Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum quaelibet res cuiusque praedicamenti indifferenter sit Deo attribuenda
CIrca secundum arguitur, quod quaelibet res cuiuslibet praedicamenti indifferenter deo possit attribui. Primo sic. Quae per aequalem distantiam se habent ad idem, si vnum illorum potest attribui illi propter approximationem aliquam ad illud, & reliquum. sed omnes creaturae per aequalem distantiam se habent ad deum: quia per infinitam. Cum ergo aliqua ex creaturis deo attribuuntur, quia aliquam rationem perfectionis important, per quam ad ipsum habent approximationem. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Illud spotest deo attribui, quod ipse habet in seipso, & a quo ipse denominatur: quia in denominando denominans attribuitur denominato, & ipsa denominatio est quaedam attributio. quae libet autem res cuiuslibet praedicamenti est huiusmodi. luxta illud quod dicit Dionys. c. i. de di. no. Oia simpliciter & indefinita in ipso, quae sunt, praeambiuit perfectissimis vnius suae & causalissimae prouidentiae bonitatibus, & ex omnibus quae sunt, laudatur & nominatur. Quod etiam patere potest inducendo exempla rerum cuiuslibet praedicamenti, quibus deus inuenitur in scripturis denominari. Dicitur enim secundum substantiam spiritus, secundum quantitatem magnus, secundum relationem pater, secundum qualitatem bonus, secundum agere creare, secundum pati irasci, secundum quando semper esse, secundum vbi vbique esse, secundum situm sedere, secundum habitum amictus lumine. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quia vt dicit in eodem, omnium quidem est quae sunt causale: ipsum autem nihil in omnibus quae sunt supressentialiter exaltatum. sed nihil potest deo attribui, nisi quod est ipse. ergo &c.
⁋ Praeterea si indifferenter etiam quaelibet res cuiuslibet praedicamenti deo attribueretur, tunc sicut per attributionem iustitiae vel sapientiae ad deum, dicitur deus iustus vel sapiens, similiter per attributionem ligni aut lapidis ad ipsum diceretur lignum aut lapis. consequens est falsum. ergo & antecedens.
⁋ Ad intellectum quaestionis huius & distinctionis eius a quaestione vltimo proposita in hoc articulo, Sciendum quod aliud est res praedicamenti, aliud ratio praedicamenti circa rem intellecta: vt ratio substantiae est subsistere siue substare: res praedicamenti substantiae est omne illud cui conuenit ista ratio. Ratio quantitatis est secundum partes rem mensurare. Res quantitatis est omne id in quo per se ratio talis inuenitur: vt est primo quantitas discreta: deinde continua: vt determiat philosophus. iiii. meta. Ratio propria qualitatis est subiectum informare. Est enim secundum philosophum qualitas: secundum quam quales esse dicimur. Res qualitatis est omne cui talis ratio convenit. Et differunt in hoc res praedicamenti & ratio, quod bene potest alicuius praedicamenti res ad diuina tranfferri, absque eo quod ratio praedicamenti illius deo attribuatur, ad modum quo res generis bene attribuitur speciei dicendo homo est animal, non autem ratio eius, secundum quam dicitur genus, scilicet quod est praedicabilis de pluribus differentibus spe cie. Et secundum hoc multum refert interrogatum in hac prima quaestione & in illa vltima. secundum quod manifeste apparebit ex earum pertractatione.
⁋ Quantum ergo pertinet ad hanc primam quaestionem, Dicendum quod attributionem rei alicuius praedicamenti fieri deo, dupliciter potest intelligi: vel per similitudinem, vel per proprietatem. Per similitudinem res accepta a creaturis aliquando deo attribuitur, quae per proprietatem suae naturae esse in deo non potest. Et est ista attributio non proprie attributio: sed magis translatio quaedam ad aliquid per similitudinem illam explicandum. Vnde res praedicamentorum inquantum sic deo attribuuntur, non proprie: sed communiter & translatiue dicuntur attributa. Per proprietatem autem res a creaturis accepta deo attribuitur, quae per substantiam & rei veritatem in deo esse intelligitur, licet modo eminentiori, vt iam dicetur. Quorum est attributio proprie dicta, & ipsa proprie attributa sunt. Primo modo ea quae inueniuntur in creaturis deo attribuuntur secundum illum modum quo inueniuntur in creaturis, secundum quem deus dicitur bos, leo, ouis, & huiusmodi. Secundo modo ea quae inueniuntur in creaturis deo attribuuntur secundum alium modum & sublimiorem quam inueniuntur in creaturis. secundum quem deus dicitur bonus, sapiens, iustus, & huiusmodi. Hanc differentiam attributorum insinuat nobis Augustinus super Io exponens illud Io. xiiii. Ego sum vitis vera. vbi dicit. Dicitur vitis per similitudinem, non per proprietatem, quemadmodum dicitur ouis, agnus, petra, lapis, &c. huius modi, quae magis sunt similitudines quam proprietates. Et eam similiter exprimit Ambroius ii. de trinitate. dicens. Sunt quaedam nomina quae euidenter diuinitatis proprietatem ostendunt, & perspicuam diuinae maiestatis exprimunt veritatem. Alia vero sunt quae translatiue & per similitudinem de deo dicuntur. Sed hoc dupliciter fieri potest. Vno modo per similitudinem alicuius proprietatis quam habet in sua essentia. Alio modo per similitudinem ipsius essentiae suae. Primo modo deus dicitur leo, propter leonis fortitudinem: quia ipse fortis est: & ouis propter ouis mansuetudinem: quia ipse mansuetus est. & haec est translationis attributio magis vsitata in sacra scriptura: largo tamen modo dicta attributio. Secundo modo nomine cuiuslibet creaturae potest: deus nominari, non solum quia idea eius est in ipso deo, sed quia ratio erfectionis eius propria in dei perfectione includitur, in qua fundatur ratio idealis inquantum concipitur a diuina sapientia: vt infra declarabitur. & est similiter attributio largo modo dicta. Loquendo ergo de attributis largo modo, dicendum ad quaestionem, quod quaelibet res cuiuslibet praedicamenti quantum adiprimum modum eius deo potest attribui. Non enim est aliqua res in creaturis, quin sit similitudo aliqua eius quod est in creatore, quamquam in multo dissimilis. secundum quod dicit Diony. c. ii. cae. Hier. Intelligere oportet nihil eorum quae sunt esse vniuersaliter boni participatione priuatum. Est igitur vt ibidem sequitur, ex omnibus intelligere bonas speculationes, ex materialibusque formare dissimiles similitudines, altero modo intellectualibus habentibus quae sensibilibus aliter distributa sunt. & infra Est itaque non dissonas formare caelestibus formas ex vilibus materiae partibus: quoniam & ipsa ex vero bono substantiam possidens, per omnem sui materialem dispositionem imagines quasdam intellectualis pulchritudinis habet, & possibile est per eas reduci ad imateriales primas formas. de quibus plu rima exempla ponit ibidem, & in c. iii. Et propter hanc similitudinem quamquam multum dissimilem: omnia deo possunt attribui. secundum quod dicit. i. c. de di. no. Oim causalem theosophi multiuoce ex omnibus crea turis laudant: vt optimum: vt bonum: vt sapientem, vt sanctum, vt aeternum, vt existentem, vt sapientiam, vt intellectum, vt virtutem, vt regem, vt antiquum, vt iustificationem, vt sanctificationem, vt magnitudinem omnia excellentem, & in animabus, & in corporibus, & in caelo, & in terra simul, solem, stellam, ignem, aquam, spiritum roris, nebulam, lapidem, petram. Ex quibus concludit sic. Ex omnibus igitur quae sunt harmoniace laudatur & nominatur. Nec mirum quod propter huiusmodi similitudinem omnia deo possunt attribui: quia & propter eandem omnia quodammodo habent esse in ipso, quod patet ex hoc, quod esse & bene esse habent ab ipso vt infra patebit loquendo de diuina perfectione. Vnde dicit Dionys. v. c. de di. no. In monade omnis numerus vniformiter ante subsistit, & habet numerum omnem monas in semetipsa singulariter. & infra. Sed & in tota omnium natura omnes secundum singulas naturae rationes convolutae sunt per vnam inconfusam vnitatem. Nihil ergo (vt dicit) inconveniens ex obscuris imaginibus in omnium causale ascendentes supermundanis oculis contemplari omnia in omnium causali, & sibiinuicem opposita vniformiter & vnite. Principium enim existentium, ex quo & ipsum esse & omnia vtcumque existentia, omne principium, omnis finis, omnis vita, omnis immortalitas, omnis sapientia, omnis ordo, omnis harmonia &c. huiusmodi. secundum quod ipse annumerat. Ex quibus post pauca concludit. Deinde & omnino de deo & simul praedicantur. sed hoc secundum similitudinis (vt dictum est) translationem: non autem secundum naturae proprietatem. Vnde statim subdit. Et nihil est existentium, formosissimum, speciosissimum, sine forma, sine specie, principia, & media, & fines existentium immensurate & convolute in semetipso perambiens, & omnibus esse iuxta primam & suprunicam causam incontaminate declarans. & subdit exemplum de sole dicens. Sicut enim iuxta nos sol sensibilium essentias & qualitates & multas & discretas existentes, tamen ipse vnus ens, & vniformiter illuminans vnit, custodit, & perficit, & caetera quae annumerat: multo magis in omnium causali praeextitisse omnium existentium paradigmata secundum vnam superessentialem vnitatem concedendum est. Et secundum hoc concessum est supra & determinatum quod omnia in vsum theologicae scientiae cadunt, & ad ipsam vt materia eius pertinent: & vt ea quae ad subiecti sui cognitionem, quid deus est, referantur. Et hoc est quod continuo concludit Dionysius. dicens. Per haec proportionali scientia in omnium causam quantum potentes sumus ascendamus. Dia igitur (vt concludit) hinc existentia secundum vnam omnium excellentem scientiam referendum.
⁋ Loquendo autem de attributione proprie & secundum proprietatem, tunc ex parte eorum quae attributa sunt distinguendum. Aut enim intelligitur attributio facienda vniuoce, attribuendo deo veritatem rei quae est in creaturis secundum modum quo est in creaturis. Aut intelligitur facienda aequiuoce, attribuendo scilicet ea quae sunt in creaturis, deo secundum modum supereminentem. Primo modo nulla res creata cuiuscumque praedicamenti deo potest attribui: quia in nullo potest vniuocari creator cum creatura: vt infra dicetur. immo sic accipiendo rem praedicamenti, quaelibet res cuiuslibet praedicamenti vere ab ipso remouetur. secundum quod dicit Diony. iiii. c. de mystica theologia. Causa super omnia ens neque essentia est, neque vita: neque irrationalis, neque insensibilis, neque corpus est, neque figura, neque species, neque quaelitatem aut quam titatem habet, neque in loco est. &. c. v. Neque anima est, neque intellectus, neque phantasiam, neque opinionem, aut virtutem, aut intelligentiam habet: neque ratio est neque intelligere, neque dicitur, neque intelligitur, & caetera huiusmodi, secundum quod annumerat, neque sapientia, neque vnum, neque vnitas, neque diuinitas, aut bonitas, neque spiritus est, sicut nos sumus, neque filialitas, neque paternitas, neque aliquid quicquid nobis aut alicui existentium cognitum. & addit in fine. Sed eorum quae post eam sunt positiones & ablationes facientes, ipsam neque auferimus, neque ponimus, quoniam & super omnem positionem est perfecta & singularis omnium causa: & super omnem ablationem excellentia omnium simpliciter perfectione & summitas omnium. Secundo modo subdistinguendum, aut enim intelligitur attributio facienda sub ratione nominis appropriati creaturae, aut sub ratione alicuius nominis generalis. Isto secundo modo omnia quae sunt in creaturis deopabent attribui Primo autem modo aliqua ex creaturis deo paret attribui ex aliquibus praedicamentis, & aliqua non, & ex aliquibus nulla, & ex nullo omnia. Ad quorum discretionem intelligendum, quod secundum quod amplius declarabitur loquendo de perfectionibus omnium rerum in deo, quaelibet creatura in suo esse formali quod participat a deo iuxta gradum naturae suae, & essentiae, quaedam in gradu superiori, alia in gradu inferiori per maiorem vel minorem approximationem ad esse primi, & hoc ascendendo ab vltima creatura vsque ad supremam, habet aliquam rationem diuinae perfectionis in se. In qua quidem est considerare trinia. scilicet rationem ipsius perfectionis simpliciter & absolute, & rationem proprietatis essentiae & naturae cuius est perfectio, & rationem imitationis in gradu conpetenti creaturae. Considerando quancumque creaturam in quaecumque re cuiuscumque praedicamenti primo modo esse eius est aliquod dignitatis & nobilitatis simpliciter Quare cum omne tale vt dictum est deo debet attribui, hoc modo quaelibet res cuiuscumque praedicamenti deo habet per proprietatem attribui: sed non sub nomine proprio creaturae: vt carnis vel ossis ligni vel lapidis: sed sub comomuni nomine dignitatis, exprimentia scilicet dignitatem perfectionis cuiusque inquantum perfectio est, cuiusmodi est nomen bonitatis, quia perfectio est in fine rei & complemento. Bonitas autem est, propria ratio finis: vt infra declarabitur. Propter quod bonitas est generale attributum deo, quod omne ens inquantum habet perfectionem aliquam in suo complemento consequitur: & circuit etiam ipsum esse quod est primumum quo ratio formalis omnis perfectionis consistit. Complementum enim cuiusque in suo esse dicitur bonitas esse eius, & in eius sapientia dicitur bonitas sapientiae eius, & in eius pulchritudine dicitur bonitas pulchritudinis eius, & similiter perfectio in forma asininitatis, lapideitatis, & caeterorum huiusmodi dicitur bonitas eius, qua. scilicet perfecte potest quae sunt illius naturae, & hoc iuxta modum illum quo tale vltimum & complementum in virtutibus actiuis, dicitur virtus quae est vltimum de potentia. secundum Philosophum in primo cae. & mundo. Vnde secundum Diony. iiii. c. de di. no. nihil significatur seu intelligitur hoc nomine malum quod est contrarium bono in quocumque, praeterquam non posse quae sunt proprie naturae perfectae. Hoc modo ergo non sub proprio vocabulo attribuitur res alicuius praedicamenti deo: sed solum sub hoc nomine generali quod est bonum. secundum quod docet Augustinus viii. de trinitate. cum dicit. Bonum hoc, bonum illud &c. vt satis expositum est supra. Tertio modo licet esse creaturae cuiuscumque aliquid dignitatis in se habet ratione perfectionis propriae: quia tamen vt propria est, & in gradu creaturae existit, limitationem habet, & sic aliquid indignitatis & ignobilitatis habet ex natura suae essentiae ratione qua creatura est diuersa & diuisa ab essentia diuina, & per hoc est quod diminutum in natura & essentia sua quod appellatur esse creaturae proprium: hoc igitur modo & vt sic significatur esse creaturae sub proprio vocabulo quod a propria essentia creaturae vt creatura est ei imponitur, veluti lignum, lapis, caro, os & huiusmodi, quia nihil quod imperfectionis aut indignitatis alicuius est, deo attribui potest, nulla res creaturae cuiusque praedicamenti sub suo proprio nomine creaturae per proprietatem potest deo attribui. Vnde & res illa quae sapientia, seu virtus, aut pulchritudo, aut aliquid huiusmodi in creatura dicitur sub ratione illa quae in essentia sua est creatura aliqua & limitata, nullo modo deo attribui potest, nisi per similitudinem, quod intellexit Dionysius. cum dixit. Neque essentia est, neque vita, aut bonitas, aut spiritus, quod etiam bene expressit per hoc quid subdit. Sicut nos sumus. vt habitum est supra. Esse vero creaturae secundo modo: medio modo se habet, & penes hunc modum nomina imposita sunt rebus scilicet iuxta rationem proprietatis essentiae earum, qualis debet esse vera impositio realis, non sicut illa quae tantum est vocalis: vt exponendum est loquendo de dei nominibus. & hoc modo quaedam ex rebus aliquorum praedicamentorum deo habent attribui, & aliquorum praedicamentorum nulla: sed nullius praedicamenti omnia. Et est hic difficultas quaestionis.
⁋ Ad cuius intellectum sciendum: quod quaedam sunt res praedicamentorum aliquorum quibus de natura & proprietate essentiae suae convenit aliquid quod est simpliciter dignitatis & nobilitatis quantuncumque sit ipsa rei essentia limitata inquantum est creatura. Quaedam autem aliae sunt res in quolibet praedicamento, quibus de natura sua & proprietate essentiae suae non convenit aliquid quod est dignitatis simpliciter aut nobilitatis. Verbi gratia. Ex natura & proprietate es sentiae creatae quae sapientia dicitur, est notitia & illustratio quaedam, cuius propria actio est illustrare id cuius est: & pulchritudo nihil aliud est quam decentia quaedam, cuius opus est, id cuius est decens & acceptabile facere: quae dignitatis sunt & nobilitatis in quocumque inueniantur: ita quod aliis eisdem retentis melius dignius & nobilius est in quocumque, sapientia illustratum esse, quam non illustratum, pulchritudine decoratum esse, quam non decoratum. Ex natura autem & proprietate essentiae lapidis vt est lapis, ligni vt est lignum, & caeterorum huiusmodi, non conuenit lapidi, aut ligno, aliquid quod est dignitatis simpliciter aut nobilitatis: vt scilicet quodcunque ens dignius sit & nobilius ex esse illius in ipso quam ex non esse eius in illo. immo lapidi, aut ligno quicquid nobilitatis inest ex hoc quod tale est, hoc non esset nobilitatis in alio quocunque, licet nobilitatis est in ligno aut lapide. Bene enim verum est quod ex proprietate naturae & essentiae suae quaelibet res aliquid habet quod est sibi dignitatis & nobilitatis, & quod est sibi optimum: vt oliua ratione essentiae suae aliquod esse habet quod est sibi optimum & melius inquantum est oliua, quam quodlibet aliud esse cuiuslibet alterius rei. Non tamen illud est opti mun simpliciter & nobilius, neque cuiuscumque alteri: quia est aliud esse alteri melius & nobilius simpliciter illo, & etiam illi alteri est melius & nobilius licet non oliuae: vt esse leonis simpliciter melius est &inobilius, & etiam leoni est melius & nobilius quam esse oliuae, licet non sit melius oliuae inquantum est oliua. Licet enim melius esset simpliciter in rerum natura quod modo est oliua si esset leo: non tamen hoc esset melius oliuae inquantum oliua est, quia tunc oliua non esset omnino, & bonum cuiuscumque & nobile in suo esse specifico consistit. Et hoc est quod dicit Philosophous. ii. physiti. Quod quid est finis & forma hoc erat quod aliquid erat esse: & propter hoc dignius est non simpliciter: sed ad vniuscuiusque substantiam. vbi dicit Commen. Eorma est in rebus naturalibus: vt ens sit in dispositione nobiliori secundum quod est illud ens, non nobilius simpliciter. Nobilius enim in oliua est oliuam esse oliuam, non nobilius simpliciter. Res praedicamenti cuiusque de primo modo per proprietatem potest deo attribui secundum idem significatum nominis, analogice tamen vt infra patebit. Quicquid enim est simpliciter & absolute dignitatis & perfectionis, deo tribuendum est: vt sunt spiritus, vita, intellectus, intelligentia, & huiusmodi de praedicamento substantiae: magnum, immensum, infinitum, de praedicamento quantitatis: bonum, sapiens, iustum, & huiusmodi de praedicamento qualitatis: paternitas, filiatio, & huiusmodi, de praedicamento relationis: creare, gubernare, & huiusmodi de praedicamento actionis: generari, spirari, & huiusmodi de praedicamento passionis. & hoc sit absoluendo de huiusmodi rebus & significatis nominum suorum omnem rationem imperfectionis quam in se includunt vt sunt in creaturis: quia modo sublimiori & omnino perfecto habent esse in deo. secundum quod dicit Dionysius capite secundo de diuinis nominibus. Abundanter & supersubstantialiter ea quae sunt causatorum praeinsunt in causis. & per hoc analogice: vt infra dicetur. Res vero cuiuscumque praedicamenti de secundo modo nullo modo per proprietatem deo potest attribui: quia nihil deo potest attribui quod non sit simpliciter dignitatis & perfectionis alicuius: quia quicquid ei attribuitur, ipse est per suam substantiam, qui perfectissimus est, & nobilissimus & dignissimus, cui nihil convenire potest nisi supeminenter, & per superabundantiam dictum, iuxta doctrinam Diony. Tales sunt res specierum specialissimarum quasi omnium in praedicamento substantiae: vt sunt homo, asinus, lignum, lapis, & huiusmodi: & similiter in praedicamento quantitatis: vt sunt triangulus, quadragulus, & caeterae species figurarum: & plures in praedicamento qualitatis: vt albe do, nigredo, calidum, frigidum, & huiusmodi: & in relatione, duplum, subduplum, maius, minus & huiusmodi: in actione calefacere, frigefacere: & in passione dolere, irasci, & huiusmodi: & quaecumque sunt in aliis praedicamentis. iiii, non nisi translatiue deo attribuuntur. secundum quod dicit Augustinus v. de trinitate. Situs, habitus, & loca, & tempora, non dicuntur de deo proprie: sed translatiue, ac per similitudinem dicuntur in illo. Nam & sedere super Cherubim dicitur quo ad situm: & abyssum tanquam vestimentum amictus eius, quo ad habitum: & Anni tui non deficient, quo ad tempus: Si ascendero in caelum tu illic es, quo ad locum.
⁋ Dictam regulam de attribuendis deo per proprietatem, & non attribuendis, considerauit Anselmus quando dixit mon. xv. c. Si quis diligenter singula intueatur, quicquid est aut tale est vt ipsum omnino vniuersaliter in quolibet existenti melius sit quam non ipsum: aut tale vt non ipsum in aliquo melius sit quam ipsum, licet non in quolibet alio. lpsum autem & non ipsum (vt dicit) non aliud hic intelligitur quam veluti corpus non corpus, verum non verum: & similia. Melius quidem omnino est ipsum quam non ipsum: vt sapiens quam non sapiens. Quamuis enim iustus non sapiens melior videatur quam non iustus sapiens: quia coniunctum illud melius est quam istud: eo quod iustitia melior est quam sapientia: non tamen est melius simpliciter non sapiens quam sapiens. Omne quippe non sapiens simpliciter inquantum non sapiens, minus est quam sapiens: quia omnis non sapiens melior esset si esset sapiens. Melius autem est in aliquo non ipsum quam ipsum: vt non aurum quam aurum. Nam melius est homini esse non aurum quam aurum. quamuis forsitan alicui melius esset esse aurum quam non aurum: vt plumbo. Cum enim vtrumque, scilicet homo & plumbum, sit non aurum, tanto melius aliquid est homo quam aurum, quanto homo inferioris esset naturae si esset aurum: & plumbum tanto melius esset, quanto preciosius esset si aurum esset. hoc est dicere: quod modo est plumbum: si idipsum a deo factum esset aurum, vel conversum in ipsum: quanto aurum melius est & preciosius plumbo, tanto illa res melior esset & preciosior eo quod modo est plumbum. Non tamen sequitur ex hoc quod plumbum esset melius plumbum, vel quod plumbum esse aurum esset melius plumbo, quam esse plumbum, sicut patet ex eo quod supra dictum est de oliua. propter quod (vt credo) dixit forsitan. Nec etiam ex hoc sequitur quod melius esset vniuerso si totum plumbum conversum esset in aurum: quia tunc deficeret ei vna species, & melius & preciosius est vniuerso quod in ipso sint plunbum & aurum, quam quod omne plumbum esset aurum. Ex quo (vt videtur) apparet quod nulla sit diuisio Anselmus praedicta: quoniam nihil est inuenire in creaturis quin non ipsum in aliquo melius sit quam ipsum. Quicquid enim non est plumbum, siue sit creatura superior in gradu siue inferior, melius est plumbo non esse illud quam esse illud: & hoc eadem ratione qua (vt dictum est) melius est plunbo non esse aurum quam esse aurum. & eadem ratione est melius simpliciter vniuerso plumbo secundum totam suam speciem non esse illud quam esse illud. Ealsum est ergo illud primum membrum diuisionis quod aliquid in creaturis sit tale vt omnino sit melius esse ipsum quam non ipsum. Et est dicendum ad intellectum regulae, quod esse ipsum potest dici aliquid de alio, & similiter non ipsum dupliciter, vel per existentiam, vel per denominationem. Per existentiam, dicendo hoc est hoc per essentiam: vt quod homo est animal rationale. Per denominationem, dicendo hoc est hoc per inhaerentiam: vt quod homo est albus: quia homo nihil est in re, nisi id quod re est animalitas cum rationalitate. Non autem est re id quod est albedo: sed albedo inest ei. Primo modo procedit obiectio. Nihil enim est in creaturis quod omnino id est cuilibet vniuersaliter melius est esse ipsum quam non ipsum. immo non est aliquid quin cuilibet alteri melius sit non esse ipsum quam esse ipsum: siue illud ipsum fuerit substantia siue accidens. Melius enim est plumbo non esse angelum quam esse: similiter non esse secundum rem accidens illud quod est sapientia, quam esse: vt patet ex dictis. Secundo modo regula est vera, & illo modo itelligenda. Hoc enim modo siue per possibile, siue per impossibile melius esset cuilibet rei quod esset sapiens quam non sapiens, iustum quam non iustum, & huiusmodi. Vnde de accidentibus in creaturis quae iuxta dictam regulam aliquid nobilitatis simpliciter important, intelliguntur sumi deo attribuenda: vnde & sola talia a creaturis ad deum translata proprie attributa dicenda sunt. & sunt quasi dispositiones in deo & verae dispositiones accidentales in creaturis. Et tunc non valet exemplum Anselmus de non ipso quod melius est alicui quam ipsum: vt homini non esse aurum quam aurum: quia de substantiis nihil ad istam regulam: sed debet sumi exemplum de non ipso: vt non esse amarum melius est vino quam esse amarum: quamuis sine forte melius est alicui esse amarum quam non esse: vt absinthio. Regulam ergo suam sic intellectam vt iam dictum est, Anselmus applicat ad propositum, dicens. Cum igitur quicquid est si singula respiciantur, aut sit melius ipsum quam non ipsum, aut non ipsum in aliquo sit melius quam ipsum, sicut nefas est putare vt substantia supremae naturae sit aliquid quo melius aliquo modo sit non ipsum, sic necesse est vt sit quicquid omnino melius est ipsum quam non ipsum. Illa enim sola est qua penitus nihil melius: & quae melius est omnibus quae non sunt quod ipsa est. Ex quo concludit determinationem nostram circa non at tribuenda deo per proprietatem, & attribuenda, dicene. Non igitur deus est corpus, vel aliquid eorum quae corporei sensus discernunt. quippe omnibus his aliquid melius est, quod non est quod ipsa sunt. Mens enim rationalis quae nullo modo corporeo sensu quid vel qualis vel quanta sit percipitur, quanto minor esset si esset aliquid eorum quae corporeis sensibus subiacent, tanto est melior quam quodlibet eorum. Penitus enim ipsa summa essentia tacenda est esse quodlibet eorum quibus est aliquid melius quod non sunt ipsa: & est omnino sicut ratio docet, quodlibet eorum quibus omne quod non sunt ipsa inferius est, quare (vt concludit) necesse est eam esse viuentem, sapientem, potentem, substantiam aeternam & quicquid absolute melius est ipsum quam non ipsum. Quid ergo quaeritur amplius, quid summa sit illa natura, si manifestum sit quid omnium sit, aut quid non sit: Reuera nihil. Euacuat enim dicta regula totum quaesitum, & fundatur super significata nominium rebus praedicamentalibus impositorum. In rebus enim in quibus ipsum est omnino melius quam non ipsum, nomina earum imponuntur ad significandum earum naturas & essentias: vt habentes rationem perfectionis & dignitatis simpliciter & absolute. & sic simpliciter & absolute ipsas perfectiones earum & dignitates significant, non sub ratione alicuius limitationis in gradu digni tatis naturae suae, propter quod nullo impediente possunt extendi ad significandum per analogiam id quod eis de perfectione respondet in creatore, & per hoc deo eminentiori modo attribui quam attribuuntur creaturae, licet sub eisdem nominibus quibus attribuuntur creaturis. Vnde Augustinus lib, xv. de trinitate. c. iiii. Oportet eum summe viuere, cuncta sentire atque intelligere, non corpus esse, sed spiritum, potentissimum, speciosissimum, optimum, iustissimum, beatissimumque. & sequitur in principio. v. c. Haec omnia & quaecumque alia consimilia more locutionis humanae digne de deo dici videntur. Quomodo autem a talibus ascendendum est vt cognoscamus sub modo eminentiori esse in creatore ea quae dignitatis videmus in creaturis, & sic intelligamus ea significari nominibus creaturarum, determinatum est in praecedentibus. In rebus vero ex quibus alicui melius est esse nou ipsum quam ipsum: nomina earum imponuntur ad significandum earum naturas & essentias, non vt habentes rationem perfectionis & dignitatis simpliciter: sed ali cui tantum: & sic non absolute ipsas perfectiones earum significant: sed sub ratione alicuius limitationis in gradu aliquo dignitatis naturae, propter quod impediente ratione limitationis cadente in nominis significatione non possunt extendi ad significandum per analogiam id quod eis de perfectione respondet in creatore. Et ideo nec deo possunt attribui, nisi per similitudinem, quia id quod in deo eis respondet omnino illimitatum est.
⁋ Ad primum in oppositum quod omnes creaturae per aequalem distantiam se habent ad deum ergo aequaliter possunt ei attribui, Dicendum quod licet omnes creaturae per aequalem distantiam ad deum se habe rent: & omnes essent aequales quo ad gradus naturae, quod non est verum: vt patet ex dictis: & licet etiam quo ad rationem infinitati eius omnia aequalitur distent ab eo, supiora. scilicet & inferiora: vt procedit obiectio: tamen quia aliquae res etiam inferioris gradus dicunt aliquid quod simpliciter est melius ipsum quam non ipsum: aliqua vero superioris gradus dicunt aliquid quod non simpliciter est melius ipsum quam non ipsum. Verbi gratia, Lux inferioris gradus est sole quid est fons luminis & subiectum, & luminis naturalis origo: quia tamen lux significat id quid melius est omnino ipsum quam non ipsum. Quodlibet enim melius est si luceat quam si non luceat, aliis eisdem retentis. Lux enim imponitur ad significandum rem sumb ratione cuiusdam manifestationis per ipsam faciendae. dicente apso Ephsophu. v. Dem enim quod manifestatur lumen est: propter quod proprie attribuitur deo dicendo quod deus lux est. Sol vero significat id quo aliquid me lius est non ipsum quam ipsum: vt est mens rationalis humana vel angelica. Et ideo deo attribui non potest dicendo deus est sol, nisi per quandam similitudinem: dicente Augustinus v. de trinitate. c. i. "Quod non inuenimus in meliore nostro, non debemus in illo quaerere quod longe melius est meliore nostro".
⁋ Ad secundum quod deus omnia quae sunt praehabuit: & ab omnibus denominatur: ergo &c. Dicendum quod omnia praehabere facit quod omnia possunt attribui per similitudinem, non autem per proprietatem. ad hoc enim plus requiritur: vt iam expositum est. Ex parte autem denominationis etiam dicendum est, quod est quaedam denominatio per attributionem similitudinis, & hoc modo secundum Diony. ab omnibus denominatur, & nominibus omnium nominatur, secundum quod probat inductio facta in argumento. Est autem alia denominatio per attributionem proprietatis, & haec est duplex: vel vniuoce, vniversalianalogice. Primo modo nullius rei creatae nomen ei attribuitur: quia in nullo cum creatura vniuocatur: nec sic res alicuius creaturae est in deo: vt infra videbitur. Secundo modo nomina aliquorum, & non omnium ei attribuuntur: vt dictum est. Et propter hanc diuersitatem dicit Dionysius. in eodem. c. i. de di. no. quod theosophi deum multiuoce ex omnibus creaturis laudant: vt bonum: vt sapientem: vt solem, stellam, ignem, & huiusmodi. post quae subdit. Et est omnia quae sunt, & nihil eorum quae sunt. Sic igitur omnium causae & super omnia enti & innominabili adunabuntur omnia: & omnia eorum quae sunt nomina.
On this page