Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum quilibet homo certitudinaliter scit quaecunque scit

CIrca secundum arguitur quod non quilibet homo scit certitudinaliter quaecumque scit. Primo sic. Augustinus dicit li. lxxxiii, quod Comprehendi non potest quod sine intermissione mutatur: quia antequam ratio potest iudicium conplere: iam non est res ipsum quod fuit. na turalia sunt huiusmodi. vt dicit Augustinus ibidem. ergo comprehendi non potest quod tale est: nec potest certitudinaliter sciri, quamuis ergo contigit hominem naturalia sci re, vt dictum est supra: non tamen contingit eum scire ea certitudinaliter.

⁋ Secundo sic. illa quae tantam habent diuersitatem: vt homo vix sibi in eis possit cauere ab errore, non contingit hominem scire certitudinaliter. Moralia & legalia omnia sunt huiusmodi. secundum philosophum. i. Ethici. Et tamen contigit ea hominem scire. ergo. &c.

⁋ Tertio sic. philosophous dicit. ii. metaphy. Dispositio intellectus nostri apud illud quod est valde manifestum in natura, similis est dispositionem oculorum vesperti lionis ad lucem solis: oculus autem vespertilionis de luce solis non potest habere certam notitiam: quia non sufficit eam inspicere: ergo nec intellectus noster de illis quae in natura sua sunt valde manifesta. illa secundum commen. ibidem sunt diuina & supernaturalia. ergo quamuis contingit hominem ea scire: non tamen contingit eum ea scire certitudinaliter.

⁋ Contra, non contingit hominem aliquid scire nisi de quo habet veritatis notitiam: & inquantum veritatem noscit intantum scit. Sed habendo notitiam veritatis non contigit errare de re cuius est: quia non errat nisi falsitate deceptus. sed vbi non contingit errare scit homo certitudinaliter. ergo non contingit hominem aliquid scire quin sciat illud certitudinaliter.

⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum philosophum, scire non est aliud quam certam habere veri tatis notitiam. Scientia ergo cuiuscunque sit: aut certa est aliquo genere certitudinis: aut scientia non est. vnde & Academici quia omnia credebant esse incerta: & tantis errorum tenebris inuoluta: vt de nullo posset homo certam notitiam habere, scientiam omnino negabant: vt dictum est supra. Vnde cum vt ibidem contra ipsos obtentum est, hominem possibile est scire & percipere notitiam veritatis: absolute concedendum quod homo quaecumque scit certitudinaliter scit: quia veritas cum menti apparet de ipsa mens ipsa seipsam certificat per naturale iudicatorium, quod penes se habet. de quo dictum est supra. licet aliquando non nisi magno labore homo ad hoc deuenire potest vt sibi appareat. propter quod dicit Auicen. Vnaquaeque res certitudinem suam habet, qua est id quod est. vnde si homines in omnibus iudicium rationis attenderent & expectarent, nunquam in certificando errarent. Nunc autem quia saepius homines iudicium opinando secundum ea quae apparent praeueniunt, aliquando incertis tanquam certis adhaerent: & scire se credunt cum solum opinionem habeant. vt dicit philosophus. vii. Ethicorum.

⁋ Ad primum in oppositum, quod naturalia sunt in continuo fluxu: Dicendum quod verum est in ipsis particularibus: non autem in vniuersalibus abstractis ab ipsis quae manent in mente. secundum quae de ipsis est certa scientia, qualitercumque particularia mutentur. vt dictum est supra. Non enim est scientia de rebus inquam tum sunt extra in effectu: sed inquantum natura & quidditas earum a mente est comprehensa: siue res sint extra, siue non. vt infra dicetur.

⁋ Ad secundum quod moralia in maxima sunt varietate: Dicendum quod licet moralia & legalia propter conditiones & circunstantias particularium in summa sunt varietate: vt quod modo sta tutum est ad medelam, in proximo vergat ad noxam: vt non possint statui in eis aliqua principia vniuer salia certa certitudinalitur & apud omnes obseruanda: dico proxima. Prima enim principia operandorum remota certa sunt semper: & infallibilia & semper & vbique eadem manentia. vt quod vnicuique reddendum est quod suum est: cum est in statu recipientis: & quod nemini iniuriandum est. &c. huiusmodi. ex quibus postmodum pro tepore & loco valiturae certae regulae viuendi possunt institui: quae tamen postmodum variatione temporum & locorum variari poterunt. de quibus intendit philosophus illud supra dictum primo Ethicorum. Variari autem poterunt illae regulae secundae manentibus primis regulis inuariabilibus. ex quibus aliae de nouo institui possunt, similiter pro tenpore & loco valiturae. per quas etiam sapiens certam habet operandorum notitiam. Vnde quod dicit philosophus quod moralia videntur esse sola legis institutione, hoc secundum commen. verum est quantum ad communem aestimationem & suspitionem hominum, qui prima principia operandorum ex quibus alia instituuntur non percipiunt. Praecepta enim moralia secundaria quaesunt regulae proximae operandorum, instituta sunt a iustitia quae est legis positiua: cui de quibusdam non contigit vniuersaliter recte dicere: nec tamen peccatum hoc est in lege: nec in legislatore: sed in natura rei. Materia enim operabilium & eius regula talis est: quod variabilis est secundum loca & tempora & personas. Vnde cum illa iustitia quae dicitur legis positiua: quae in principiis proximis operandorum consistit, superior est: iustitia: quae appellatur legis directiua: quae consistit in primis principiis operandorum: & frequenter mutat quid statutum est a legis positiua. verbi gratia. lustitia quae appellatur legislatiua, dicit quod omni deponenti reddendum est depositum. vbi quandoque accidit inconveniens in particularibus quae legislator non considerauit: qui non potuit omnia particularia considerare: vt quam do depositor fur esse perpenditur vel in furiam versus. In istis enim casibus deponenti non est reddendum depositum puta, si sit gladius quo furiosus velit seipsum occidere. Vnde tunc superuenit legis di rectiua corrigens complens legis positiuam: & excipit furem: & furibundum: quos legislator excepisset si aduertisset, quia non fuit intentionis suae hos includere: secundum quod haec omnia determinat philosophus. v. Ethicoi. ante finem. Propter quod dicit in iii. politicae. Quaecumque non videtur posse determinare lex: neque homo potest vtique nota facere. Sed vniuersale lex instituit: reliqua, iustissima sententia iudicare habent principes & disponere. Et sic patet plane quod quantum in moralibus est scientiae tantum in eis est certitudinis.

⁋ Ad tertium quod intellectus noster se habet ad manifestissima naturae: sicut oculus vespertilionis ad lucem solis: Dicendum quod quantuncunque homo non habet: nec modicum notitiae clarae de supernaturalibus: sicut nec vespertilio de sole: tamen pro eo tantillo quod notitiam habet de eis: bene potest habere notitiam certam sine omni scrupulo erroris, non enim solum est certitudo notitiae: quia clara: sed quia ab errore libera: vt dictum est supra, quaest. proxima. vnde vespertilio certa potest esse de sole quia lucet, licet hunc clare videre non possit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2