Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum omnes homines quicunque sciunt eadem, sciunt ea aequae certitudinaliter
CIrca tertium arguitur, quod quilibet homo quaecumque scit: scit ea aeque certitudinalitur. Primo sic. Scientiae certitudo est ex certitudine medii per quod res scitur. secundum quod certior habetur scientia medio propter quid quam medio quia: quae ergo sciuntur vno & eodem semper aequaliter certo, aeque certitudinaliter sciuntur. tali medio nouit homo quaecunque nouit: quia notitia primorum principiorum. ergo &c.
⁋ Secundo sic. certitudo scientiae ex notitia veritatis est: pure intellectui se praesentantis vt dictum est. Sed aeque pure cuiuslibet rei scitae veritas se repraesentat intellectui, quia secundum Au gus.t lxxxiii quaestionibus quaestione i. veritas nunquam falsitatem patitur: & impura reddi non posset nisi ex falsitatis coma mixtione. secundum quod dicit Augustinus in li. de Mendacio. Veritas non nisi mendacio violatur. ergo &c.
⁋ Contra. secundum philosophum in principio Ethicorum certum non similiter in omnibus quaerendum est. Hoc autem non est nisi quia inueniri non potest. ergo &c.
⁋ Ad hoc dicendum secundum praedicta quod certitudo scientiae de re scita non est nisi quia clara est veritatis notitia: ac ab errore secura. Nunc autem hac duo non aequaliter concurrunt in singulorum notitia: quae homo nouit. Idcirco dicendum absolute quod non contigit eum aeque certitudinaliter nosse quaecumque nouit. Dico in statu vitae huius. Immo quaecunque nouit a primis scibilibus vsque ad vltima, necesse est eum omnia illa scire, secundum gradus certitudinis, sicut secundum gradus ordinis. de quibus dictum est supra.
⁋ Ad cuius intellectum considerandum: quod loquendo de certa notitia hominis ex parte hominis cognoscentis, de qua est quaest. si comparemus certitudinem securitatis ab errore, ad securitatem claritatis in visione: Sic multo certius fidelis nouit ea quae sunt fidei, adhaerendo auctoritati primae veritatis: quam ea quae sunt cognita ab ipso, naturali ratione: quantuncunque sciat ea medio claro demonstrationis. lta quod facilius posset trahi in dubium de conclusione scita medio demonstrationis: quam de eo quod fide tenet. In illis autem de quibus habemus certitudinem scientiae ex clara notitia veritatis, non contigit hominem vnum aequali certitudine scire singula: neque in diuersis generibus scientiarum: neque in eodem genere scientiae. Sunt autem secundum philosophum tres modi philosophiae essentiales, naturalis, mathematicus, & diuinus: in quibus homo secundum gradus, certitudinem habet scientiae: quia maximam in mathematicis: tum quia sunt de rebus existentibus in sensibilibus: & nostra cognitio a sensu incipit: tum quia sunt de rebus quantum est de se intransmutabilibus: tum quia secundum commenta. in principio Phyisica. ea quae in illis sunt priora & notiora simpliciter, priora & notiora sunt & nobis. Minorem vero certitudinem habet in naturalibus: quia licet sint de rebus nobis sensibilibus: tamen de summe mutabilibus. in quibus non sunt priora & notiora nobis, quae simplicitur. sed a posteriori simpliciter incipit in eis omnis nostra cognitio. Et ideo dicit commen. super. ii. Metaphy. De modostrationes mathematicae sunt in primo ordine certitudinis: & demonstrationes naturales sequuntur eas. Minima vero certitudo est homini in diuinis: tum quia sunt de omnino abstractis: & elongatis a sensu: tum quia ad illorum notitiam non ascendimus nisi per sensibilium manuductionem. Et ideo di cit philosophus. i. Metaphysiy. de sua scientia diuina secundum vnam literam. Notiores omnes hac. potior autem nec vna est. In eodem autem genere scientiae similiter nunquam contingit duo aeque certitu- dinaliter hominem scire: quia nostra scientia eo quod discursiua est: non cognoscit nisi posteriora ex prioribus vsque ad primum seminarium scientiae animae innatum, quo primo cognoscit naturaliter primum principium incomplexum: vt primum conceptum entis: & deinde posteriores vsque ad vltima incomplexa: & mediantibus incomplexis cognoscit prima conplexa: & ex illis posteriora vsque ad vltimas conclusiones: vt dictum est supra. Et sic in quocumque genere sciendi semper certior est cognitio principiorum quam principiata eorum: & tanto certius vnumquodque cognoscitur quanto cognoscitur mediante principio priori: & tanto minus certe: quanto cognoscitur mediante principio posteriori: quia semper clarius virtus primi principii cognitiui relucet in sibi proximiori quam remoto distantia ordinis naturalis: sicut oculus corporis tanto certius videt aliquid: quanto sibi videt propinquius in distantia debita locali: & ranto minus certe: quanto videt eum remotius vltra debitam videndi distantiam.
⁋ Ad primum in oppositum, quod eodem medio omnia sciuntur: dicendum quod licet mediante primo principio omnia sciuntur: non tamen omnia per eandem immediationem se habent ad ipsum: & ideo per ipsum certius sciuntur proxima & immediata quam remota. Adhuc etiam dicendum quod non omnia ex primis principiis naturaliter scitis ab homine nata sunt sciri: sed solum illa quae subsunt naturali rationi: vt infra dicetur.
⁋ Ad secundum, quod veritas semper pura est: dicendum quod in re ipsa semper pura est: non tamen ex parte cognoscentis. Inquantum tamen nobis praesentatur sub specie sensibilium abstracta a phantasmatibus: in qua cum similitudine veri similitudo falsi commixta est, vt dictum est supra, vt per hoc ipsa similitudo possit nos decipere, vt falsum credamus verum, vt orichalcum aurum: & econverso, vt sic quandoque omnino verum non intelligamus: & priuemur omnino scientia. secundum quod dicit Augustinus s8uaesti qibus qua. xi. Omnis qui fallitur, in eo quod fallitur non intelligit. Vnde secundum quod tale quid magis & minus natum est contingere in notitia scibilium quorundam quam aliorum: secundum hoc quaedam nata sunt magis certitudinaliter sciri quam alia: & minime certe ea in quibus maxime nata est fieri deceptio talis: vt sunt na turalia, quorum scientia per sensus maxime nobis generatur: a quibus facillime sumit intellectus deceptionis occasionem. secundum quod dicit Augustinus x de Academicis. Veritatem obtinere nemo potest: si falsis imaginibus deceptus: comprehensionis modos laxauerit. Sunt enim istae imagines: quae consuetudine rerum corporalium nos etiam cum veritas tenetur & quasi in manibus habetur decipere aut illudere moliuntur. Per hunc ergo modum in rebus in quibus verisimile contingit apprehendere cum vero, veritas falsitatem bene compatitur: quantum est ex parte intelligentis. Quod autem dicit Augustini quod veritas falsitatem non compatitur, verum est ex parte rei intellectae: & maxime in illo quod est veritas per essentiam. de quo loquitur ibi Augu. ad lite. probans quod anima quia secum quodam modo compatitur falsitatem: non est veritas per essentiam sed participatione.
On this page