Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum quilibet homo quaecumque scit, sciat ea aeque certitudinaliter

CIrca quartum arguitur, quod omnes homines quicumque sciunt eadem, sciunt ea aeque cer titudinaliter. Primo sic. quicumque rem aequaliter intelligunt: aeque certitudinaliter eam sciunt: quia ex modo intelligendi rem procedit certitudo scientiae de ea. sed qui cumque aliquid intelligunt aequaliter illud intelligunt. secundum quod dicit Augustinus 8 quiod quid xio Non est dubium nec posse rem alium alio plus intelligere. ergo &c.

⁋ Secundo asic. certitudo scientiae consistit in notitia veritatis: sed notitia veritatis non contingit diuersis secundum magis & minus: quia est adaequatio quaedam rei & intellectus: & ita quaedam aequalitas. aequalitas autem magis & minus non suscipit. ergo &c.

⁋ Contra est, quia tunc docens & discens aequaliter scirent: quia discens aequaliter nouit id quod nouit docens, vt dictum est supra. consequens est falsum: quia licet motum habeat aliquod eius quod habet motor: non tamen habet ipsum eodem modo quo habet motor. vt dicit commen. super. ix. Metaphy.

⁋ Ad hoc dicendum, quod dispositio intellectus de re intelligibili est sicut dispositio sensus de re sensibili. propter quod Philosophous. ii. Metaphysicae assimilauit virtutem intellectus in comprehendendo secundum certitudinem intelligibilia abstracta quae sunt summe intelligibilia debilissimo visui in comprehendendo maxime visibile, scilicet solem. vt ibidem dicit commen. Sicut ergo alterum altero contingit vnam & eandem rem certius videre oculo corporis: sic contingit alterum altero vnam & eandem rem certius videre oculo mentis: & per hoc eam certius scire: & hoc duplici de causa accepta ex parte videntis. Vna ex parte dispositionis naturalis in ipso. Altera ex parte dis positionis acquisitae ab eo. Ex parte dispositionis naturalis: quia vnus habet oculum intellectus altero clariorem perspicaciorem & limpidiorem: & ideo habet maiorem virtutem in se limpidius & perspicacius veritatem rei conspiciendi quam alter: secundum quod de hoc infra dicetur: & ex hoc certius sciendi eam, vt dictum est. sicut habens oculum carnis clariorem & limpidiorem & perfectiorem in se: limpidius & clarius videt visibile corporale quam alter. Ex parte dispositionis acquisitae: causa est: quia vnus magis exercitatus est circa inspectionem veritatis rei scitae: quam alter: & ideo de notitia eius habet habitum magis confirmatum quam alter: & conditiones particulares quiditatis rei distinctius videt quam alter: & ex hoc certius & discretius eam videt quam alter. secundum quod ille qui frequenter videt imaginem aliquam sub imitatione ad archetypum, perfectius secundum vnamquamque particulam videt in quo eum perfecte imitatur, & in quo deficit, quam ille qui solo aspectu aduertit quia est vera rei imago ad eius imaginem facta.

⁋ Ad primum, quod non contingit alium alio plus vel minus intelligere: Dicendum quod plus vel minus intelligere potest determinare actum intelligendi: vel respectu rei intellectae. sic non potest eadem res secundum plus vel minus intelligi adiuersis: quia non habet esse in seipsa secundum plus vel minus in veritate: sicut neque in esse, quare neque in cognitione. Quod enim signat essentiam cuiuslibet: hoc finis cognitionis & esse reii. vt dicitur. v. Metaphy. Essentia autem rei neque intenditur: neque remittitur in se, quia igitur res ipsa quaelibet vno & simplici modo se habet in sua veritate, quicumque in ea intelligit aliquid plus vel minus aliter rem intelligit quam est: & ita false: quare nec eam tunc intelligit sicut argumentum dicit: quia non contingit intelligere nisi verum. Vel potest li magis & minus intelligi de terminare actum intelligendi respectu ipsis intelligentis: sic bene contigit eandem rem vnum plus intelligere quam alterum: & ita certius. Sed hoc subdistinguendum: quod rem eandem plus vel minus intelligere ex parte intelligentis potest intelligi intensiue vel extensiue. Extensiue hoc contingit quando vnus particulas quiditatis & essentiae rei quas ratio distinguit distinctius intelligit quam alter. Intensiue: quando vnus limpidius videt id quod est veritatis rei quam alter: inquantum profundius visu intellectuali vnus eam penetrat quam altur, & minus potest eum impedire obnubilatio falsitatum. & vtroque modo contingit vnum altero magis & certius aliquid intelligere.

⁋ Ad secundum quod veritas est adaequatio: dicendum quod verum est: quia quantum veritas manifestatur cuilibet, tantum eam intelligit. hoc tamen non impedit: quin vni plus manifestetur quam alteri: & eam plus intelligat. & licet veritas ipsa est adaequatio intellectus & rei intellectae in quolibet intelligente: non tamen est adaequatio intellectuum plurium intelligentium inter se. Sicut enim aequalitas est tanta binarii ad binarium quanta quaternarii ad quaternarium: non tamen est aequalitas binarii ad quaternarium: sic tanta est adaequatio rei & intellectus minus apprehendentis veritatem rei: quanta in magis apprehendente: licet non adaequatur apprehensio vnius apprehensioni alterius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4