Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum veritas sit in Deo ratione eius essentiae secundum se et absolute, an ex respectu aliquo ad eius intellectum

CIrca Tertium arguitur: quod in deo sit veritas ratione suae essentiae absolute: &i ex aliquo respectu ad eius intellectum. Primo sic. secundum quod iam dictum est pe phlosophus Dispositio vniuscuiusque in esse: est dispositio sua in veritate. Sed dispositiam in esse convenit deo ratione essentiae in se & absolute: quia esse primus conu ptus est simplicissimus. secundum Auic. & ita absolutissimus. ergo &c.

⁋ Secund sic. Augustinus dicit in li. solil. Verum est id quod est. hoc autem conuenit rei ratione si essentiae absolute, & deo maxime, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Tertio sic. veritas vt respiciti tellectum, est diminuta entitas. Est autem perfecta entitas, vt consideratur in ipsa re intellecta. Solum aute perfectum & non diminutum deo est attribuendum, vt iam dictum est. ergo &c.

⁋ Quarto sic. Augustinus dici in solil. Si dicis nihil esse verum per se, nihil erit per se. Sed quod est per se tale: est hoc ratione suae essentiae absolute: non autem ex aliquo respectu: ergo est ponere verum ratione essentiae absolute. sed quae deo conveniunt, in summa absolutione ei conveniunt. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam veritas est adeuatio quaedam rei & intellectus, vt dicit lsido. in lii. de definitionibus. & secundum eundem modum dicit hnselmus in lii. de veritate: quod veritas est rectitudo quaedam. sed rectitudo adaequationis siue adaequatio in rectitudine tali non est nisi in aliquo respectu ad intellectum. ergo &c.

⁋ Ad istam quaestionem oportet respondere aspiciendo ad significatum termini: quae videlicet sit propria ratio quam addit verum super ens. Et potest quaestio ista esse generalis ad veritatem creatam & increatam: sicut & quaestio sequens. Ad huius ergo quaestionis intellectum sciendum: quod sicut in intellectu complexo oportet fieri reductionem in aliquod primum principium conplexum omnino intellectui per se notum: Aliter enim procederet in infinitum: Sic in conceptu intellectus incomplexi de eo quod quid est: quod dicitur per nomen: quod est propria ratio termini a qua imponitur ad significandum: oportet &- huiusmodi conceptus reducere ad aliquem conceptum incomplexum primum & notissimum, in quem omnes ali habent reduci: & qui includitur in omnibus aliis. Et est iste conceptus entis inquantum ens est. secundum Auic. in primo Metaphysicae. vt saepius habitum est supra. Et hoc est quod significat certitudilem qua est vnumquodque id quod est in natura & essentia sua absolute absque omni conditione & additione. lta quod omnis alius conceptus rationem aliquam addit super iam dictam rationem entis: quae tamen non potest esse extranea ab ente: quia ratio entis omnes rationes subintrat. Vnde & ens propterea non potest habere rationem generis, vt supra expositum est. Quicquid enim quocumque modo additur super rationem entis: hoc est ratio aliqua, vel modus essendi: quae nomine entis non explicatur nec intelligitur. Et quia tales rationes non discernit neque distinguit natura rei extra, sicut neque di stinguit diuina attributa ipsa diuina essentia vt essentia est in seipsa: sed solum ratio intellectus quae indiuisa & indistincta diuidit & distinguit. secundum Comm. super. xii. Metaph. nihil autem est nata ratio intellectus distinguere, nisi inquantum cadit vel natum est cadere sub eius apprehensione: Ratio autem entis non determinat in re aliquam rationem apprehensibilis ab intellectu vel non apprehensibilis: sicut neque sensibilis aut non sensibilis: Licet secundum Auicen. in primo Metaph de nullo potest formari conceptus menti, nisi habeat rationem entis: Oportet igitur quod super rationem entis, vt determinetur ad rationem intelligibilis, sit ratio apprehensibilis: quia ens respectum habet ad intellectum vt motiuum intellectus: lta quod ratio entis apprehensibilis ab intellectu non esset, nisi huiusmodi rationis in se esset susceptibilis. Haec enim ratio est in ente per hoc quod est natum sibi assimilare intellectum. Assimilatio enim intellectus ad cognitum, est causa & ratio cognitionis. Prima ergo ratio qua ens secundum rationem suam absolutam absque omni conditione assumit supra se intellectus considerationem, est ratio conformandi sibi intellectum. Conformatio autem huiusmodi, adaequatio quaedam est & rectitudo qua intellectus per id quid concipit dere ipsa, rei adaequatur & correspondet. Haec autem est ratio illa a qua imponitur hoc nomen verum siue veritas: & addit eam super ens: vt verum nihil aliud sit quam ens assimilatiuum: vel aequa tiuum: vel declaratiuum eius quod est apud intellectum: & hoc vel actu, vel habitu: secundum quod habet perfectiorem vel minus perfectam rationem veri, vt amplius patebit in sequenti quaestione. Et sic ratio entis non includit ex suo nomine rationem veri intelligibilis: vel declaratiui sui apud animam: sed econuerso ratio veri includit rationem entis: quia licet primus conceptus intellectus obiectiue sit ratio entis: non tamen concipitur nisi sub ratione veri. Et licet ratio veri sit primara- tio concipiendi: non tamen est ratio quae primo concipitur. Obiectiue enim & vt concipitur id quod est ens inquantum est ens, primus conceptus est: & deinde verum: vt tamen ens in se includit. Dispositiue autem & vt ratio secundum quam concipitur id quod obiectiue concipitur, verum est prima ratio concipiendi & sola, vt dictum est supra: ita quod circuit totum ens & seipsum & omnes rationes entis: quia nihil concipitur nisi sub ratione veri, neque ens, neque verum, neque bonum, neque pulchrum, neque aliquod caeterorum. Tmo cum concipitur ratio entis vel boni vel pulchri vt obiectum circa ens: non oportet quod concipiatur ratio veri.

⁋ His visis patet quid dicendum sit ad quaestionem. Cum enim verum de suo nomine & impositione qua addit aliquid super ens: non dicit nisi rationem manifestatiui vel declaratiui eius quod est apud intellectum: & ratio talis non est aliquid super ens absolutum: sed solum ratio respectus: Dicendum est absolute quod veritas sicut neque in aliis rebus: sic nec in deo est ratione suae essentiae absolute: sed solum ex aliquo respectu ad aliud, vt ad intellectum, sicut dictum est: & hoc non ex respectu ad aliquem intellectum extra deum creatum cui imprimit notitiam suam: quia talis respectus ei accidit: quemadmodum & omnes alii quos habet ad creaturas, vt infra dicendum est: sed ex respectu ad ipsum intellectum diuinum non vt ad suam causam: quemadmodum veritas per se non est in aliqua re naturali creata nisi ex respectu ad intellectum increatum: vt patebit loquendo de veritate creaturae: sed solum ex respectu ad intellectum diuinum vt absolute comprehendentem id quod est in natura & essentia sua secundum rationem veritatis, vt amplius patebit in sequenti quaestione.

⁋ Ad primum in oppositum: quod dispositio in esse conuenit deo ratione essentiae suae absolute: ergo & in veritate: Dicendum quod illud dictum philosophi intelligitur non quo ad modum & rationem quibus res habet esse, & esse verum: secundum quod nititur procedere obiectio: quo ad hoc enim alia est dispositio rei in esse & in veritate: quia vt dictum est, & amplius dicetur in sequem ti quaestione, dispositio rei in esse: est ex ratione absoluta: dispositio vero in sua veritate est ex dispositione respectiua: Sed intelligitur quo ad gradus essendi in esse & in veritate: vt id quid est superioris gradus in esse: superioris gradus est in veritate, & econverso: & quod inferioris, inferioris. Vnde dicit ibi philosophus. Necesse est principia rerum quae sunt semper, sint in fine veritatis. vbi dicit Comm. Causa in quolibet genere entium magis digna est in esse & in veritate, quam illa quorum est causa in illo genere. Et manifestum est quod si haec est causa prima omnium entium, illa est magis di gna in esse & veritate quam alia entia. Dia enim entia non acquirunt sibi esse & veritatem nisi ab illa. Ex quo concludit assumptum in argumento: quod dispositio &c. Vbi dicit Comm. Idest, quod quanto magis fuerint perfecta in esse: tanto magis sunt perfecta in essendo verum. Et (vt dicit) intendebat per hoc notificare nobilitatem veritatis: in qua considerat ista vniuersalis ars: quae considerat de principiis vltimis.

⁋ Ad secundum quod verum est id quod est: Dicendum quod aliqui volentes sub tiliare, dicunt quod litera Augustinus quae sic iacet, Verum mihi videtur esse id quod est: sic debet ordinari: id quod est esse, mihi videtur verum: vt sit de dicto: non de re. & vocat propositionem esse veram quae enunciat quod est esse. Sed sic non intenderet ibi Augustinus definire verum: quod falsum est. Vnde praemittit: Dico, & sic definio. Nec similiter valeret instantia quam statim infert contra suam definitionem, cum subdit. Nihil ergo est falsum, quia verum est quicquid est. Sed dicendum quod Augustinus intendit definire verum: & est propositio sua de re: sed est materialis per id circa quod habet esse verum: non formalis per id quid formaliter est de ratione veri.

⁋ Ad tertium: quod veritas quae respicit intellectum: est diminuta rei entitas, quae non convenit deo: Dicendum quod veritas quae est diminuta rei entitas, est illa quae habet esse in intellectu de re per aliud ab ipsa re intellecta abstractum ab ipsa: vt lapis per verbum formatum in intellectu creato de lapide: quod est quodammodo lapis: & non vere lapis: sed diminute. Et est talis veritas solummodo in intellectu creato de re per verbum quod est aliud ab ipsa re quam concipit: non autem in intellectu increato qui suam essentiam per seipsum apprehendit: & ideo tam perfecta entitas est vt capitur a diuino intellectu, quam in se est. Nec etiam intelligitur de veritate qua res vera est in se ex sola ratione respectus ad intellectum absque eo quod actu intelligatur. Illa enim veritas est perfecta rei entitas. de qua dicit Augustinus in soglie. Si dixeris nihil esse verum per se: nihil erit per se. Vnde enim lignum est hoc, inde etiam verum lignum est. vnde sumptum fuit quartum argumentum.

⁋ Ad quod dicendum, quod Aug. ibi loquitur contra illam definitionem veri apparentem quam posuerat, quae dicit: verum est quod ita est vt videtur, & quod falsum est quod aliter est quam videtur. contra quas statim arguit. Quod si ita esset: ablato ergo cui videtur: nec falsum quicquam, nec verum est: nec lapides veri lapides essent qui sunt in abditissimo terrae gremio: vbi non sunt qui sentiant. Et sic ly per se, non excludit in dicto suo rationem respectus ad intellectum quem habet ex sua natura: non per aliquod additum ei: sed excludendo adminiculum exterioris cognoscentis, explicat quod verita. potest esse in re: etsi nullus actualiter eius notitiam habeat. Vnde subdit immediate. Nec fieri potest: vt per seipsum dis. sine cognitione) lignum sit: & verum lignum non sit. Ex quo vlterius statim concludit definitionem praedictam. Verum est id quod est. vbi clarum est, quod ibi appellat quod est: rem absolutam ab actu cognoscentis: quamquam includit in se respectum ad ipsam, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3