Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in Deo sit una tantum potentia an plures

CIrca tertium arguitur quod in deo sit tantum vna potentia passiua. primo sic. Cum potentia & actus sibi inuicem respondeant, vbi non potest esse nisi vnus actus, neque ni si vna potentia. In deo autem non est nec potest esse nisi vnus actus, quia ipse non est nisi purus actus, & singularitas quaedam in natura essentiae suae, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Magis differt potentia passiua ab actu quam vna potentia ab alia, quia alia semper est ratio actus vt actus, & potentiae vt potentia est. diuersarum autem potentiarum vt potentiae sunt, semper vna & eadem ratio est. sed in deo potentia & actus sola ratione differunt & non re. ergo in deo vna potentia ab alia nec ratio ne differt. sed tales omnino sunt vna & eadem potentia, & nullo modo diuersae. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam in deo est potentia intelligendi generandi & spirandi. sed potentia intelligendi est potentia quaedam passiua, quia secundum Philosophum intelligere pati quoddam est. Potentia simili ter generandi vt generetur, & spirandi vt spiretur, non sunt nisi potentiae quaedam passiuae, quia generari & spirari vt passiones quaedam sunt in deo principiatae ab actionibus generandi & spirandi actiue, vt amplius infra exponetur. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod licet omnia quae sunt & considerantur in deo, idipsum sunt in re naturae & essentiae: differunt tamen ratione quadam & respectu, sicut videbitur infra loquendo de differentia attributorum, & de distinctione personarum & per hoc quod sic differunt, diuersis & propriis vocabulis exprimum tur penes proprias rationes & respectus a quibus sit nominum impositio, licet eadem sit res cui sit impositio in omnibus diuinis nominibus. Quandocunque ergo fit quaestio de aliquo vel aliquibus quae reperiuntur in deo propriis vocabulis expressa, intelligenda est habendo respectum ad propriam rationem eius a quo sit nominum impositio: non autem ad identitatem rei. Nunc autem de ratione potentiae & actus ita est, secundum quod dicit Phi losophous. ix. Meta. quod oportet considerare ea secundum conuenientiam & proportionem quandam, sicut est proportio aedificatoris ad aedificatum, & non quaerere in eis definitionem simpliciter, sicut in absolutis. vnde dicit ibi Commen. Non oportet quaerere definitionem in omnibus rebus eodem modo. Definitiones enim rerum non relatiuarum debent esse alio modo a definitionibus rerum relatiuarum: cum significatio de finitionis debet esse aequalis significationi nominis. Secundum hoc ergo cum quaeritur hic de diuersitate vel pluralitate potentiarum passiuarum, quae sunt relatiuae ad suos actus, & vtrumque eorum accipitur in definitione alterius, nihil ad quaestionem de natura rei, in qua omnia quae in deo sunt idem, sunt. & sic omnis potentia in deo vna potentia est. sed referenda est quaestio ad potentiam passiuam sub ratione qua potentia passiua est scilicet ratione sui respectus a quo sit huiusmodi nominis impositio & non alterius in diuinis. Vnde cum ratio respectus importati nomine potentiae sit ad actum, idcirco potentia passiua debet distingui & diuersificari ex diuersitate actuum ad quos sunt, & cognoscenda est diuersitas & definitio potentiarum passiuarum. Nunc autem ita est, quod in rebus naturalibus potentia passiua respicit duplicem actum quo perficitur, vt iam dictum est supra: vnum qui est ipse motus & transmutatio, cuius est per se & primo principium susceptiuum: alium qui est ipsa dispositio acquisita per motum, vt forma substantialis vel accidentalis qualitatis aut quantitatis, aut situs in vbi. Et consimili modo, licet in deo non sit motus aut transmutatio in qua fundetur actio & passio, quae tamen sunt in potentia secundum rationem respectus & collationis, verae actiones & passiones essentiales & personales sunt. Sunt enim verae actiones essentiales in deo intelligibilis ad intellectum, voluntatis ad volitum. Sunt etiam verae actiones personales generare, spirare. de quibus erit sermo in- ferius. Econtra sunt verae passiones in deo secundum modum praeexpositum: licet non bene sonat nomen passionis in deo: essentiales, vt intelligere: personales, vt generari & spirari, quae magis proprie quam aliae passiones in deo esse dicuntur. Vnde & potentia intelligendi, generandi, & spirandi, minime tramslatiue dicitur potentia passiua in deo. Sunt praeterea vt verae formae in deo, virtus, bonitas, sapientia, & huiusmodi: quibus singulis respondet in deo potentia saltem ratione differens ab ipsa. Non enim inest alicui aliqua dispositio, cui non inest potentia ad ipsam. Non enim est iustus, sapiens, bonus, & caetera huiusmodi, nisi qui potens est esse ista. Quibus quia tanquam actu qui est forma perficitur potentia huiusmodi, ideo quaelibet illarum potentia passiua dici potest, etsi nomen potentiae passiuae non nisi metaphorice suscipiatur in deo. Et ista potentia summe dicitur metaphorice passiua, & largissime extem so nomine, quomodo & deus quia est esse potest esse essentia. & potest talis potentia replicari supra seipsam in infinitum, dicendo quod deus potest esse essentia, & habet potentiam vt possit esse essentia, & hoc in infinitum: quia huiusmodi potentia est secundum rationem nostram intelligendi tantum, ad modum quo actus rationis & intelligendi possunt super se replicari in infinitum: vt qui intelligit se, potest intelligere se in infinitum: & similiter se posse intelligere.

⁋ Praetera in diuinis personis ipsa essentia quodam modo est in potentia passiua ad personales proprietates. secundum rationem enim intelligendi nostram, vt infra patebit, persona est proprietate personali in ipsa diuina essentia subsistens, quod non esset nisi ipsa essentia quodammodo esset in potentia quasi passiua ad ipsas personales proprietates, quarum duae per actiones personales quasi habentur in ipsa diuina essentia, habita in personis per easdem actiones quibus & personae ipsae producuntur de ipsa diuina essentia quodammodo, vt est filiatio in filio, & spiratio passiua in spiritu sancto: licet paternitas habet esse in patris essentia sine productione propter suam paternitatem. Et sic etiam ipsae personae productionis filius & spiritus sanctus dicuntur habere potentiam passiuam, filius scilicet vt generetur, Spiritus autem sanctus vt spiretur. Et hoc per ipsam diuinam es sentiam quam habet in se tanquam ens quodammodo in potentia ad proprietates personales ipsarum, & similiter ad filii cenerationem, & spiritus sancti spirationem de ipsa. secundum quod inferius suo loco amplius per tractabitur.

⁋ Dicendum igitur quod secundum praedeterminatum modum ponendi potentiam passiuam in deo, ponendae sunt plures potentiae passiuae in deo, & solummodo differentes ratione a suis actibus: vt infra patebit. Et ideo sicut diuersi sunt adinuicem actus in deo quibus huiusmodi potentiae perficiuntur: similiter & ipsae potentiae abinuicem: & quot sunt actus numero, siue sunt actus vt forma, siue actus vt agere, tot sunt passiones. Vnde sicut differunt abinuicem in deo essentia, sapientia, bonitas, & caetera, huiusmodi attributa, & siul intelligere, generari, & spirari, paternitas, filiatio, & spiratio: Consimiliter & potentiae passiuae quibus deus potest habere essentiam, & esse bonitas, sapientia, & huiusmodi, & intelligere, generari, & spirari, & quibus diuina essentia potest esse receptiua per identitatem essentiae secundum diuersitatem rationis, paternitatem, filiationem, & passiuam spirationem. Et similiter de ipsis nominibus & omnibus diuinis relationibus. Et sicut est ordo originis vel rationis intelligendi inter actus, secundum quod inferius declarabitur, similiter & inter ipsas potentias passiuas perfectas secundum actus.

⁋ Ad primum in oppositum, quod in deo solum vnus est actus, vt diuina forma & essentia, Dicendum quod verum est secundum rem: in quo omnes actus diuini coincidunt. Omnia enim haec, sapientia, bonitas, intelligere, velle, generari, spirari, & caetera huiusmodi, nihil sunt re nisi ipsa diuina essentia: differunt tamen ab ipsa, ratione. & secundum eundem modum omnes huiusmodi in vnum secundum rationem coincidunt. Sicut enim esse sapientiam, bonitatem, & huiusmodi, est esse diui nam essentiam re, differentem sola ratione, sic potentia qua deus potest esse sapientia, bonitas, & huiusmodi, est ipsa potentia qua potest esse differens sola ratione.

⁋ Per idem ad secundum dicendum quod reuera in deo potentia & actus sola ratione differunt: & minus differt potentia sub ratione qua potentia est ab alia potentia, quam a suo actu. Dico ratione qua potentia est, non ratione qua est actu perfecti bilis. Non tamen idem est re & ratione potentia cum potentia: sed minor differentia secundum rationem bene potest esse inter eas. Differentia enim secundum rationem, in deo potest esse secundum magis & minus. Minus enim secundum rationem differunt in deo veritas & sapientia: quia ambo respiciunt intellectum, quam sapientia & bonitas, quia alterum respicit intellectum, & alterum voluntatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3