Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Deo est aliquid tribuendum ex creaturis
CIrca Primum arguitur: quod deo nihil possit attribui ex creaturis. Primo sic. Boethius dicit. c. ii. de trinitate. In diuinis intellectualiter versari oportet, nec deduci ad imaginationes: sed potius ipsam inspicere formam quae vere est forma: nec est imago, & quae esse ipsum est. sed attribuens deo aliquid ex creaturis respicit ad imaginationem. vt enim dicit Dio. de di. no. c. ii. habent causatiua causalium receptiuas imaginationes. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Boethius ibidem. c. iii. Deus vere vnum est, in quo nullus numerus neque subiectum fieri potest. sed id quod a crea turis attribueretur deo, nunerum aliquem necessario facit cum eo cui attribuitur: & subiectum habet idcu attribuitur. ldem enim non attribuitur sibiipsi: neque est in seipso. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Si aliquod dicatur attribui deo: hoc est quod coniter inest deo & creaturis: & ex creaturis coniicimus ipsum iesse deo. sed esse & essentia, viuere & vita sunt huiusmodi. ergo debent dici attribui deo: & esse attributa. consequens falsum est: quia nihil attribuitur nisi alicui praeexistenti: & nihil est secundum rationem intelligendi prius in deo, quam ratio esse & essentiae, viuere & vitae. ergo &c.
⁋ Quarto sic. quae deus habet ex se ab aeterno, non debent dici ei attributa ex creaturis: talia sunt sapientia, bonitas, & caetera huiusmodi. ergo &c.
⁋ In oppositum est, quoniam Anselmus dicit in mondo. xv. c. Summa essentia dicenda est quodlibet eorum quibus est omne quod non sunt ipsa inferius: vt viuentem esse, sapientem, potentem: & quicquid simpliciter melius est quam ipsum. Sed talia non dicuntur nisi ea tribuendo ei ex creaturis. Vnde continuo subdit. Quid ergo quaeritur amplius, quid summa sit illa natura, si manifestum sit quid omnium sit: aut quid non sit: ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod secundum Dio. ca. ii. de di. no. omnia diuina quaecumque nobis manifestantur: in participiis solis cognoscimus. haec autem qualia sunt secundum proprium principium & fundamentum, super intellectum sunt & omnem essentiam & scientiam: vt supressentiale occultum. luxta ex igitur quae videmus in creaturis: coniicere debemus ea quae intelligere debemus in creatore. & hoc maxime in creaturis sensibilibus, ex quibus omnis nostra scientia concipitur ortum habens ex sensu, in quo inferiores sumus angelicis substantiis. Propter quod dicit Diony. c. i. cael. hierar. Ipsi vt intellectus intelligunt iuxta quod eis fas est. Nos vero sensibilibus imaginibus in diuinas quam tum possibile est reducimur contemplationes. Nunc autem in creaturis duo videmus: quae ad earum perfectionem pertinent: vnum per quod perficiuntur secundum gradus suos in esse substantiali: vt est forma substantialis cuiusque quae dat ei esse primum. Etsi enim materia sit de essentia compositi in habentibus materiam: tamen secundum Boe. c. iii. de trinitate. nihil secundum materiam esse dicitur: sed secundum propriam formam. Aliud vero est per quod perficiuntur in esse accidentali: vt est forma nobilis accidem talis quae dat ei bene esse: quod appellatur esse secundum. Vt enim dicit philosophus. iii. Topi, quae sunt ex circunstan tiis necessariis, sunt meliora. Melius enim bene viuere quam viuere. Et sunt illa quae in creaturis dant rei bene esse, quasi attributa illis quae dant esse absolutum. Vnde philosophus exponens seipsum in verbo praedicto, dicit. Ex circunstantia autem est quando exntibus necessariis alia quaedam adiuguntur bonorum. lgitur quod est ex circunstantia bonorum, absolute melius est quam quid non ex circunstantia. Et secundum regulam praedictam Anselmus quod absolute melius est ipsum quam non ipsum: dicendum est deo cem uenire. & secundum quod dicit Ambrus de trinitate. quicquod religiosius sentiri potest, quicquid praestantius ad decorem, quicquid sublimius ad potestatem, hoc deo intelligas convenire. & secundum quod dicit Augustinus i de li. ar. Quicquid laudabile aduertitur in rerum natura siue exigua siue ampla laude dignum iudicetur, ad excellentissimam & ineffabilem laudem referendum est conditoris. Tunc autem sum me ad laudem refertur conditoris: quando. ipsi attribuitur: non solum quia ex ipso esse iudicatur: immo quia ab ipso est, coniicimus quia est in ipso. iuxta hoc quod dicit de verb. domini. ser. xxxviii. In creaturis deest aliquid quod laudas: in creatore autem nihil deesse potest: quia quod inuenitur in creatura, a creatore artifice processit. & hoc quo ad esse & bene esse. Secundum quod dicit Dio. c. v. de di. no. Omnia existentia per eandem rationem & esse & bene esse habent: & sunt & bene sunt, ex ante ente & esse & bene esse habentia. Esse igitur ex circunstantia bonorum deo attribuendum est, non solum esse absolutum. hoc autem non sit nisi deo attribuendo aliqua quaesunt dignitatis & nobilitatis absolutae in creaturis. In deo igitur dicendum est esse attributa quasi supra rationem suae essentiae, a creaturis, in quibus consimilia coniicimus, deo attributa. & hoc quasi qualitates quasdam substantiae subiectae. secundum quod dicit Auinus, xv. de trinitate. c. vi. Si dicimus aeternus immortalis, incorruptibilis, immutabilis, viuus, sapiens, potens, speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus, horum omnium nouissimum quod posui quasi tantummodo videtur significare substantiam: caetera vero huius substantiae qualitates. Sed hoc intelligendum secundum modum qui infra videbitur. Quae autem & quomodo deo sunt attribuenda: patebit in quaestione sequenti.
⁋ Ad primum in oppositum, quod secundum Boethium in diuinis non oportet deduci ad imaginationes, verum est ipsam veritatem imaginationum deo attribuendo: sed bene oportet deduci ad imaginationes ab illis deo aliquod inesse supereminenter coniiciendo, & hoc appellando omnem formam creaturae imaginem. secundum quod dicit ibidem. c. iii. in fine. Ex his formis quae praeter materiam sunt, istae formae venerunt quae sunt in materia. Nam abutimur formas vocantes dum imagines sunt. Assimilantur enim formis his quae non sunt in materia constitutae. Bene inquam oportet ad tales imaginationes de duci: ponendo scilicet sub excellentiori modo in deo quae dignitatis sunt in creatura, inquantum forma principalis & exemplaris excellentioris gradus est quam forma quae imago eius tantum est. secundum quod dicit Diony. i. c. de di. no. Quia omnium est quae sunt causale, ipsum nihil est in omnibus quae sunt supessentialiter exaltatum.
⁋ Ad secundum quod in deo nullus est numerus, & subiectum esse non potest: dicendum quod in eo nullus est numerus re absoluta vel intentione differentium inter se, neque etiam differentium re absoluta, vel intentione a sua essentia. Sic etiam differentium subiectum esse potest per suam substantiam. Re enim differt accidens a subiecto: intentione autem differentia a genere in constitutione speciei. Sic enim intelligit ipse Boethius dictum suum. Vnde ei quod dicitiNullus in eo numerus, nullum in eo aliud est praeter id quod est, & ei quid dicit Subiectum fieri non potest, addit. Nam quod caeterae formae subiectae sunt accidentibus hoc facit materia. & subdit pro vtroque. c. iiii. Nulla igitur in eo diuersitas, nulla ex diuersitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo: atque idcirco nec numerus. Deus vero a nullo differt, vel accidentibus, vel substantialibus differentiis in subiecto positis. Bene tamen potest esse in eo numerus aliquorum differentium ratione tantum, cuiusmodi sunt attributa, quibus etiam bene potest quodam modo esse subiectum: vt videbitur consequenter.
⁋ Ad tertium dicendum quod aliquid coniicimus in deo ex creaturis dupliciter, aut quia per creaturas, aut quia a creaturis. Primo modo coniici mus in deo simplicitatem, immutabilitatem, infinitatem, & huiusmodi, quae insunt deo ratione qua est essentia quaedam, & nullo modo sunt in creaturis. Secundo coniicimus aliqua in deo esse dupliciter, aut ab eis quae sunt de essentia creaturae, aut ab eis quae sunt addita essentiae, velut accidentia in ea. Primo modo coniicimus deo inesse viuere essentiam & vitam. Secundo modo coniicimus ei inesse sapientiam, bonitatem, & huiusmodi, & hoc quia videmus ea aliquo modo inesse creaturis: vt aliquid nobile, propter quod ea attribuimus deo: vt patebit in sequenti quaestione. Quae primo modo coniiciuntur in deo, non dicuntur attributa, nisi extenso nomine. Quae vero secundo modo coniicimus deo inesse ex creaturis, nullo modo dicuntur attributa deo: sed solummodo illa quae coniicimus ei inesse tertio modo. Ad rationem enim attributi tria requiruntur, Vnum quod ipsum sub se habeat aliquid, cui vt subiecto fiat attributio, cuius sit quasi dispositio super rationem subiecti. Alterum est quod sit nobile quid. Tertium quod in creaturis aliquo modo inueniatur. Hoc enim modo se habent sapientia, bonitas, & huiusmodi, quae quasi qualitates aut dispositiones sunt additae essentiae. Et ideo illa sola proprie dicuntur attributa, esse autem, viuere, essentia, & vita, attributa proprie dici non possunt: quia sunt rationes primae conceptae in deo: super quas fundantur conceptus omnium aliarum rationum. Et similiter immutabilitas, simplicitas, aeternitas, infinitas, & omnia huiusmodi, attributa dici non possunt: quia creaturis non insunt, & ideo nec ab ipsis deo tributa, licet per ipsas deo inesse ductu rationis cognita.
⁋ Ad quartum, Dicendum quod aliquid potest intelligi deo attributum dupliciter. Vno modo quo ad attributi in eo cui attribuitur realem existentiam. Alio modo quo ad nostram super huiusmodi eius existentia innotescentiam. Primo modo nihil omnino deo attribuitur a creaturis ex tempore nisi aliquae relationes: vt quod sit creator, domins, aut huiusmodi: quae nec attributa dicuntur, quia non dicuntur proprie attributa, quae deo ex natura sua non insunt ab aeterno. Quae dicuntur attributa secundo modo multa ex creaturis deo attribuimus, non solum per creaturas: sed quia ea videmus esse in creaturis, tanquam ea quae sunt nobilitatis, ex creaturis ipsa deo inesse cognoscimus. Et ideo ex creaturis ea deo tributa dicimus.
On this page