Praeambulum
Praeambulum
Art. & XV. de vnitate dei simpliciter & absolute. lso de dei entitate, sequitur de eius vnitate. Et circa hoc quaeruntur duo. Primum est de eius vnitate simpliciter & absolute: vtrum sit vnus. Secundum vero est de praeeminentia vnitatis: vtrum. scilicet summe vnus Quorum secundum dependet ex diuina simplicitate. Cum enim ratio vneitatis propria est ratio indiuisionis: ex hoc est summe vnus, quod est sum me simplex: & ita summe indiuisus, vt infra est determinandum cum de dei simplicitate determinabitur. ex illo enim patebit iste articulus. Circa vnitatem dei simpliciter quaeruntur tria. Primum: vtrum deus sit vnus. Secundum: vtrum deus sit tantum vnus. Tertium: vtrum sit possibile esse plures deos quam vnum.
On this page