Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum omnes homines apti sint aeque certitudinaliter scire

CIrca quintum arguitur, quod omnes homines apti nati sunt aeque certitudinaliter scire. Primo sic. vbi causa non recipit magis & minus, nec effectus: quia non intenditur effectus nisi per intensionem suae causae: vt nigredo per calidum. Similiter neque re mittitur. Causa quare homo est sciens, est quia est rationalis: sed rationale esse non suscipit magis neque minus: quia est differentia hominis specifica substantialis: quae non recipit magis vel minus secundum philosophum in praedi. ergo &c.

⁋ Secundo sic. vbi non est contrarium: neque magis vel minus: quia contrarium est causa eius quod est magis & minus. vt enim determinatur in & principiis, albius est quod est nigro impermixtius. sed scientia non habet contrarium. propter quod etiam vult philosophus in Topi. quod delectationi per scientiam nihil est contrarium: quare neque scientiae certitudo: quia intantum est scientia: inquantum est certa. vt dictum est supra, quare & certitudo scientiae magis & minus non potest suscipere. Non ergo contingit vnum hominem certius scire quam alterum.

⁋ Contra est quod non omnes sunt aeque proni ad discendum: vt patet experientia: quia diuersi non possunt aequaliter proficere cum labore aequali: quare neque sunt aeque proni ad scientiam capiendum: & ideo neque ad certitudinaliter sciendum: cum ab eodem est scientia, & scientiae certitudo.

⁋ Dicendum ad hoc iuxta dictum in praecedenti quaestione: quod cum certitudo scientiae ad intellectum se habet ad modum certitudinis visus ad oculum: sicut non sunt omnes homines apti aque cer titudinaliter oculo carnis videre visibile: sic nec omnes aequaliter apti sunt intellectu intelligere intelligibile. Et hoc contingit homini ex duplici causa: vna naturali: altera accidentali. Causam naturalem assignant aliqui ex parte intellectus secundum se: & hoc dicitur vno modo non accipiendo occasionem bonitati intellectus ex parte corporis, dicendo absolute nihil discernendo ex parte corporis quod vnus meliorem scrtitur animam quam alter: & secundum hoc excellit in perspicacia intellectus & aliis viribus animae. secundum quod quidam hae retici dicentes Christum fuisse purum hominem: dicebant ipsum sortitum fuisse meliorem animam aliis: & ideo omnes excessisse in scientia & virtutum operatione: vt recitat Augustinus in libro de haeresibus. Alio modo alii ponunt idem accipiendo tamen occasionem quod vnus sortiatur meliorem intellectum alio ex parte corporis: dicendo quod quanto corpus melius est dispositum & praeparatum ad animae susceptionem: tanto meliorem sortitur animam & melius dispositam in omnibus viribus suis naturalibus: quia vt dicunt forma recipitur secundum capacitatem ipsius materiae: & sicut dicunt ambo, vnus sortitus est animam subtiliorem ex natura sua quam alius. propter quod vnus aptus est certius scire quam alter. & quod ideo dicat Philosophus in secundo de anima, molles carne aptos mente, quia carnis mollities apta nata est susceptioni animae intellectus subtilis: non sic autem carnis durities. Hoc habet magnam dubitationem in se: de qua alias debet esse sermo: sed quantum ad praesens nihil tamen circa hoc determinando, magis apparet esse ponendum: quod hoc non contingit ex dispositione animae in se: sed ex dispositione corporis & virium inferiorum: quibus intellectus vtitur ad suam operationem quo ad spe cierum receptionem: vt quanto organum phantasiae & aliarum virium sensitiuarum organa sunt mesius disposita, vt imagines puriores stabiliores ordinatiores recipiant & conseruent: quae per hoc habiliores sunt vt species intelligibiles ab eis abstrahantur puriores stabiliores & ordinatiores: tanto intellectus mediantibus illis certius & limpidius intelligat: & econuerso: vt quanto ex indispositione organorum imagines impuriores fluxibiliores & inordinatiores recipiant & conseruent: a quibus habent abstrahi species intelligibiles impuriores fluxibiliores & inordinatiores: tanto intellectus mediantibus illis minus certe & obtusius intelligat. Vnde vt vult Philosophus. vii. Physii. in distinctio, inordinatio, & perturbatio motus specierum in phantasia multum actum intelligendi disturbant: vt ex hoc infantes addiscere non possint neque iudicare consimiliter senibus. Multa enim (vt dicit) turbatio & motus est circa eos. sed sedendo & quiescendo anima fit prudens & sciens. Et ista perturbatio aliquando sedatur a natura per aetatem, secundum quod dicitur in principio physicae. Pueri appellant omnes viros patres: & mulieres matres: posterius autem discernunt vnumquodque: cum scilicet per aetatem vigoratur intellectus non in se, sed in viribus inferioribus: cognoscit patrem inter caeteros viros: & matrem inter caeteras mulieres. Aliquando vero sedatur per consuetudinem & exercitium virtutum moralium maxime castitatis: & per studium in bonis disciplinis. Vnde qui ex naturali complexione & organorum sensibilium dispositione: & virtutum moralium exercitio: & bonarum artium studio habent motus passionum sedatos: & species imaginatiuas puras quietas & ordinatas, maxime subtiles sunt in actu intelligendi: & certiorem nati sunt acquirere de singulis scientiam quam caeteri qui non sunt tales. Vnde econtrario sustinentes motus passionum, vel ex malitia naturae, vniversali ex vitio morum, & segnes ad bona studia, vel prauis studiis imbuti maxime a pueritia, mimnie possunt scientiae alicuius certitudinem acquirere. & ita in hoc quod quidam segnes sunt plus ad dicendum quam alii: & quidam melioribus studiis & exercitiis imbuti a iuuentute quam alii, consistit causa accidentalis: quod non omnes aeque apti sunt ad certitudinaliter sciendum. Vnde inter alia impedimenta cognoscendi veritatem: quae Philosophus ponit. ii. Metaphysicae, Primum & fortissimum sicut dicit commen. est praua consuetudo in pueritia. Isti enim praue educati a pueritia. secundum Philosophum, dicere semper volunt quod assueti sunt dicere: & iudicant inconveniens quod extra illud est: aqui id ad quod assueti sunt maxime est eis applicabile animo. Vnde dicit Augustinus iii. de doc. Christianua Si animum occupauerit alicuius erroris opinio: quicquid aliud asseruerit scriptura figuratum arbitrantur. Secundum vero impedimentum post hoc est segnities studii. Tales enim vt dicit philosophus ibidem, odiunt sermonem perscrutatum: quia non statim possunt capere. De quibus dicit commentator quod impossibile est vt addiscant. & ista sunt duo impedimenta ex causa accidentali. Tertium vero est ex causa praedicta naturali: quia in quibusdam dominatur virtus imaginatiua: qui non possunt transire imaginationem: neque credere demonstrationibus nisi imaginatio concomitetur eos. vnde isti ad certum intellectum veritatis attingere non possunt.

⁋ Ad primum in oppositum, quod aeque rationalis est quilibet homo: Dicendum quod rationale quia nominat potentiam quae habet comparationem ad actum & ad subiectum, magis vel minus circa ipsum potest intelligi in respectu ad actum aut in respectu ad subiectum. Primo modo bene potest intendi & remitti: inquantum vnus ex causis praedictis habilior est ad actum intelligendi quam alius & ad recipiendum veritatis impressionem. secundum quod in vi. principiis dicitur quod animantius est brutum arbore: & rationale irrationali: & hoc quia brutum natum est pati a speciebus sensibilium: at bor non: & rationale a speciebus intelligibilium: irrationale non. Et secundum hunc modum etiam vnus homo dicitur rationabilior altero: quia natus est magis moueri veritatis impressione quam alter.

⁋ Secundo modo subdistinguendum. Cum enim rationale sit potestas hominis: vt homo est coniunctus ex corpore: cuius est actus intelligendi & ratiocinandi, vt dicitur in primo de anima: potest considerari prout conuenit homini ratione speciei, vel ratione alicuius indiuidui. Si primo modo: cum species sequitur formam, quae in homine est anima rationalis: hoc modo non potest rationale suscipe re magis vniversaliminus: quia species secundum se vna & eadem est, & aequalis in omnibus indiuiduis, non potens diuersificari neque intendi, aut remitti in sua substantia. Si ratione indiuidui: cum ratione in ctiuidui se teneat ex parte corporis & materiae hoc modo in indiuiduo rationale bene potest suscipere magis & minus, secundum quod vnus homo ex parte organorum sensitiuorum magis est aptus ad intelligendum & ratiocinandum quam alter, vt dictum est. & hoc contingit: quia stante vnitate speciei sen per formae in aliquo diuersificantur in diuersis indiuiduis numero secundum diuersitatem materiarum numero in quibus recipiuntur. Sed secundum hoc est ei materia quodammodo accidentalis, secundum quam ad omnes actus animae in corpore quidam sunt aptiores quam alii: & vnus ad vnum aptior est: alius ad alium: tam in moralibus quam in intellectualibus: & vnus habilior ad vnam virtutem vel scientiam, alius ad aliam. vt sic sicut in vno & eodem homine secundum vnam & eandem animam in natura & essentia propter mutationem aetatis contingit ipsum esse habiliorem ad vnum actum quam ad alium: & similiter ad eundem actum in diuersis aetatibus: & similiter propter mutationem temporis. Quae quidem mutatio non ponit per se aliquam variationem ex parte substantiae animae: sed solius corporis: & per corpus per accidens circa operationes animae. lta quod eadem anima si haberet aliam dispositionem corporis, aliter operaretur, secundum quod dicit Philosophus in primo de anima. Si. senex haberet oculum iuuenis: videret vtique sicut iuuenis. virtutes enim animae in se non senescunt. Hinc dicitur in sex principiis. Corpus vniuersum vt est in tempore. suscipit mutationes temporis: alteratur enim corpus in aestate hyeme vere & autumno. similiter & anima. Acutius etenim quidam in hyeme: quidam in aestate: quidam autem in vere speculantur secundum instrumenti complexionem. Anima enim coniuncta complexiones corporis comitatur: vt aridae & gelidae complexionis dementiores seipsis saepe in autumno sunt: quibus vero sanguis principatur, in vere. Similiter autem & de aliis: secundum similitudinem animalium & temporum. Sicut inquam ista diuersificatio in operibus animae contingit in eodem homine secundum eandem animam omnino ex parte corporis: consimiliter & in diuersis hominibus secundum diuersas animas: quia quantum ad substantialia speciei non potest esse diuersitas ex parte animarum: quia quaelibet earum est tota species ipsa: & nihil aliud. secundum quod alias hoc debet probari. Si autem contingit diuersitas: hoc non est ratione formae & speciei: sed ratione hypostaticarum dispositionum: quae per accidentia distinguunt species in supposita: siue istud accidens sit ex materia, siue praeter materiam, secundum quod per accidentia in formis separatis species distinguuntur per hypostases: sicut in formis materialibus per materias. secundum quod docet Damascenus in libro de duabus naturis & vna persona Christianua d. Sciendum quod contentiua indiuiduorum solum species dicuntur specialissimae. vt angelus, homo, equus, oliua, & talia. Contentiua autem specierum specialissimarum genera dicuntur. Natura quidem igitur est secundum sanctos commune & indeterminatum: scilicet specialissima species: hypostasis vero particulare secundum seipsum subsistens: & simpliciter dicere natura conmune est: veluti humanitas: hypostasis autem quod particulare. Petrus hypostasis est non natura: sed habens perfectam naturam humanitatis. Impossibile est autem naturam constitui extra eas quae secundum ipsam naturales proprietates constituentes ipsam & diuidentes a reliquis naturis: quarum congregatio in altera non consideratur specie. Item rursus vnam & eandem hypostasim non vti characteristicis: & constitutiuis ipsius: & diuisiuis a reliquis hypostasibus.

⁋ Dicamus igitur quid est naturalis proprietas & quid hypostatica proprietas: & harum differentiam. Naturalis proprietas est: quae naturam constituit: velut rationale vitale: quae diuidit speciem a specie: hoc est naturam ab alia natura. Hypostatica proprietas est quae diuidit hypostasim ab alia hypostasi: velut album nigrum. accidentia animae haec & aduenientia: quibus differens fit naturalium vsus. Vnde vt determinat omnia opera simpliciter determinantur a natura speciei: vt sunt velle, intelligere, & huiusmodi. Pronitas autem & inclinatio ad volendum, aut intelligendum, aut aliquid aliud agendum sic vel aliter, determinatur ab aliquo accidente, quod contingit naturae in supposito determinate per illud accidens, siue secundum se, siue in materia: per quod vnus aptus est ad magis certitudinaliter sciendum quam alter: non per aliquid quod est ex parte naturae & speciei: quae aequalis est quam tum est ex parte sui in quolibet supposito: sed per aliquod accidens quod determinat & facit hypostasim distinctam ab alia hypostasi sub eadem forma.

⁋ Ad secundum quod scientia in anima non habet contrarium: Dicendum quod magis & minus in eis quae intensionem nata sunt suscipere per se, est ab agente: quia secundum quod maiori virtute agit puritatem formae magis imprimit. Magis ergo & minus causari potest in diuersis: quia vnum agens fortius agit ad imprimendum formae puritatem quam aliud: etiam si forma non habeat contrarium in subiecto. Et hoc modo scientia de vna re potest esse certior quam de alia in vno & eodem: quia veritas vna magis nata est mouere intellectum quam alia: & similiter scientia de vna & eadem re potest esse certior in vno quam in alio: quia veritas eadem magis nata est mouere intellectum vnius quam alterius. In eodem autem magis & minus causatur per contrarium impediens agens: & secundum quod plus & minus impedit: plus & minus veritatem formae imprimit: sicut contingit in formis naturalibus: vt per hoc etiam in diuersis causetur magis & minus: inquantum agens in vno magis impeditur a contrario quam in alio. Iste ergo modus eius quod est magis & minus causatur ab eo quod est habere contrarium: non autem omnis modus suscipinedi magis & minus vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5