Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum Deus aliqua ratione sit mutabilis, an omnino dicendus immutabilis

CIrca sextum arguitur quod necesse est ponere deum aliqua ratione mutabilem, primo sic. Augustinus dicit. viii. super Gene. Spiritus creator mouet seipsum sine tempore & loco. ldem ad Oros, quaestione. xi. sed nihil mouetur nisi mutabile aliquo modo. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Sapien. vii. dicitur de sapientia increata quod est mobilior omnibus mobilibus. sed omne mobile aliquo modo est mutabile. ergo &c.

⁋ In contrarium est Augustinus iiii. de Trinit. id est vbi dicit. Omnino dei essentia qua vest, nihil habet mutabile, tale autem omnino immutabile. ergo &c.

⁋ Ad quod etiam. sunt auctoritates sacrae scripturae. Mala. iii. Ego sum deus, & non mutor. lacobi. i. Apud quem non est transmutatio. Numeri. xxiii. Non est deus quasi homomo vt mentiatur, neque vt filius hominis vt mutetur. Est etiam ad hoc sententia philosophi qui probat. viii. physicorum quod in mouentibus necesse est stare in vnum primum mouens immobile per se & per accidens. Vnde & dicit Augustinus viiii. super Gen. cap. xxx. Omnis mutabilitas innititur alicui immutabili, quod non est nisi deus, vt habitum est.

⁋ Item vii. de triniitate. dicit. "Quod mutatur non seruat ipsum esse: & quod mutari potest: etsi non mutetur: potest quod fuerat non esse", quod nullo modo contingit in deo. ergo &c.

⁋ Idem contra Maxim. Solus deus habet immortalitatem. in omni autem mutabili nonnulla mors est ipsa mutatio. facit enim aliquid non esse quod erat. ergo &c.

⁋ Et est dicendum quod deus est omnino immutabilis nulla ratione mutabilitatis mutabilis. Cuius ratio proxima & praecisa est: quia est omnino simplex, vt habitum est supra: & tale omnino est in mutabile, secundum quod dicit Augustius vi. de triniitate. cap. vi. Nihil simplex mutabile est. &. xii. de civitate dit ca. ix. Est bonum solum simplex, & ob hoc solum immutabile: ab hoc creata sunt omnia bona: sed non simplicia: & ob hoc mutabilia. Et ex hac causa sumuntur omnes aliae quibus ostenditur esse immutabilis scilicet quia omne quod mutatur est aliquo modo in potentia ad illud ad quod mutatur: quia nihil mutatur ad id quod habet in actu: & per mutationem se habet res aliter quam prius, Deus autem (vt oninsum est prius) propter suam simplicitatem non habet conpositionem ex aliis: & ideo nullo modo est mutabilis mutatione vertibilitatis in non esse ab esse: nec econ uerso, vt dictum est supra: neque cum alio. & ideo nullo modo est mutabilis mutatione variabilitatis, vt dictum est supra. & hoc ideo: quia non habet omnino primam (vt ostensum est supra) compositionem quae est actus cum potentia: per quam separatione ab actu suo possit mutari in statum deteriorem vel meliorem vel alium aequalem. secundum quod ex hoc arguit eius immutabilitatem Ri. ii. de triniitate. ca. x. Vnde quia est simplex esse quo est necesse, cui nihil addi, nihil subtrahi potest, vt habitum est ex praecedentibus, omnino immutabilis esse iudicandus est. secundum quod dicit Augustinus de fide ad Pe. Eirmissime tene, & nullatenus dubites solum deum verum naturaliter immutabilem esse. hoc enim significauit Moysi seruo suo cum dixit, Ego sum qui sum: & de natura boni vere est quia immutabilis est. omnis enim mutatio facit non esse quod erat. Et ex hoc patet quod sicut deus ex hoc dicendus est summe vnus quod est simplicissimus in fine simplicitatis, vt habitum est supra: sic dicendus est summe esse ex hoc quod habet immutabilissimum esse. secundum quod dicit Augustius v. de triniitate. "Sola est incommutabilis essentia quae deus est: cui profecto ipsum esse maxime ac verissime conpetit. Quod enim mutatur non seruat ipsum esse: & quod mutari potest etiam si non mutetur potest quod fuerat non esse: ac per hoc illud solum quod non tantum non mutatur, verunetiam omnino mutari non potest, fine scrupulo accidit quod verissime dicatur esse". & de moribus Manich. Hoc maxime dicendum est esse quid semper eodem modo simul est: quod ex nulla parte corrumpitur atque mutari potest. subiacet enim huic verbo manentis in se atque immutabiliter se habentis naturae significatio, quod nihil quam deum recte possumus dicere, cui si contrarium quaeras, omnino nihil est. & ideo per consequens vere immortalis est. Et econverso res omnis inquantum habet aliquid mutabilitatis intantum habet aliquod mortalitatis. Mors enim vt dicit Augustinus de vera religis non esse cognoscitur quicquod moritur inquantum moritur. Nam si ea quae moriuntur penitus morerentur, ad nihilum sine dubio paruenirent: sed tanto minus moriuntur quanto magis esse participant: quod vt breuius potest dici, tanto magis moriuntur quanto minus sunt. Vt enim dicit de immortalitate animae in principio, omnis defectus ad nihilum tendit & ad interitum. &. xi. confes. ca. x. Inquantum quisque non est quod erat: & est quod non erat, intantum moritur & oritur. & ideo omnis creatura quia quodammodo est mutabilis, respectu esse dei quasi non est. secundum quod dicit Anselmus Creaturae comparatae ad deum vix sunt: & forte non sunt. ld tamen quid sunt non sunt ni si inquantum similitudo eius sunt. secundum quod dicit in monoli. ca. xxxi. Sicut in viuo homine veritas hominis dicitur esse: in picto vero similitudo siue imago: sic existendi veritas intelligitur in verbo, cuius essentia sic sum me est, vt quodammodo illa sola sit: & in his quae eius comparatione quodammodo non sunt, imitatio aliqua illius summae essentiae perpenditur. ldeoque proprium est deo esse. Vnde dicit Anselmus proslogionxxii. Tu solus domine es quod es: in quo est aliquid mutabile non omnino est quod est: & quod habet fuisse quod iam non est & futurum esse quod nondum est: id non est proprie & absolute. Tu vero es quod es: quia quicquod aliquando aut aliquo modo es: hoc totus ac semper es: & tu es qui proprie & simpliciter es: nec potes cogitari ali quando non esse. & in mond. ca. xxviii. Videtur consequi vt iste spiritus qui sic suo quodam mirabiliter singulari & singulariter mirabili modo est, quadam ratione solus sit: alia vero quaecumque videntur esse, huic collata, non sint. Si enim diligenter intendatur, ille solus videbitur simpliciter & perfecte & absolute esse: alia vero fere non esse: & vix esse. Quoniam namque idem spiritus propter incommutabilem aeternitatem suam nullo modo secundum aliquem motum dici potest quia fuit vel erit: sed simpliciter est: neque commutabiliter est aliquid quod aliquando aut non fuit aut non erit: neque non est quod aliquando fuit aut erit: sed quicquid est simul & semel & incommutabiliter est: quoniam inquam huiusmodi est esse eius, iure ipse simpliciter & ab solute & perfecte dicitur esse. Quoniam vero omnia alia mutabiliter secundum aliquid aliquando aut fuerunt aut erunt: vel non sunt: aut sunt quod aliquando non fuerunt aut erunt: & quoniam hoc quod fuerunt iam non est: illud autem quod erunt nondum est: & hoc quod in labili breuissimoque & vix existenti praesenti est vix est: quoniam ergo tam mutabiliter sunt: non immerito negantur simpliciter & perfecte & absolute esse: & asseruntur fere non esse & vix esse. Ex hoc esnt vlterius concludit quod violentia nulla, neque aliquid quod est extra naturam, in deo cadere potest, quia tale non contingit rei sine eius transmutatione abextra, quod enim est de sub stantia rei abintra, non potest ei esse violentum, neque praeter naturam. Violentum nanque secundum Philosophum est id cuius principium est extra. Vnde dicit Philosophus. i. de caelo & mun. quod accidentia quae accidunt extra naturam non cadunt supra corpora prima, quoniam sunt simplicia, de non est eis contrarium.

⁋ Ad primum in oppositum quod creator spiritus mouet seipsum: dicendum quod Augustinus in dicto suo modo Platonicorum large sumit motum pro omni operatione, cum tamen secundum Philosophum. x. Ethr. motus & ope ratio multum differunt. Mouere ergo in deo intelligit actum intellectus & voluntatis quo seipso intelligit & vult se & alia. Vnde Augustg . in. iini qas ad Oros. dicit quod deus non mouetur in tempore, quia nulla ac idit illi noua cogitatio, nullum nouum consilium. Spiritus vero hominium mouetur in tempore reminiscendo praeteria, futura expectando, aliqua noua discendo. Ex quo plane patet quod aeternam & manentem dei cogitatio nem siue consilium vocat eius motum quo mouet se, quia seipso vult cogitat & consulit de omnibus.

⁋ Ad secundum quod omnibus mobilior est sapientia: dicendum quod eodem modo loquitur scriptura sicut iam dictus est loqui Augustinus Sicut enim dicitur Spiritus sctuns sapientiae multiplex, quia in se continet omnium rerum mutabilium immutabiles rationes, sic & mouere seipsum dicitur, quia seipso in seipso continet omnium notitiam. Sic etiam dicitur omnibus mobilior, quia actu notitiae & voluntatis suae omnia praeuenit: & motu suo tali omnia agendo & mouendo est vsque ad intima & minima rerum attingit. Vnde dicit Augustinus super Gen. & ad Oro. vbi supra, quod increatus spiritus mouet seipsum sine tpore & loco. Mouet autem creatum spiritum sine loco temporaliter: mouet autem creaturam corpoream temporaliter & localiter. vnde dicit. iii. de Tri. c. v. Dei voluntas in excelsa, sctam, & secreta sede praesidens quibusdam ordinatissimis creaturae motibus primo spiritualibus deinde corporalibus per cuncta diffunditur. ac per. hoc voluntas dei prima & summa causa est omnium specierum ac motionum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6