Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum in Deo sit potentia activa

CIrca quartum arguitur, quod in deo non sit aliqua potentia actiua: quoniam potentia actiua est principium productiuum actionis medium inter substantiam & operationem. Est enim in naturalibus potentia actiua principium transmu ltandi aliud secundum quod aliud est. sed in deo nihil potest esse principium actionis suae, quia eius actio est ipsa eius substantia: vt infra patebit. & quia substantia ipsa nullum habet in deo principium: quia omnino principiata non est, & propter idem non potest aliquid esse medium inter substantiam & eius operationem: quia deus ipse agit per suam essentiam immediate. aliter ipsa de se non sufficeret sibi. ergo &c.

⁋ Secundo sic. vt iam dictum est, potentia actiua est principium transmutationis in aliud, secundum quod aliud est. sed deus quia nihil prae supponit in quod agit, producit ex nihilo. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quod nihil agit aliquid quod non potest agere, vt habitum est supra. Deus multa agit. ergo illa potest agere. Illud autem quo res potest agere, est potentia actiua in ea. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod sicut potentia simpliciter cognoscitur inesse deo ex respectu ad actum simpliciter qui reperitur in deo, & potentia passiua ex respectu ad actum ad quem est: sic potentia actiua cognoscenda est inesse deo ex respectu ad actum ad quem est. Ad cuius intellectum sciendum: quod cum secundum superius determinata duplex sit actus in re: primus qui appellatur formacomprehendendo motum & transmutationem siue passionem in re sub forma, vt habitum est supra: & secundus, qui appellatur operatio egrediens a forma: secundum hoc duplex in re distinguitur potentia. Vna passiua: cui respondet actus primus, scilicet forma: vt perfectio: quae secundum quod est alia re ab ipsa forma, & praecedens eam tempore, in eodem deficiens est, & imperfectum quid. Et ideo omne quod in se habet huiusmodi potentiam, patitur & transmutatur ab alio per quod ad actundeducitur tanquam deficiens & imperfectum. Et hoc modo (vt dictum est iam) non in deo: sed in solis creaturis inuenitur potentia passiua: sed alia ratione inuenitur in deo: scilicet absque omni ratione defectus & imperfectionis: vt dictum est. Altera vero dicitur potentia actiua, cui respondet actus secundus, qui est operatio egrediens a forma, qua res est aliquid existens in actu primo. Vnde quanto aliquid magis perfectum est secundum formam & essentiam in actu primo, tanto magis convenit ei operari & agere in actu secundo, & es se principium actiuum. Id autem quo aliquid est principium actiuum, potentia appellatur. Deus autem (vt habitum est supra) purus actus est simplicissimus, & (vt ostendetur inferius) vniuersasaliter perfectus ab omni defectu & imperfectione. Ideo in deo simpliciter ponendum est esse potentiam actiuam.

⁋ Ad cuius ampliorem intelligentiam sciendum quod licet sint duo modi potentiarum distincti in naturalibus, actiue scilicet & passiue, tamen secundum veritatem rei, & famositatem vocabuli, illa quae est actiua, verius est & dicitur potentia, quam illa quae est passiua: ita quod quanto aliquid magis elongatur a natura passionis per receptionem alicuius transmutationis in se, & a natura potentiae passiuae, quae secundum philosophum, est principium transmutationis passiui, & secundum Commen. recipit transmutationem in se: tanto magis accedit ad naturam actionis egredientis a se, & ita ad naturam potentiae actiuae. Vnde etsi aliquid secundum se non sit natum agere in aliud, si tamen natum est fortiter resistere passioni receptae ab alio, dicitur potens, secundum quod durum dicitur potens quia habet in se naturalem potentiam qua impulsui alterius resistit. Vnde dicit Auicen. viii. metaph. Inquantum non patitur aliquid nisi parum, vocatur potentia, quamuis nihil agat. Potentia etiam passiua qua aliquid de facili passionem illatam ab altero in se recipit, & minime resistit, etsi secundum nomen dicitur potentia, secundum rem verius dicitur impotentia. secundum quod di cit Philosophus in praedicamentis, quod molle aliquid dicitur eo quod habet naturalem impotentiam qua de facili pulsui alterius cedit. & tamen hoc non facit nisi quia potest cedere. Si enim non posset cedere, non cederet, iuxta supius determinata. Hinc etiam dicit Philosophus. v. meta. quod potentia dicitur in omnibus quibus res non patiuntur omnino neque transmutantur: & in eis quae in sua actione transmutantur, dicitur semper potens magis illud quod transmutatur in melius, quam quod in peius. sicut dicuntur potentes homines qui possunt in bonitate sermonis: & illi qui sermocinantur non secundum quod oportet, non dicuntur potentes. Illud ergo quod ex sua perfectione & actualitate omnino natum est agere, & nullo modo ab alio passionem transmutationis recipere, vel impedimentum in sua actione quoquo modo, & quid semper natum est agere id quod melius est, secundum quod est possibilius, & nunquam id quod est deterius, illi verissime potentia actiua convenit. Inquantum enim non patitur (sicut dicit Auicen. in iiii. metaphie.) signum est intentionis quam vocamus potentiam. Et econtra illi quod remotissimum est ab eo in gradu naturae & essentiae, verissime convenit potentia passiua. Ille autem solummodo deus est, quia est purus actus, & purum esse, omnium continens in se perfectiones: vt infra dicetur. Ista autem est prima materia, quae est pura potentia, & nihil in actu eorum quae sunt, quantum est de se omnium imperfectiones in se continens. inquantum secundum Philosophum. xii. metaphysicae, formae omnes quae sunt in primo motore in actu, sunt in prima. materia in potentia. Propter quod dicit Philosophus. ix. meta quod omnes potentiae habent in se definitiones primae materiae & substantiae primae: quia omnes potentiae actiuae causandi aliquid in alio sunt attributae eidem potentiae, quae est principium actiuum omnium, & prima forma absoluta ab omni materia: ita quod quicquid potest agere, potest per virtutem & influentiam illius: & omnes potentiae passiuae recipiendi in se transmutationem naturalem ab alio, sunt attributae eidem potentiae quae est principium receptiuum omnium: & est prima materia absoluta ab omni forma. Verissime igitur in deo est potentia actiua: quia nulli omnino potentiae vt potentiae passiue quae est transmutationis principium, est admixta: sicut potentiae actiuae cuiuslibet creaturae: quae frequenter impeditae sunt in suis actionibus: & non nisi per motum aut transmutationem disponuntur vt sint in tali statu in quo natae sunt agere: vt in solo deo potentia actiua sit pura: & ideo proprie dicatur potestas: cum in creatura qualibet dicatur solum possibilitas quaedam. Potestas enim puram recipit actionem: possibilitas vero aliqualem passionem. Vnde hoc nomen potentia primo fuit impositum ad significam dum potestatem hominum: secundum quod in hominibus dicebantur potentes qui potestatem super alios habebant faciendi quod voluerunt. & hinc translatum fuit ad principium actiuum in rebus naturalibus: & postmodum ad principium passiuum.

⁋ Ad primum in oppositum, quod in deo non potest esse actionis principium: neque me dium inter substantiam & actionem: quia sua substantia est sua actio: Dicunt aliqui quod secundum philosophum. ix. Meta. actio omnis est opeatio quaedam: & opeatio est complementum & finis siue perfectio operantis. Et hoc dupli citer: quia dicitur operatio & ipsa operantis actio: & aliquid proueniens ex ipsa actione. vt habetur in primo Ethicorum. vnde ibidem super ix. Meta. dicit Comment. Omnia entia conveniunt in hoc quod complementum & perfectio eorum est in operatione propria qua vtitur vnaquaeque: & in quae non convenit cum alia re. Sed quaedam sunt quorum finis est operatio: quae est agere tantum: vt in visu inspectio siue consideratio: in quo non est aliquid aliud operatum ab ipsa inspectione omnino. Dia enim (vt dicit philosophus ibi, quae non habent aliam operationem praeter actum, actus est in eis vt consideratio in considerante: & vita in anima. Et quaedam sunt quorum finis est aliquid actum: vt in aedificatiua arte, domus: quae est aliquod aliud ab actione aedificandi. Dicunt ergo quod in rebus creatis potentia actiua non solum respicit tanquam principium ipsam operationem: sed etiam effectum ex actione derelictum. In deo vero solum respicit esfectum & non actionem: vt in deo saluetur ratio potentiae actiuae solummodo quantum ad hoc quod est principium effectus: non autem quantum ad hoc quod est principium actionis, quae est diuina essentia: vt procedit obiectum. Quod non potest stare: quoniam nihil est effectus nisi fiat ab agente. Nihil autem sit, ni si actione agentis. Proculdubio ergo tam in deo quam in creaturis semper potentia actiua actionis principium est. Dico ratione qua actio est. actio enim sub ratione qua actio est: semper requirit aliquod principium eli citiuum eius. Est igitur dicendum ad obiectum: quod in actione diuina est considerare duo: & ipsam rem subiectam cui nomen imponitur: & ipsam propriam rationem actionis a qua nomen imponitur. Primo modo quicquod in deo est, substantia siue essentia diuina est: quae est omnium eorum quae in deo considerantur fundamentum: siue sint attributa, siue notiones, siue relationes, siue actiones. Et sic actio dei est omnino ipsa diuina essentia indifferens ab ea: & sic actio dei principium non habet, nec medium inter ipsam & substantiam, quia est ipsa substantia non principiata. Sed secundum hanc considerationem actio non habet rationem actionis, sed substantiae: & secundum substantiam dicitur. Secundo modo alia est ratio substantiae in deo, & alia actionis. Actio enim vt actio est, semper dicitur secundum relationem, non secundum substantiam & rationem relationis importatae ad principium elicitiuum. Omnis enim actio vt actio est, est aliquid elicitiuum ab aliquo vt a principio. Ista autem relatio etsi sit rationis tantum: actio enim in deo non nisi ratione & relatione secundum rationem, non autem secundum rem, siue fuerit essentialis, siue personalis, differt a diuina substantia, vt infra videbitur: tamen ita est de ratione actionis: quod nullo modo sit ratio substantiae. Et ideo licet sint idem re in deo actio & eius substantia: tamen actionis vt actio est, potest aliquid esse principium licet non substantiae vt substantia est: & iterum si illud priucipium secundum rem sit ipsa substantia: quia deus agit per suam essentiam, tamen non est substantia sub ratione qua substantia est: sed solum sub ratione qua est potentia. & hoc propter eandem rationem: quia substantia de ratione substantiae quid absolutum dicit, & nullo modo vt ad aliud se habens: & ita non importat de se solam rationem principii elicitiui actus determinati: quia principium vt principium, non dicitur secundum substantiam: sed solum secundum rationem, & relationem importat ad aliud: vt ad prin cipiatum. Principium enim vt dicit philosophus in principio Physicae. cuiusdam aut quorundam est. vbi dicit Conmenta. Si enim est principium, est illud cuius est principium. Potentia autem vt potentia est, rationem huiusmodi principii importat. Nihil enim elicit aliquam actionem nisi potens est elicere eam. Vnde dicit Auiceniiii. Metaph. Intellectus in essentia, ad amplius quod est principium actionis ab ipsa, est quod vocatur potentia. Et quia omnis potentia inquantum potentia, fundatur in aliquo vt respectus ad aliud: sicut infra videbitur: ideo potentia actiua in deo quia secundum propriam rationem consideratur vt fundata in substantia, & vt principium elicitiuum actus a substantia: necessario secundum rationem intelligendi rationem medii habet inter actionem & substantiam: quamquam ipsa actio idem re sit cum substantia, & ipsa suba stantia secundum rem est elicitiuum actionis.

⁋ Ad secundum, quod deus non est principium transmutationis: Dicendum quod illa definitio potentiae actiuae non est generalis ad quamlibet potentiam actiuam: Sed solum ad illam quae est agentis in subiectam materiam, quae est in potentia passiua ad alicuius transmutationis susceptio nem. Non enim est, proprie transmutatio, nisi circa aliquid subiectum praeexistens a termino in terminum variatio, per abiectionem scilicet vnius, & acquisitionem alterius. Vnde dicit Philosophus. ix. Metaph. Illud autem quod possibile est vt sit additio, & diminutio, & transmutatio. Commet id est in quo possunt esse haec tria. Necessarium est enim vt aliquid diuidatur a sua natura, & necesse est vt aliquid addatur ei, & additio & diminutio non erunt siue transmutatione. Et non posuerunt philosophis aliquam potentiam ad actionem omnino nisi per trans mutationem talem quam ponebant primo in corporibus caelestibus ad situm factam a suo motore: & per illum in infe riobus ad formam. lta vt motor primus aut etiam ipse deus non posset aliquid transmutare in haec inferio ra nisi mediante motu caelestium corporum. Sed hoc non oportet, immo dicendum quod vera potentia actiua est in deo sine omni transmutatione, & sine modo transmutationis, tam in suis actibus interioribus essentialibus quam personalibus: & etiam sine transmutatione reali in actu creationis, & cum transmutatione reali in rebus creatis ab ipso immediate transmutatis vel possibilibus transmutari. Quamquam enim agit mediantibus aliis causis, omnia tamen immediate agit. & etiam potest agere sine aliis causis quicquid agit mediantibus illis, vt patebit loquendo de creaturis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4