Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum sit una potentia activa in eo an plures
CIrca. v. arguitur quod non sunt in deo plures potentiae actiuae, Primo sic, quoniam secundum Augus. de triniitate. in deo sunt idem posse & esse. sed esse nisi deo non est vnum & idem: quia in ipso omnia diuina attributa tanquam in simplicissimo vniuntur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. in. xv. propositione de causis dicitur, quod quanto virtus est magis vnita, tanto est magis infinita. sed dei virtus siue potentia actiua est summe infinita, vt iam patebit. Virtus enim secundum philosophum est vltimum de potentia: ergo maxime debet esse vnita, & minime multiplicata, quid non potest esse nisi sit tantum vnita. ergo &c.
⁋ Contra. potentiae distinguuntur secundum actus. sed deo convenit diuersitas actuum. agit enim actus essentiales & in se, vt intelligere, velle, & respectu creaturae, vt creare, gubernare. Similiter & agit actus personales: vt generare, spirare: qui in deo dicuntur esse diuersi. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc secundum supra determinata de distinctione & diuersitate potem tiarum passiuarum ex respectu ad actus ad quos sunt: quod distinctio & diuersitas potentiarum actiuarum consimiliter debet sumi ex respectu ad actus ad quos sunt, qui non sunt actus vt habitus: sed actus vt agere egrediens ab habitu. ld enim quod actus est respectu potentiae passiuae, potentia est respectu agere. agere enim, formae proprium est inquantum huiusmodi. Quamquam ergo potentia in deo considerata secundum id quod est in ra dice sua prima: cuiusmodi est ipsa diuina essentia: sit vna tantum, sicut est ipsa essentia, debent tamen dici potem tiae actiuae diuersae esse in deo propter diuersitatem actionum ad quas sunt, quae sunt velle & intelligere. & illae quae sequuntur ad istas, quarum diuersitas patebit inferius, loquendo de diuinis actionibus. Patet ergo quod multum peccant dicentes quod potentia actiua in deo simpliciter est vna, & absolute: quia ipsa diuina essentia in qua omnis diuina potentia radicatur, est vnum & idem principium omnium diuinorum actuum: quoquo autem modo plures: inquantum. scilicet respicit plures actus ad quos refertur & magis & verius convenit rei quod ei convenit ex se & in se absolute, quam quod ex ordine & comperatione ad aliud. Quod non est verum omnino nisi in illis quae de ratione sui nominis dicunt quod absolutum. Illis enim quae de ratione sui nominis non dicunt nisi quid respectiuum, quia ratio respectus est eis essentialior quam ratio absoluti, verius & magis convenit, quod convenit eis ex comperatione & re spectu suo ad aliud, quam ex ratione sua absoluta. & de numero talium est omnis potentia, vt dictum est supra.
⁋ Ad primum in oppositum quod in deo sunt idem esse & posse, & non est in eo nisi idem esse. Dicendum secundum quod inferius declarabitur, quod esse est prima actio diuina, quae dicitur operatio manens in ipso agente, vt visio in vidente, & viuere in viuente, in qua consistit eius summa perfectio continens omnium rerum perfectiones, quae includit in se omnem aliam actionem diuinam, & a qua procedit: siue sit operatio manens intra, vt sunt intelligere, velle: siue actio in aliud transiens, vel infra suam substantiam: vt sunt gene rare, spirare: vel extra suam substantiam, vt sunt creare gubernare: & in qua omnis huiusmodi operatio posterior secundum rationem nostram intelligendi reducitur, vt omnis actio diuina sit ipsum esse diuinum, Quare cum in deo idem sit omnino re, potentia & actio: & ideo posse esse in eo idem est re quod suum esse. luxta etiam quod dicit Philosophus de omnibus perpetuis in iii. Physicae. Contingere ab esse nihil differt in perpetuis. Inquantum igitur omne posse reducitur ad posse esse in deo: sicut omnis diuina actio ad esse eius: omne posse in in deo vnum & idem est sicut sua essentia, & hoc vel secundum rem qua est ipsum esse quod est ipsa diuina essentia: vel in ratione respectus vnius, inquantum omnium posse diuinorum respectuum reducuntur ad posse esse dei quod habet in eius esse. Nihilominus tamen diuersa bene possunt esse in deo secundum diues sos respectus suos quos habet ad diuersos actus sibi correspondentes reductos ad actum essendi dei. de quibus infra videbitur.
⁋ Ad secundum quod diuina virtus siue potentia maxime est infinita, ergo debet esse maxime vnita: Dicendum quod verum est in natura & essentia, & sic est ipsa. cmnis enim diuina potentia & actio in simplicitatem esse & essentiae eius reducitur, & ab ipsa manat, vt infra videbitur. Sed ex hoc non repugnat multitudini respectuum: immo sequitur ex hoc quod propter omnes rationes perfectionum omnium plurimos habeat respectus, vt infra videbitur. Et ideo cum potentia suo nomine non dicit nisi rationem respectus super diuinam essentiam quam ipsa non importat de se, vt dictum est iam, non obstante virtutis & potentiae infinitate, possunt & debent esse in deo plures potentiae actiua.
On this page