Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in Deo sit potentia aliqua
lrca secundum arguitur quod in deo non sit potentia passiua Primo sic. Nihil habet in se potentiam ad aliquam dispositionem quae impossibilis est ei inesse: tum quia quod impos sibile est esse, non possibile est esse: & necesse est non esse: tum quia frustra esset ila potentia: sicut secundum Commen. super principium secundi metaphysicae, frustra esset aliquid factum intelligibile quod a nullo intellectu posset intelligi. sed dispositio passionis ad quam ordinatur potentia passiua, impossibilis est deo inesse, dicente Augustinus v. de trinitate "Intelligamus deum si possumus quantum possumus sine quaelitate bonum". & sequitur. "Sine vlla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem". ergo &c.
⁋ Secundo sic. Philosophus dicit. x. &. ix. meta. potentia passiua est in ipso passo principium transmutationis ab alio secundum quod est aliud: quia vt ibi super. ix. dicit Commentatorem hoc enim recipit transmutationem in se: & nihil patitur ex se. sed deus omnino ab alio transmutari non potest: quia ipse omnino est immutabilis: ergo in ipso nullo modo potest esse principium transmutationis ab alio, cuiusmodni est potentia passiua.
⁋ Tertio sic. secundum Philosophum. ix. metaphy. omnes potentiae habent definitionem primae potentiae & substantiae. vbi dicit Commentan. Omnes enim potentiae passiuae recipiunt in definitione sua potentiam primae materiae: & similiter in definitio ne omnis potentiae actiuae accipitur definitio primae formae que est abstracta a materia. Sicut ergo nihil habet in se potentiam actiuam nisi a virtute potentiae actiuae primi agentis: neque potentiam passiuam nisi a vir tute potentiae passiuae scilicet primae materiae. illa autem nihil habet nisi habeat in se materiam: Deus autem omnino materia caret, vt habitum est supra. ergo &c.
⁋ Quarto sic. Cum potentia passiua est qua res habet pati: sicut potentia actiua est qua habet agere: & non est passiua nisi respectu actiuae: nec potentia actiua nisi respectu actionis: Deus ergo si habet potentiam passiuam qua habet aliquid pati: aut ergo ab alio a se: aut a se. Non ab alio: quia semper agens est patienti nobilius: sicut forma materia, vt vult Philosophus. ii. de anima. & deo nihil potest esse nobilius. Non etiam a se: quia dicit Philosophus. ix. meta. Nihil patitur per se quod est vnum & non aliud. vbi dicit Commen. Nihil patitur per se secundum quod est vnum si non est illic aliud ex quo transmutatur, quia si sic, esset in potentia secundum quod est in actu. Et intendebat declarare quod in simplici non est talis potentia omnino: & quod illud in quo est talis potentia, est compositum, Deus autem est vnum: & non est in eo aliud omnino simplex: & nullo modo compositum, vt habitum est superius. ergo &c.
⁋ Contra primo sic. vt dictum est in quaestio. praecedenti: nihil disponitur per aliquid nisi habeat potentiam ad illud. In deo cadit dispositio passionis: sicut & actionis. Ipse enim sicut intelligit sic intelligitur: & quantum eum intelligimus tantum est intelligibilis. sed vnum eorum non conuenit ei ni si per potentiam actiuam, vt infra patebit. ergo reliquum non conuenit ei nisi potentia passiua. habet enim vnum eorum rationem passionis: sicut alterum actionis. & si sic, ergo &c.
⁋ Secundo sic. in deo non solum est actio ad exterius ex tempore qua transmutat aliquid circa creaturam: sed etiam ad interius ab aeterno qua aliquid agit: licet sine transmutatione circa suam essentiam, vt inferius patebit: sed cuilibet actioni inquantum actio est ramendet passio aliqua, quia sunt relatiua. Passio enim non est nisi illatio actionis, & vnum relatiuorum non potest esse sine altero. Sicut ergo in deo ab interius est dispositio actionis similiter erit & passionis. sed non est passio sine potentia passiua, sicut neque actio sine potentia actiua. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod de ratione potentiae inquantum potentia, est quod dicatur ad actum: ita quod nihil sit absolutum, sed solus respectus fundatus in re super aliquo absoluto, vt infra patebit. Quod autem convenit alicui ex ratione naturae: & essentiae suae, conuenit & omni contento sub eo, inquantum habet in se huiusmodi naturam. Potentiae ergo passiuae inquantum potentia est, convenit quod de ratione sua dicatur ad actum. & hoc secundum modum & rationem qua convenit ei quod sit potentia: ita quod sicut sub ratione potem tiae simpliciter differt ratio potentiae passiuae a potentia actiua, sic diuersimode convenit dici ad actum ei & potentiae actiuae. Et cum potentiae actiuae inquantum actiua est convenit dici ad actum, ipsum agendo: & potentiae passiuae convenit dici ad actum, ipsum recipiendo: vt potentia passiua dicatur esse in aliquo, ex eo quod est susceptiuum alicuius actus: & hoc vt quo perficiatur: ad quem se habet vt perfectibile inquantum dicitur esse in potentia. Sed hoc modo se habere per potentiam ad actum contingit intelligi dupliciter. Vno modo vt potentia & actus circa idem differunt vel secundum rem, vel secundum intentionem, & non sola ratione: quemadmodum contingit in creaturis, vt materia est in potentia passiua ad formam, & vadit ad ipsam per transmutationem & motum, & similiter genus est in potentia ad differentiam, & vadit ad ipsam per compositionem secundum actum & motum rationis. Alio modo vt potentia & actus differant sola ratione, & nulla transmutatione omnino intelligitur transitus in re a potentia in actum: immo nec omnino transitus: sed fixa permanentia perfectionis potentiae per actum. Loquendo de potentia passiua primo modo, illam omnino remouemus a deo, quia non est nisi in mobili & transmutabili, nec in simplici, sed composito: vt convincunt argumenta primo inducta vt patebit perscrutando ipsa. Secundo modo non remouemus potentiam passiuam a deo, immo talem potentiam passiuam necesse habemus in ipso ponere, & respectu actus vt habitus, quid est forma, & respectu actus vt agere, quid est opeari. Cum enim secundum actum vt habitus dicitur deus bonus, sapiens, & huiusmodi, necesse est vt dicatur in se habere potentiam passiuam ad esse bonum sapientem & huiusmodi, vt patet ex dictis in praecedenti quaestione, & amplius patebit ex dicendis in sequenti. Similiter cum secundum actum vt agere, immo potius vt fieri dicitur generari & spirari, necesse est quod in deo sit potentia passiua ad posse generari & spirari. Quia tamen non est vsitatum sic loqui, ad huius intellectum sciendum: quod secundum supra determinata cum passio secundum, propriam rationem qua praedicamentum est, non dicit nisi quendam respectum ad actum, vt in quo recipitur transmutatio illata ab agente, & fundatur super motum fiue transmutationem qua agit agens in passum, & ab illo habet rationem accidentalitatis suae, quae quidem transmutatio non pertinet ad naturam passionis nisi secundum dicentes quod motus est in praedicamento passionis, sicut neque ad praedicamentum passionis pertinet dispositio per transmutationem acquisita in passo, vt albedo vt nigredo, vel ponendo quod passio non sit nisi respectus fundatus in motu, motus non est plus de essentia & natura passionis quam albedo de essentia similitudinis fundatae super ipsam: Nullo tamen modo passio vt est praedicamentum potest esse in ali quo nisi in quo sit motus: sicut neque similitudo nisi in eo in quo est albedo vel aliquid huiusmodi super quod fundatur. Passio enim praedicamentum necessario duo dicit, & respectum, & ipsum in motu fundatum. Ergo secundum ista duo de passione possumus loqui dupliciter, & sic de potentia passiua: vno modo quantum ad ratio nem respectus praecise: alio modo quantum in motu aut transmutatione aliqua fundatur. Hoc secundo modo loquendo de passione determinatum est supra quod passionis praedicamentum nullo modo in deo cadit: & ideo similiter dicimus hic, quod neque potentia passiua respectu passionis vt fundatur in motu siue transmutatione qua acquiritur dispositio perficiens huiusmodi potentiam passiuam. Vnde etiam secundum Philosophum talis potentia passiua non est nisi in natura passiui quod transmutatur a contrario in contrarium secundum substantiam qualitatem aut quantitatem aut vbi. Quam definit Philosophus in v. &. ix. Meta. quod est principium transmutationis ab alio secundum quod est aliud, quoniam secundum Commen. nihil patitur ex se passione respondenti tali potentiae passiuae nisi transmutatione versionis in nihilum: quam secundum veritatem & fidem catholicam omnis creatura ex se deficiendo pateretur, nisi manu diuina in esse conseruaretur. de qua nihil ad praesens. Si autem consideremus passionem praecise quantum ad rationem respectus, hoc modo dictum est supra quod ratio praedicamenti passionis cadit in deo sub ratione communi relationis abstractae a respectibus. vii. praedicamentorum respe ctiuorum, sicut dictum est supra. Et secundum hoc bene conveniens est ponere potentiam passiuam in deo respondentem tali passioni quae est respectus ad id ad quod habet terminari talis passio, & per illud habet per fici. Et sic generari dicitur passio, quemadmodum generare dicitur actio: & posse generari potentia passiua, sicut posse generare potentia actiua, & hoc sine omni transmutatione & imperfectione. Et est talis potentia idipsum re quid suus actus, non vadens ad ipsum per aliquam transmutationem, sed aeterna liter existens id quod ipse. Vnde huiusmodi potentia passiua nullo modo est principium transmutatio nis neque a se neque ab alio a se. Et secundum hunc modum potentiae passiuae dicitur potentia passiua esse in mathematicis in. v. &. ix. metaph. a Philosopho. Verbi gratia (vt dicit Commnetor super. ix. in geometria dicitur quod diameter potest duo quadrata duorum laterum: sed exitus eius de potentia ad actum non per transmutationem. & super. v. dicit. Quae dicuntur potentia in geometria: non. vere dicuntur: sed transumptiue. illa autem quae dicuntur potentia in rei veritate, sunt res mobiles. Vnde habendo respectum ad hunc modum potentiaei vsitatum in mobilibus & transmutabilibus: non vere sed transumptiue potest dici esse potentia passiua in deo: quoniam ad rationem respectus solum nihil prohibet vniformiter poni in deo potentiam passiuam sicut actiuam: licet non sit ita vsitatum. Quia autem illum modum passionis necesse est ponere in deo, manifeste ex hoc apparet: quod in deo necesse est ponere actionem non solum in respectu ad extra, in quod agit ipsum transmutando: sed etiam in respectu ad intra sine omni transmutatione. Nunc autemnon est ponere actionem sine passione sibi respondente: quia correlatiua sunt. Sicut igitur omni actioni qualiscunque sit respondet potentia actiua: sic omni passioni qualiscunque sit respondet potentia passiua. Sicut enim (vt dictum est supra) nulla actio prouenit ex eo quod non habet potentiam ad illam: verbi gratia, quod habet potentiam ad sedendum illud possibile est vt sedeat: & quando sedet non agit actionem ad quam non habet potentiam: sic nulla passio sit in illo quod non habet potentiam ad illam. Nec debet absurdum videri quod nomen passionis & potentiae passiuae sane intelligendo ponantur in deo: quia non omnis passio & potentia passiua dicuntur modo motus, secundum quod vsitata sunt ista vocabula immo passio vt ex ratione sui praedicamenti dicit purum respectum ad agens inquantum huiusmodi, ratio nem motus non importat etiam in creaturis: licet in eis fundatur super motum. Quare & multo fortius in deo, in quo fundatur super diuinam essentiam: quae habet rationem actiui & passiui sine omni ratione motus & transmutationis, vt infra patebit. Et consimiliter est de potentia passiua. Vnde dicit Philosophus. ix. metaphysicae. Potentia & actus dicuntur multipliciter magis quam illa quae dicuntur secundum modum motus tantum.
⁋ Per haec patet ad primum in oppositum: quod secundum Augustinus passio non potest esse in deo: quare nec potentia passiua. Dicendum quod verum est de potentia mo transmutationis. De tali enim passione loquitur Augustinus vt innuit litera sua. Loquendo autem de passione vt dicit solum collationem ac agens, bene conuenit ponere passionem in deo secundum rei veritatem: immo necesse est, vt visum est iam: & amplius videbitur infra: & similiter potentiam passiuam ei respondentem: licet forte vsus vocabulorum hoc abhorret: quia semper in defectum & debilitatem naturae contrariam sonare videtur. secundum quod de passione dicit Philosophus in Top. Ois passio magis facta abiicit a substantia. ldem in secundo metaphysicae. Magis dicuntur passiones transmutationes nocentes & magis contristantes. Actiones autem maxime delectabilia & contristabilia dicuntur passiones. vbi dicit Commen. Hoc nomen passio magis dicitur in istis quae sunt nociua aut contristatiua aut detestatiua. Vndes (vt dictum est supra) in passionibus naturalibus corruptiuis potentia passiua quasi impotentia quaedam est: quia: ex in firmitate & debilitate quadam procedit. Et vt dicitur primo cae. & mundo. omnis mollitio rei est propter debilitatem. Debilitas autem est accidens extra naturam rei. Econtrario autem actio & potentia actiua dispositio est quaedam secundum naturam & fortitudo, vt habitum est supra. & potentia dicitur id quo res nata est non pati. secundum quod dicitur. ii. meta. Dicitur potentia in omnibus rebus quibus res non patiuntur omnino neque transmutantur: aut quibus motus rerum non inerunt ad peiora. Et secundum hoc in praedicamentis dicitur potentia naturalis quae est ad facile agendum aliquod & difficile patiendum: & naturalis impotentia quae est ad facile patiendum & non ad agendum: secundum quod dicit Aristolnus in suis praedicamentis. iMolle & durum cum dicitur: durum quidem onditinaturalem potentiam, quod firmitate suae naturae corruptionem sui non facile admittat. molle, in quo est na tura infirmior ad contraria repellenda. Vnde secundum ipsum ibidem, impotentia est quaedam diminuta potentia.
⁋ Ad secundum quod potentia passiua est principium transmutationis recipientis in se transmutationem & deus est intransmutabilis: dicendum secundum praedicta quod illud verum est non de quacumque potentia passiua: sed solum de illa quam viderunt philosophi in rebus naturalibus & corruptibilibus, quae est principium transmutationis a contrario in contrarium: non autem de illa quae est a contradictorio in contradictorium in qualibet creatura: neque etiam de illa quae est in substantiis spiritualibus a contrario in contrarium: quarum neutram viderunt, vt alibi habet declarari. Multo minus ergo habet intelligi definitio illa de potentia passiua quam in deo posui: quae nec a se nec ab alio est principium transmutationis: sed magis alicuius respectus & relationis, vt infra videbitur.
⁋ Per idem patetad tertium: quod omnes potentiae passiuae recipiunt in de finitione potentiam primae materiae. Dicendum quod illud solum habet veritatem de illa potentia passiua quam viderunt philosophi, quae est principium naturalis transmutationis per naturalem contra tietatem ab alio secundum quod est aliud: & de nulla alia. illa enim non habet esse nisi in eo in quo est materia., quoniam oportet imaginari materiam in re mota, vt dicitur. ii. metaphysicae. In quo etiam bene est alia quae est principium transmutationis a contradictorio in contradictorium per seipsum. Vnde de potentia quae est in separatis a materia siue a contrario in contrarium, siue a contradictorio in contradictorium & maxime de illa quae est in deo, nullo modo intelligi potest.
⁋ Ad quartum quod deus est vnum in quo non est aliud, & ideo non patitur a se, nec ab alio, quia nihil est nobilius eo: nulla ergo potentia passiua est in eo: dicendum quod absolute verum est, quia nullo modo patitur ab alio a se, & ideo nullo modo habet in se potentiam passiuam re spectu potentiae actiuae ad patiendum aliquod ab alio, quia talis passio non esset nisi per transmutationem suam, cuius non est susceptibilis, quia est primus motor, vt habitum est supra. Quia ergo patitur, hoc est a seipso, & habet in se potentiam passiuam respectu potentiae actiuae sui in seipsum. Et quod arguitur quod nihil vnum patitur a se secundum quod vnum: sed si patitur, hoc est secundum quod aliud: & ita est compositum: dicendum quod in eodem vno possunt intelligi aliud & aliud distincta re absoluta, vel distincta ratione solum, vel re respectiua. Primo modo oportet differre ea quae patiuntur a se per transmutationem naturalem a contrario in contrarium, in quibus agens vt agens debet est in actu, & patiens vt patiens in potentia, non in actu. Potentia enim vt dicit Commen. est non esse, & actus est esse: & talia tanquam contraria non possunt simul esse in eodem omnino simpli ci re absoluta. Agens enim in principio est contrarium: in fine vero simile, & tunc cessat actio. Differunt autem secundo modo agens & patiens in deo: quorum diuersitas nullam compositionem facit omni no, vt iam videbitur.
On this page