Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum homo cognoscendo alia per id quod Deus est, discernat illud ab aliis

CIrca nonum arguitur quod homo cognoscit & discernit quod quid est de deo: quod est ratio ei ad cognoscendum quod quid est in creatura, primo sic. Propter quod vnumquodque tale & illud magis. Si ergo propter illud quod quid est dei cognoscitur & discernitur quod quid es creaturae, multo magis cognoscitur & discernitur quod quid est creatoris.

⁋ Ad idem sunt omnes rationes inductae supra articulo. i. q. iii. ad probandum quod homo videt & discernit lucem aeternam, in qua videt & discernit alia.

⁋ In contrarium est, quoniam si illud quod est causa cognoscendi alterum cognoscitur discretiue, cognosci posset sine cognitione illius: quia cognitio causae non dependet a cognitione effectus: sicut neque esse suum ab esse illius. auferendo autem omnino creaturae cognitionem, non contingit hominem habere de deo aliam cognitionem quid sit: quia omnis nostra cognitio naturalis in sensus reducenda est, vt dictum est supra. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc secundum determinata: quod id quo alterum cognoscitur, aut se habet vt ratio cognoscendi tantum: aut cum hoc vt obiectum cognitionis: & quod illud quod est ratio cognoscendi vt ratio tantum: non vt obiectum simul: nullo modo cognoscitur in eo quod aliud cognoscitur per ipsum. & hoc modo deus vt lux est & veritas prima & ratio cognoscendi alia, in eo quod per ipsum alia cognoscuntur & discernuntur, ipse nec cognoscitur nec discernitur. Sed de cognoscendo quod quid est de deo, inquantum tantum est ratio cognoscendi quod quod est creaturae non est hic sermo: sed supra articulo. i. q. iii. Immo hic solummodo sermo est de cognoscendo quod quid est de deo: inquantum est ratio cognoscendi quod quid est creaturae, in eo quod est primum cognitum. De quo sciendum secundum praedeterminata: quod id quod quid est primo cognitum de deo, potest esse primo cognitum vel in speciali in natura diuina determinata, vel in generali in aliquo eius attributo. Primo modo cognoscendo quod quid est de creatura per hoc quod quid est de deo, non solum cognoscit homo quid est deus, sed etiam distincta cognitione id cognoscit: ad modum quo cum cognoscitur imago Herculis, in ipso Hercule videndo ipsum, distincte & perfecte cognoscitur & videtur ipse Hercules. sed talis cognitio eius quod quid est de deo, non est propria viae: sed patriae, vt dictum est supra. Secundo modo cognoscere quid quid est de creatura per cognitionem eius quod quid est de deo, in eius scilicet generali attributo, contigit dupliciter intelligere: secundum quod de re qualibet particulari duplex potest esse cognitio. Vna communis genera lis vel specialis: alia vero particularis: secundum quod in ea est natura vniversalis, generalis, vel specialis, & parti cularis. Generali enim cognitione cognoscimus de Callia quod sit animal, speciali quod sit homo: particulari quod sit Callias. Primo modo per generalem cognitionem quam habemus de re in forma generis, puta animalis vel per specialem in forma speciei, puta hominis, cognoscimus de quolibet particulari tanquam per medium primo cognitum & conmunem rationem cognoscendi, de quolibet quod nobis occurrit, an sit animal vel homo: non prius ipso cognito in esse suo particulari. Per hanc notitiam generalem vel specialem cognoscimus omnia quae nobis historice de partibus hominis narrantur & credenda proponuntur. secundum quod dicit Augustius viii. de trinita. cap. v. Habemus quasi regulariter infixam naturae humanae notitiam: secundum quam quicquid tale aspicimus: statim hominem esse cognoscimus vel hominis formam. Secundum hanc notitiam cognitio nostra informatur cum credimus pro nobis deum hominem factum. Nam & ipsius facies dominicae carnis innumerabilium cognitionum diuersitate variatur & fingitur: quae tamen vna erat quaecumque erat: neque in fide nfa quam de domino nio lesu Christo habemus, illud salubre est quod sibi animus fingit longe fortasse aliter quam res habet: sed illud quid secundum speciem de homine cogitamus. Necesse enim est cum aliqua corporalia lecta vel audita quae non vidimus credimus, fingat sibi animus aliquod in lineamentis formisque corporum: sicut occurrit cogitanti: quod aut verum non sit aut etiam si verum est (quod rarissime potest accidere) non hoc tamen fide teneamus quicquam prodest: sed aliud aliquid quod per hoc insinuatur: & secundum species & genera rerum vel natura insita: vel experientia collecta, de factis huiusmodi cogitamus ne fides nostra ficta sit. Neque enim nouimus faciem virginis Mariae: in quibus membrorum lineamentis fuit Lazarus: nequeBethaniam: neque sepulcrum: ne quod omnino scimus quicunque ista non vidimus: an ita sint vt ea cogitamus: immo probabilius aestimamus ita non esse. nanque cum alicuius species eadem occurrit oculis nostris quae occurrebat animo, cum eam prius quam videremus cogitabamus, non paruo miraculo mouemur: ita raro & pene nunquam accidit. est tamen possibile. secundum quod exponit Commen. super. iii. de anima. & tamen ea firmis sime credimus: quia secundum speciem generalemve notitiam quae certa nobis est cogitamus. Sed hoc modo aliquid in generali attributo cognitum de deo non potest esse ratio cognoscendi aliquod: quia ipse non est forma creaturarum: neque generalis: neque specialis: neque etiam alicuius in seipso: quia in ipso non est sumere rationem vniuersalis & particularis, vt infra determinabitur. Vnde quod supra determinauimus, quia de deo pos sumus cognoscere quid sit notitia generali: non sumitur ibi notitia generalis sicut hic: vt modo cognoscamus quid sit deus quasi in forma vniuersali: & videndo nudam essentiam cognoscamus quid sit in forma particulari: prius cognoscendo quid sit deus quam quid sit iste deus: sicut prius cognoscimus quid sit homo quam quid sit iste homo: eo modo quo indiuiduum est quid sub specie. Sed sumitur ibi generalis notitia pro notitia in aliquo eius attributo quod communitate analogiae est communiter conveniens ipsi & creaturae, respectu cuius dicitur specialis illa notitia, quae est in nuda eius essentia: in qua omne attributum eius est idipsum: licet modo nostro intelligendi generalius intelligimus ratio nem attributi quam intelligenda est nuda essentia: & alia ratione concipimus attributum quam concipienda est essentia: & alia ratione vnum attributum quam aliud, vt declarabitur inferius loquendo de attributis. Si igitur isto secundo modo cognitionis vniversalis generalis vel specialis de deo in aliquo eius attributo tanquam in primo cognito intelligatur quod quid est deus, ratio cognitionis de alio, in cognoscendo scilicet ei naturam propriam & particularem: hoc modo concessimus in quaestione praecedenti quod cognitio eius quod quid est de deo, est ratio cognoscendi quod quod est in omni creatura: ex hoc videlicet quod quid est deus primum conceptum est in generalibus & primis conceptibus entis: qui quidem primi conceptus generalium atque vni uersalium intentionum entis sunt primo cognita: & per hoc ratio cognoscendi omnes alios conceptus sub ente in quacumque re, esse enim est primo cognitum & conceptum in quolibet ente: & est ratio concipiendi quamlibet aliam intentionem rei sub esse, vt dicitur in Commen. primae propositionis de causis. Quare per hunc etiam modum vt dictum est cognitio eius quod quid est de deo in eius generalibus attributis est primum obiectum conceptum ab intellectu nostro: etiam ante maxime vniversales conceptus alicuius intentionis in creaturis, vt dictum est in quaest. ante praecedentem: & est prima ratio cognoscendi quod quod est in qualibet crea tura, vt dictum est in quaest. proxima praecedenti. Vnde non restat dubium quantum pertinet ad istam quaestionem: nisi an in eo quod quid est dei, est ratio cognoscendi quod quod est in creatura: & primo cognitum ita sit primo cognitum, quod distincte cognoscatur & discernatur ab eo quod per ipsum cognitum est in creatura. Vbi notandum quod aliud est aliquid co gnoscere. Aliud vero in cognoscendo ipsum ab alio discernere. Cognitio enim est quilibet simplex conceptus rei per intellectum: etsi intellectus rem conceptam non aduertat: sicut ille qui alibi mente intentus est, concipit oculo corporali per speciem receptam in oculo coram se transeuntem: quem postea interrogatus negat se vidisse: quia non aduertit ipsum. Cognitio autem discretiua est cum animaduersio ne notitia, qua scilicet cognitum vnum discernit ab alio.

⁋ Dicendum igitur ad quaestionem. quod est primum cognitum a nobis de deo, quod est ratio cognoscendi quod quid est in creaturis: non est ni si quod quid est deus in suis generalibus attributis modo generalissimo: & hoc quo ad primum & secundum eius gradum, vt quod sit bonum pulchrum aut aliquid huiusmodi simpliciter: sub tail scilicet modo concipiendi quodlibet istorum, sub quo communiter potest conuenire creaturae & creatori: non sub aliquo modo conuenienti deo specialiter: & non creaturis: vt quod est bonum vel pulchrum subsistens: & hoc modo generalissimo in tertio eius gradu: vel quod sit bonum praeeminentissimum: & hoc modo cognoscendi deum generalius: vel quod sit bonum quod est ipsa bonitas, ita quod pura rei entitas: & hoc modo cognoscendi deum generaliter: & sic de aliis attributis nobilitatis primis in quibus cognoscitur quid est deus. Isto autem modo cognoscendi de deo quod quid est: & ex hoc quod quid est in creaturis dicendum quod etsi deus isto modo cognoscendi cognoscatur & intelligatur vt primum cognitum & ratio cognoscendi aliud, non tamen cognitione ista quod quid est de deo, distiguitur ab eo quod quid est creaturae: quia sub nulla ratione determinante aut appropriante attributum illud deo, concipitur: immo si hoc modo concipitur sub ratione entis, non distinguitur esse eius ab esse creaturae. Si sub ratione boni, non distinguitur secundum intellectum bonum quod est in deo ab eo quod est bonum in creatura: sed i tellectus ambo concipit quasi vnum: eo quod proprie sunt existentia, vt dictum est supra. Vnde ista cognitio eius quod quid est de deo non habetur per inuestigationem & discursum rationis: sed naturaliter & simplici conceptu: sicut & concipiuntur prima principia complexa & incomplexa, inter quae conceptus dei sub ratione entis aut boni simpliciter alicuius huiusmodi intentionis generalis est: aut primoprimus quem non discernit propter eius simplicitatem ab intentionibus huiusmodi convenientibus creaturis: a quibus concipitur quod in eis convenit creatori: sicut etiam intelligendo entia particularia in quibus primo conceptu homo intelligit intentionem entis simpliciter & vniuersalis ad omne ens creatum, non dis cernit illam propter eius simplicitatem ab aliis intentionibus communibus & particularibus: quamuis non sit tantae simplicitatis, vt est intellectus entis simpliciter communis de deo & creaturis: & maxime vt est intentio entis quae soli deo conuenit.

⁋ Ad primum quod arguitur in oppositum, propter quod vnumquodque tale & illud magis, dicendum quod illud dictum intelligitur in cognoscendis: quando illud propter quod aliud, est per se absolutum obiectum actus cognoscendi vt cum cognoscimus conclusiones propter principia, magis cognoscimus principia: quia sunt per se & absolute obiectum cognitionis. Similiter si diligo nutricem propter filium, magis diligo filium: quia est obiectum absolutum dilectionis. Vbi autem illud propter quod aliud non est absolutum obiectum actus: non oportet: vt si videmus colorem propter lucem: non oportet tamen quod magis videmus lucem: quia non vi detur distincta a colore: & in eo quod propter ipsum videtur, color magis se habet vt ratio viden di quam vt obiectum. & similiter est in proposito, vt patet ex dictis.

⁋ Argumenta superius inducta non habent locum nisi de illo quod ratio est cognoscendi tantum, secundum determinationem habitam in illa quaestione, vbi argumenta illa soluta sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9