Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum veritas Dei sit in essentia, an in eius intelligentia
Irca Quartum arguitur quod veritas dei non sit in eius essentia: quia veritas est adaequatio quaedam rei & intellectus secundum lsaac de definitionibus. Sed adaequatio talis non est in ipsa quiditate & essentia: sed in ipsa cognitione qua capitur intellectum in ipso intellectu. ergo &c.
⁋ Quia autem non sit in eius intelligentia arguitur, quia philosophus dicit in vi. Meta. de cognitione in qua dicit esse verum vel falsum: quod non est de simplicibus, & de eo quid quid est. Sed intelligentia siue cognitio diuina non est nisi de simplici & de eo quod quid est: quia non nisi suam essentiam simplicem intelligit, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Quia sit in vtroque arguitur sic, quoniam quiecquid est verum, veritate quae est in ipso est verum. De inelligentia diuina bene dicitur quod ipsa est vera intelligentia: & simliter de eius essentia quod est vera essentia. ergo veritas habet esse & in dei intelligentia: & in eius essentia.
⁋ Dicendum. cum secundum praedicta tunc verum dicitur esse vnuquodque quod habet quod sua natura requirit, nec deficit in hoc, vt verus lapis dicitur qui habet quod ad naturam & essentiam lapidis requiritur: & hoc sub ratione qua declaratiuus est apud intellectum sese esse huiusmodi: Deus autem & in essentia sua, & in sua intelligentia habet quicquod habere potest: & quicquid natura eius requirit quo ad omnem rationem perfectionis eius: Idcirco dicendum est quod veritas est in deo tam in eius essentia, quam in eius intelligentia, quam in omni eo quod in ipso est: sed aliter & aliter. Ad cuius intelligentiam notandum: vtendo manuductione ex creaturis: quod cum secundum praedeterminata, veritas est propria ratio rei siue quiditatis siue essentiae quae est obiectum qua respicit intellectum: potest autem respicere quiditas vt obiectum ipsum intellectum dupliciter: Vno modo sub ratione potentiae: vt intelligibile est potentia intellectum: & intellectus est potentia intelligens: Alio modo sub ratione actus: vt intelligibile est intellectum actu, & intellectus actu intelligens: vbi sit quasi vnum conpositum constitutum ex intellecto & intelligente: Veritas ergo est ratio quiditatis respicientis intellectum: & vt est in potentia vtrumque eorum, & seorsum existentia diuersa: & vt in actu est vtrumque eorum: & vnum ex ambobus: quorum vnum est sicut forma, vt intelligibile: alterum sicut materia vt intellectus. Et sic primo modo veritas est ratio rei: vt res est existens secundum se extra intellectum. S cundo modo, vt est forma intellectus existens in intellectu. Necesse est ergo ponere secundum hoc, quod veritas in creaturis respectu intellectus creati, in quibus secundum rem differunt id quod est intelligibile extra & ipse intellectus, habeat esse dupliciter:r & in essentia rei secundum se: & in intellectu in actu: siue in intelligentia quae est de ipsa. In deo igitur: quia licet re non differant intellectus & intellectum, differunt tamen ratione: ideo etiam secundum illos duos modos veritas ponenda est esse in ipso scilicet & in eius essentia: & est in eius intelligentia: & per eius essentiam in omni quod diuinam essentiam in se includit: vt sunt attributa & personae diuinae. Essentia enim diuina vt deitas, vera deitas est: & bonitas, vera bonitas est: & pater, verus pater est: vt veritas dicatur esse in omnibus illis eo modo quo deitas. Et per hunc etiam modum habet esse in diuina intelligentia sicu in quodam attributo. Ipsa enim vera intelligentia est: & omnia haec vera sunt: quia re non sunt nisi deitas: & propriae rationes quaes nominant supra deitatem, in deitate vt deitas est fundatae sunt, vt patet ex supra deteriatis. Sed super modum essendi veritatem in omnibus quae sunt in deo: est specialis modus quo veritas habet esse in eius intelligentia: no scilicet secundum iam dictum modum: vt ipsa intelligentia est natura cognitiua in se: sed vt est continens in se notitiam rei cognitae. Primo enim modo non est veritas aliter in intelligentia dei quam in voluntate, vel in essentia, vel in bonitate, & caeteris quae deo attribuuntur. Singula enim horum vi ra sunt in natura & essentia sua qua sunt id quid sunt. Secundo autem modo est specialis modus essen di veritatem in dei intelligentia, quo non est in aliquo aliorum: inquantum. scilicet veritas quae est in natura & quidi tate cogniti, relucet in cognoscentis intelligentia: vt sic diuina intelligentia non solum dicatur esse vera veritate qua est in re ipsa diuina natura & essentia: sed veritate qua dicitur esse vera veram no titiam siue comprehensionem habendo de ea. Quae quidem notitia in intelligentia creata est forma eius inhaerens ei. dans ei esse tale quodammodo: quaele habet res extra: vt per hoc sint idem quodammodo intelligens & intellectum & eadem veritate vera. In deo autem est forma intellecta re eadem cum intelligente: differens sola ratione Per hunc ergo praedictum modum generaliter verum est quod veritas cuiuslibet rei duplex esse habet. vnum in se & in sua natura quae est id quod est. Alterum in intelligentia quae est in eius actuali notitia. Et sic absolute dicendum quod veritas dei quae est ipse deus, & habet esse in eius essentia vt essentia est & natura, & in eius intelligentia: non tamen vt forma inhaerens: quod amplius patebit ex quaestione sequenti.
⁋ Ad primum: quod non est in eius essentia: quia est adaequatio quaedam &c. Dicendum quod illud dictum non intelligitur nisi de veritate secundum eius esse perfectissimum & principalissimum: quod est illud quod habet in intellectu, vt patebit in quaestione sequenti: non autem de esse eius vniversalie.
⁋ Ad secundum: quod veritas non est in dei intelligentia: quia intelligentia dei non est nisi simplicis, & eius quod quod est: circa cuiusmodi intelligentiam non est veritas: Dicendum est secundum iam dicta. cum vnumquodque dicitur esse verum quando habet quod natura eius requirit inquantum huiusmodi est: necesse igitur est quod intelligentia dicatur esse vera inquantum cognoscens est in actu, dum habeat quod natura eius requirit inquantum huiusmodi. Hoc autem habet fieri ab intellecto simplici in simplici intelligentia, sicut ab intellecto complexo in intelligentia conponente & diuidente. Quod manifeste explicat philosophus assignando differentiam inter intellectum simplicem & componentem ac diuidentem: cum dicit in. iii. de anima. Dicto quidem aliquo de aliquo: sicut affirmatio aut vera aut falsa omnis est: intellectus autem non omnis: sed qui est ipsius quod quid erat esse: verus est: & non est aliquid de aliquo: re vera verus est comprehendendo quod verum est, comprehendendo ipsum sub ratione intelligibilui: quemadmodum sensus verus est comprehendendo quod verum est sub ratione sensibilis. Non tamen dicendo verum: & comprehendendo veritatem. Et hoc quia simplicium est: & non alicuius de aliquo. Sigula enim eorum quae secundum seipsa, secundum nullam complexionem dicuntur: ne quod vera neque falsa sunt: vt homo, album, currit. Horum autem ad seiuicem complexione affirmatio sit. Videtur autem omnis affirmatio vera vel falsa vt dicitur in praedicamentis. vbi Comm. de tali veritate & falsitate dicit. Nec in rebus est veritas aut falsitas: sed in intellectibus atque opinionibus: & post haec in vocibus atque sermonibus. Non en rerum conplexione fit affirmatio vniversalinegatio: sed sermonum. Et vt dicit philosophus in. iii. de anima, conplexio intellectuum est verum. Primae ergo veritati, incomplexae scilicet in intellectu, rmindet veritas incomplexa in re: sed secundae scilicet complexae, nequaquam. Ortum tamen trahit a re. secundum quod dicit Anselmus de verita. Veritas quae est in rerum existentia, est effectus summae veritatis. Ipsa quoque cam est veritatis quae cognitionis est: & eius quae est in propositione: & istae duae veritates nullius veritatis sunt cam. Propter quod (vt dicit philosophus in praedicamentis) eadem oratio vel opinio sine sui mutatione ad mutationem rei mutatur a veritate in falsitatem: & econ uerso. Patet ergo quod aliqua veritas habet esse in simplicium intelligentia, & aliqua non. Dicendum igitur ad argumentum, quod licet in diuina intelligentia non sit nisi simplicium intelligentia: veritas tamen bene habet esse in eax scilicet eius quod quod est in eius essentia. secundum quam de omnibus iudicat & comprehendit atque cognoscit quaecumque vera sunt tam complexa quam incomplexa: & veritates eorum quibus secundum proportionem suam sunt diuino exemplari conformata, etiam veritatem suiipsius quam intellectu nostro non nisi componendo & diuidendo concipimus: quamuis in ipso non sit compositio aut diuisio vlla, vt inferius declarabitur. Aliter autem dictum verbum philosophis exponi potest. Cogitatio non est de simplicibus: & eo quod quid est id i. nullum entium quae sunt in cogitatione dicitur ens simpliciter: secundum quod est extra animam: vtil scilicet habet esse simpliciter: in anima autem habet diminutum esse. & sic argumentum procedit ex falso intellectu. credo tamen quod illa expositio melior sit, & responsio secundum eam.
On this page