Praeambulum
Praeambulum
Articulus. Il. De modo sciendi. & primum de certitudine sciendi. Via non contingit scire rem absque eo quod sciatur modus eius: viso de possibilitate sciendi: & scientiam acquirendi: consequenter de modo sciendi videndum est. Vbi de sciendi certitudine. vi. sunt inquirenda. Primum: vtrum contingit hominem scire aliquid certitudinaliter. Secundum: vtrum quilibet homo certitudinaliter scit quaecunque ipse scit. Tertium: vtrum quilibet homo quaecunque scit, scit ea aeque certitudinaliter. Quartum: vtrum omnes homines quicunque sciunt eadem: sciunt ea aeque certitudinaliter. Quintum: vtrum omnes homines apti sunt aeque certitudinaliter scire. Sextum: vtrum omnia scibilia nata sunt aeque certitudinaliter sciri.
On this page