Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum potentia Dei activa sit differens a substantia eius et etiam ab actu

Irca. vii. arguitur quod potentia differt a substantia in deo: & etiam ab actu ad quem est, Primo sic. Eidem inquantum idem, natum est accidere idem: non autem potentiae inquan tum potentia est: neque actui inquantum actus est., quia potentia inquantum potentia est dicitur ad aliquid vt patebit in sequenti quaestione. substantia inquantum substantia: & actus inquantum actus, non dicuntur ad aliquid. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Substantia deiua & actus eius omnino congruunt rationi & voluntati eius: quia omnino substantia & actus eius complacent suae voluntati: & nihil irrationabile habent in se. potentia autem eius non congruit omnino rationi & voluntati eius. Dicente Augustinus ve. ac no. le. Omnia quidem potest dominus: sed non facit nisi quod congruit eius veritati & iustitiae. id est voluntati quae est vera & iusta. & in eodem. Potuit deus simul cuncta facere: sed ratio prohibuiti. i. voluntas: vt exponitur. xi. dist. primi sententiarum. Hoc autem non contingit nisi quia illa potentia non congruit eius voluntati. ergo &c.

⁋ Tertio sic: Si in deo non differrent potentia substantia & actus, tunc sicut substantia in ipso est aeterna, & potentia & actus potentiae coniunctus. & sic quicquid aliquando facit vel faciet ab aeterno facit. Non ergo de nouo aliquid. Consequens falsum est: ergo & antecedens.

⁋ In contrarium est: quoniam vbi potentia differt a prima substantia: substantia non potest seipsa & per se: sed per id quod est ipsa potentia: sicut ignis non potest calefacere nisi calore. & vbi potentia differt ab actu, potentia de se est imperfecta: & perficitur per actum, sicut potentia videndi per actum videndi. Deus autem seipso potest quicquid potest: quia est primum potens: ad quod reducitur omne potens per aliud: & potentia in ipso nihil habet imperfectionis aut perfectibilis: quia tale non potest cadere in deo. In deo ergo nulla est omnino differentia vel distantia potentiae a substantia & ab actu.

⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut est in aliis diuinis attributis: quod omnia deo attribuuntur per essentiam: & nullum per participationem: Est enim deus per essentiam & non per aliquam participationem bonus, iustus, sapiens, & huiusmodi: Sic oportet quod sit de eius potentia: vt videlicet dicatur potens per essentiam: non per aliquam participationem potentiae. Vnde dicit Ricar. in pri. de trinitate. Constat deum esse potentem potentiae plenitudine: non per participationem. Et similiter dicendum est de quolibet actu qui deo conuenit. Vult enim & intelligit quaecumque vult & intelligit: per essentiam suam non per participationem aliquam: quia est essentialiter volens & intelligens: non per aliquam participationem. Nunc autem sic est in omni eo quod potest per essentiam suam, quod non est in ipso quo potest aliquid aliud quam ipsa suiipsius essentia: vt idem re sint omnino potentia & ipsa essentia. Et similiter in omni eo quid est suus actus per essentiam, actus omnino indistans est & inseparabilis a potentia sicut & ab essentia: vt idem omnino sint actus & potentia: & non possit esse potentia nisi coniuncta actui. Quia enim potentia in re ali qua differt ab ipsa substantia vel actu eius ad quem est: siue fuerit actus vt habitus: siue actus vt agere: hoc est quia non seipsa, id est sua essentia potest: sed aliquo alio superaddito suae existentiae: sicut ignis calefacit calore, qui est qualitas accidentalis in ipso. Propter hoc enim quantum est de se potest actus distare & separari a potentia & esse potentia in re sine suo actu: vt ignis potest esse calidus: quamuis non calefacit. In deo igitur dicendum est simpliciter & absolute, quod omnino non differunt in eo potentia & essentia: immo quod deus sua essentia sic potest quicquid potest, vt sua essentia in seipsa simpliciter sit sua potentia. Non autem est potentia aliquid additum essentiae: immo ipsa essentia cedit totaliter in naturam potentiae quodcumque & qualitercunque potest: siue in actum intra manentem: siue extra transeuntem: siue sit essentialis & absolutus: siue personalis & relatiuus. Similiter est in ipso de potentia & actu quod omnino indifferentia sunt: quod enim in ipso est, non nisi purus actus esse potest. Omnis enim potentia quae non est in re actus purus & perfectus: imperfecta est: & per aliud agens existens in actu, vadit ad perfectionem. Vnde si aliqua differentia assignanda est potentiae dei ad essentiam eius: aut ad actum: illa est solum secundum rationem. Sicut inter se & ab ipsa diuina essentia differunt alia attributa diui na: vt infra determinabitur. Nec oportet hic distinguere de modis potentiae & actus: quod enim dictum est, vniversale verum est de omni modo potentiae in deo respectu diuinae essentiae & respectu actus sibi in deo respondentis. De potentia autem eius respectu actus exterius circa creaturas: etsi verum est quod sit ipsa diuina essentia: non tamen vsquequaque verum est quod sit indifferens ab ipso actu ad quem est: vt patebit inferius loquendo de actione dei circa creaturas.

⁋ Ad primum in oppositum quod potentia vt potentia din relatiue, non sit substantia vt substantia: neque actus vt actus: Dicendum quod hoc bene arguit diuersitatem eorum secundum rationem: non autem secundum rem: quoniam idipsum quod in deo habet rationem absoluti vt essentia est: habet rationem respectus vt potentia est: & idipsum quod absolutum est & essentia in se, intrat in rationem potentiae, assumendo in seipsa rationem respectus ad actum: siue sit respectus relationis: siue rei: siue secundum esse. omnis enim respectus in diuinis super essentiam fundatur. propter quod non est in ipso respectus nisi substantialis: vt habitum est supra, & infra dicetur amplius.

⁋ Ad secundum quod non omnis potentia dei com gruit rationi & voluntati eius: sicut congruunt substantia & actus in ipso: Dicendum ad hoc, quod potentia dei habet respectum ad duo scilicet & ad ipsum actum ad quem est immediate: & ad ipsum productum per actum cum est alicuius productiuus: & hoc vel ad productum manens intra suam essentiam in diuinis personis: vel productum fluens extra diuinam essentiam in creaturis. Respectus ad actum vel productum intra se naturalis & essentialis est ei, & semper terminatus: & non potest deus secundum hunc respectum facere quicquam nisi faciat illud aeternaliter & immutabiliter. Nec de potentia dei secum dum istum modum loquitur Augustinus cum dicit deum posse omnia: sed non facere nisi quod congruit suae rationi & voluntati: quasi aliquid possit absoluta potentia quod rationi & voluntati eius non congruit immo omnis potentia in ipso secundum talem respectum intellecta congruit rationi eius & voluntati sicut & actus & productum per ipsum: immo haec omnia potius congruunt immutabili necessitati eius. Quicquid enim potest agere vel producere intra se, immutabili necessitate agit & producit aeternaliter. Aliter enim esset muntabilis & sine voluntate & ratione concomitante in actione naturam siue econuerso. Respectus vero potentiae diuinae ad productum extra se, est ei quasi accidentalis, quia sine terminatione eius ad illud posset fuisse aeternaliter in prius, sicut fuit in ante, ante mundi creationem: & hoc sine omni diminutione perfectionis diuinae: vel perfectionis potentiae eius: licet de hoc ali ter sentiunt philosophi, vt videbitur loquendo de creaturis. Vnde secundum hunc respectum potentiae suae potest deus facere quod aliquando non fecit, sine omni sui mutatione: vt infra videbitur. Et de potentia secundum hunc respectum loquitur Augustinus tali enim respectu deus multa potest facere: sed non facit: quia non congruunt rationi voluntatis suae, qua semper in creaturis facit quod melius est & dignius: secundum quod est possibilius. prout dicit Auicen. ix. Metaphy. suae. Ipse (inquit) & intelligens omnia vt vnum, simul & intelligit qualiter est possibile: & qualiter est elegantius peruenire esse totius secundum iudicium sui intellectus. Et ex hoc quod intelligit, sequitur ordo bonitatis in esse. Sed hoc habet magnam difficultatem: de qua debet esse sermo loquendo de creaturis. Vnde quod potentia dei non congruit ratio ni voluntatis dei: hoc non est ex natura sui: sed ex natura eius ad quod est: & ita secundum respectum: qua si accidentalem sibi, concomitantem essentiam eius: qui pertinet idcirco ad differentiam potentiae ab essentia & actu eius: quasi accidentalem & secundum rationem: & ideo non impedit quin secundum rem id quod est potentia in deo, sit omnino idem cum essentia & actu in deo.

⁋ Ad tertium patet per iam dicta: dicendo quod quid quid est in deo potentia, substantia, & actus, & etiam productum intra, totum est aeternum: & semper potentia coniuncta actui: ita quod quantum est ex natura, quicquid facit, ab aeterno fecit: nec nouum aliquem actum agit. Quantum tamen est ex parte producti per actum eius extra suam essentiam in creaturis ad determinationem suae voluntatis, bene facit quae nunquam fecit. Facit enim noua non nouo actu: neque noua voluntate: sed actu aeterno, & voluntate aeterna ab aeterno determinante noui effectus productionem. Qualiter autem hoc contingit habitum est supra: & videbitur amplius infra loquendo de productione creaturae. Et sic in deo potest esse omnino idem potentia cum essentia & actu indistanti: & tamen aliquid extra facit de nouo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7