Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum Deus sit mutabilis secundum situm, operationes alternando circa diversa

Irca quintum arguitur quod deus sit mutabilis secundum situm alternando suas operationes circa diuersa, primo sic. Deus secundum operationes suas circa res dicitur accedere & recedere, ascendere & descendere &c. huiusmodi: quae non sunt nisi dispositiones eius quod mutatur. ergo &c.

⁋ Secundo sic. angeli dicuntur mutari & moueri secundum suas operationes, vt ab oriente in occidentem. Deus autem non mi nus variat suas operationes modo operando in oriente nouum effectum, modo in occidente. ergo. &c.

⁋ Contra est: quia operatio dei non est nisi exterior eius effectus, qui nullam mutationem ponit in deo.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum deus sit spiritus incircunscriptus, neque aliquo modo limitatus, vbique praesens est per suam substantiam & esse, esselin creaturis conseruans quod eis dedit inquantum in esse per sistunt. Nunc autem per operationem circa aliquid exterius nihil mutari dicitur nisi quia in essentia & operatione limitatum & circunscriptum est: vt ibi assitivbi tota virtute sua operatur, & non alibi: vt cum alibi operari oporteat, ibi prius non erat: sed per operationem praesentari necesse est, & praesentiam loci dimittere. vbi prius operando erat. secundum quod contingit de angelis. vt dicit Dam. Cum sunt in coelo non sunt in terra, & cum ad terram a deo mittuntur non remanent in coelo, quia intellectualiter assunt & operantur vbicumque iussi fuerint, & non possunt secundum idem tempus hic & illic esse vel operari. Quia igitur deus necessario vbique praesens est, & vbique potest aliquid operari, nullo modo etiam per suam operationem muta bilis dici potest ad modum quo angelus sua operatione dicitur mutari. Licet enim aliquid de nouo ab ipso fiat: in quo etiam cum factum est habet esse deus de nouo cum prius in illo esse non haberet secundum illud, quia tamen illud non sit omnino extra essentiam dei: nam in ipso viuimus mouemur & sumus, sicut sunt extra essentiam angeli omnia illa in quibus per operationem suam habet esse angelus: ideo non dicitur deus esse vel operari de nouo in tali re per transmutationem aliquam, sicut dicitur de angelo. Vnde Augustinus in fine contra Feli. loquens de filio dei dicit. lacebat quantum ad carnem mortuus in sepulcro, mortuos resuscitans in inferno, vitam tribuens vniuersis in coelo, non mundum dimittens ascendit in coelum, non coelum deserens venit, sed vno eodemque tempore totum totus impleuit, qui alicubi manifestatione operis agnitionem praesentiae suae indignis non negauit.

⁋ Ad primum in oppositum quod deus per operationes suas dicitur accedere recedere & caetera huiusmodi: dicendum quod omnia huiusmodi mutationem in deo ponere non possunt: quia non per substantiam suam alicui abest, vel de nouo adest circa quod operatur: quod contingit in angelo, vt dictum est. & ideo non circa deum, sed solummodo circa creaturam mutationem notant. secundum quod dicit Augustinus in libro de diuinis proprietatibus. Descendere deus in mundo dicitur, quando aliquid nouum quod ante non fuerat operatur. De cuius descensu in incarnatione dicit Psal. Inclinauit coelos & descendit. Transire dicitur cum a cordibus quorundam hominum in quibus ante per fidem habitare credebatur, postea surrepente perfidia ab his recedit, & ad alios vadit: quemadmodum de ludaeis ad gentes.

⁋ Ad secundum de angelis: dicendum secundum iam dicta quod non est simile: quia angelus non est incircunscriptus vt vbique sit in omni re antequam in ea aliquid noui operetur, sicut est deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5