Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum contingat hominem scire aliquid certitudinaliter
CIrca primum arguitur quod non contingit hominem aliquid scire certitudinaliter. Primo sic. Augustinus dicit. lxxxiii, quod quid ix. Asensibus corporis non est expetenda synceritas veritatis. Sed homo per se nihil scit nisi ex sensibus: quia ab ipsis omnis nia cognitio ortum habet. i. Metaphy. ii. Poster. &. iii. de anima. ergo homo non potest scire synceri tatem veritatis. nihil autem scitur certitudinaliter nisi sciendo synceram veritatem: quia non est scientia nisi ex veritatis cognitione. ergo. &c.
⁋ Secundo sic. Aug. ibid. Nihil est scibile, quid non habeat simile falso: ita vt internosci non possit. veritas autem certitudinalitur non potest sciri nisi noti dissimilibus falsco. vt dicitur. ii. de Academicis. ergo per sensibile nulla veritas potest co gnosci certitudinaliter. sed homo non cognoscit nisi per sensibilia. ergo. &c.
⁋ Contra, habens regulam certam sciendi in qua non contingit eum errare: potest certitudinaliter scire: quia potest scire in illa & per illam: & ipsa fallere non potest. talis autem regula est veritas primorum principiorum. secundum nm philosophum. 4. Metaphy. principium est valde manifestum & notum. Homines autem non decipiuntur nisi in eo quod nesciunt. hoc autem non habet dubitationem. talem autem regulam habet in se homo naturaliter acquisitam. vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.
⁋ Dicendum est ex praedeterminatis: quod cum hominem contingit hab ere notitiam primorum principiorum quae sunt notissima in sua veritate & certissima: ita quod in illis non contingit eum errare: & ex illis via rationalis deductionis contingit eum scire posteriora: in quibus similiter non contingit errare postquam intellectus videt ea reducta in principia: & talis notitia certa est: necessario est ponendum quod contingit hominem non solummodo scire: quod quodam modo concedebant Academici: sed & certitudinalitur scire: quid omnino negabant: & hoc etiam secundum communem hominis modum cognoscendi in statu huius vitae. Verum intelligendum est quod certa notitia duplex est secundum duo quae faciunt notitiam certam: quorum vnum est quod sit libera ab omni errore: alterum quod sit in aperta veritati visione. Primo modo notitia est certa, quae ita veritatem cognoscimus, quod nequaquam de ea dubitare possumus. Secundo modo illa est certa notitia, qua veritatem videmus clare in luce intellectuali ad modum quo videmus visibile in luce solari. Primo modo certam notitiam contingit hominem hic habere secundum dictum modum sciendi ex primis principiis speculabilium: ad quem potest attigere actione praesci sa naturalium virium animae: aspiciendo ad solum exemplar creatum abstractum a re: si tamen ad hoc sufficiat illud exenplar sine illustratione exemplaris aeterni. Secundo modo nequaquam: nisi aspiciendo ad exemplar increatum, quid est causa rei secundum modum praedeterminatum. cognitio enim quae acquiritur per phantasmata non potest esse quin quantum est de se aliquo modo sit obscurata. secundum quod dicit Augustinus iii. de Acade. lstae imagines sunt quae consuetudine rerum corporalium nos etiam cum veritas tenetur & quasi in manibus habetur decipere & illudere moliuntur. vnde per species intelligi biles puras: quae non sunt nisi idolum non veritas ipsa: hominem non contingit hic secundum communem statum viae synceram & liquidam siue claram veritatem, siue etiam qualencumque scire: nisi aspiciendo ad exemplar lucis increatae vt praedeterminatum est. secundum quod dicit Augustinus loquens de huiusmodi speciebus puris. xii. de trinitate. Rerum transeuntium stant vtique intelligibiles non sensibiles rationes: ad quaes mentis acie paruenire paucorum est. & cum peruenitur quantum fieri potest: non in eis manet ipse paruentor: sed velut acie ipsa reuerberata repellitur. Et adhuc aspiciendo ad exemplar increatum sicut ad rationem intelligendi tantum: non sicut ad obiectum intellectum secundum quod supra determinatum est: non contigit hominem perfecta certitudine cognoscere veritatem. Et quia secundum communem statum non contingit scire aliquod aspiciendo ad exemplar increatum vt ad obiectum in praesenti vita: sed solum in futura: ideo dicit Augustinus ix. de trinitate in principio: quod certa cognitio nobis non perficitur nisi post hanc vitam. De qua certitudine dicit, xv. de trinitate. bi veritatem sine vlla difficultate videbimus: eaque clarissima & certissima perfruemur: nec aliquid quaeremus mente ratiocinante, sed contemplante cernemus. vnde ex hac obumbratione vitae praesentis frequenter contigit: quod homo qui certe scit nescit quanta certitudine sciat. propter hoc dixit quidam: hoc solum scire me scio, quod nescio: & econuerso quid nescit scire se credit. secundum quod dicit Chryso. Adhuc multa nescimus: & illa quidem didicisse nos credimus. & philosophus in vii. Ethicorum. Quidam opinantium non dubitant: sed aestimant certe scire.
⁋ Ad primum in oppositum, quod a sensibus non est expetenda syncera veritas: Dicendum quod verum est quantum aspiciendo ad exemplar lucis increatae: & hoc non quia ipsa veritas in se in aliquo sit impura: sed quia in nobis sit impura: quando est phantasmatibus obumbrata: sicut lux solis oculis fumo caligantibus impura quodam modo est: tamen certitudo aliqua veritatis ex sensibus haberi potest, vt dictum est: non stando in sensibus & eorum iudicio: quia facillime decipiuntur sensus: sed per intellectum intelligibilem speciem quantum possibile est depuratam a sensibus abstrahendo: & ibi penes se iudicando. Vnde ad literam Aug. illo dicto suo hortatur nos: ne stemus in iudicio sensus: sed abstrahamus nos quantum possumus a sensibus, & coniugamur intelligibilibus. secundum quod dicit concludendo in fine quaestionis. Quaproptur (inquit) saluberrime admonemur auerti ab hoc mundo: qui profecto corporeus est atque sensibilis: & ad deum: & ad veritatem quae intellectu & interiori mente capitur: quae non hent imaginem falsi: a quae discerni non possit: tota alacritate converti.
⁋ Per haec pt, ad secundum: quod omne sensibile habet simile falso. Dicendum quod verum est quantum ex parte speciei: inquantum est sensibilis & phantastica maxime stando in sensu: qui non potest similium iudicare dissimilitudinem. Transcendendo tamen sensus ratio bene iudicat illam: & verum a falso discernit. vnde Augustinus in tota illa quaestione nihil intendit: nisi quod imagines sensibilium vt sensibiles, quasi omnino communes sunt vero & verisimili siue falso. secundum quod assimilantur species quas visus capit ab auro & ab orichalco: quae discerni iudicio sensus nequeunt. vnde & somniantes de speciebus quae eis apparent iudicant quod sunt res ipsae, quare cum non potest percipi verum nisi a falso discernatur: iudicium verum non est constitutum in sensibus: & ideo concludit in fine: Quamobrem salubriter admonemur &c. vt dictum est.
On this page