Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum dicat quid an ad aliquid

CIrca octauum arguitur quod potentia in deo non significat quid: sed ad aliquod: Primo sic. Omnis potentia est principium aliquod agendi vel recipiendi: vt habitum est supra. principium autem, ad aliquid significat respectum: quia ad principiatum: & non quid: quia non absolutum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Commen. dicit super primum Physicae. quod materia & potentia differunt: quia potentia est ad aliquid: materia autem non est ad aliquid. sed non est alia ratio significati neminis potentiae in deo & in creaturis. ergo &c.

⁋ In contrarium est: quoniam illud quod simul dicitur de tribus personis, ad seipsum dicitur, non ad aliud: secundum rationem Augustinus v. &. vi. de trinitate. potentia simul dicitur de tribus personis. Potens enim est pater: potens est filius: potens est spiritus sanctus. ergo &c.

⁋ Item Hu. de Tri. dicit. Deo hoc est esse quod po tentem esse: aut iustum: aut sapientem. sed non est in deo esse nisi quod dicit quid, & ad seipsum non ad ali quod. Non enim idem est patri esse patrem, quid esse: filium. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod in deo duplex inuenitur modus relationis. vnus qui est relationis secundum esse & secundum rem: de quo dicit Augustinus v. de trinitate. ca. v. "In deo nihil secundum accidens dicitur: non tamen omne secundum substantiam dicitur. Dicitur enim ad aliquid sicut pater ad filium: & filius ad patrem": quia non quisquis eorum ad seipsum: sed adinuicem atque ad alterum dicuntur. Lcquendo autem de ad aliquid secundum istum modum relationis: potentia non significat ad aliquid: sed simpliciter significat quid: secundum quod probant duo vltima obiecta. Sic enim nihil significat ad aliquid in deo: nisi relationes personales: & omnia alia significant quid: & dicuntur secundum substantiam: quamuis inuenitur in ipsis Secundus modus relationis: qui est relationis secundum dici: & secundum rationem: & hoc vel ad ea quae sunt infra ipsum, secundum quod intellectus dicitur ad intellectum: vel ad ea quae sunt extra ipsum, secundum quod dicitur ad creaturas: vt domins vel creator. Omnia enim huiusmodi nomina diuinam essentiam tribus personis communem significant quantum est de re significata: tamen sub ratione alicuius respectus quantum est de modo significandi siue de impositione vocabuli. Vnde dictum est supra: quod diuina attributa omnia significant aliquid in deo positiue, quod idipsum est scilicet diuina essentia: & hoc sub aliqua ratione respectus vel negationis reducem dae ad affirmationem: quem respectum significant diuersa attributa diuersimode: per quem & differunt secundum rationem inter se & a diuina essentia: & quibus diuersas perfectiones in deo concipimus: vt infra amplius videbitur. Vnde dicit Auicen. viii. Metaph. Prima proprietas de necesse esse est: quia est: & quia est ens. Deinde de aliis proprietatibus quaedam sunt quibus in termino est esse cum relatione: & quaedam sunt esse cum negatione. Vnde solummodo esse significat quod quid est in deo absolute absque omni ratione relationis vel negationis: & similiter nomen essentia sumptum ab eo quod est esse. Caetera vero omnia esse significant sub ratione alicuius respectus aut negationis: etiam hoc nomen substantia, secundum quod declarat ibidem: & videbitur inferius. Loquendo ergo de modo relationis Secundo, dicendum quod potentia significat ad aliquid: & a ratione respectus imponitur. Vnde Auicen. inter nomina attributorum deo, quae significant esse diuinum cum ratione reiationis, ponit hoc nomen potentia, dicens. Cum vero dicitur potentia: non intelligitur per hoc nisi quia necesse est relatu esse. Vnde licet ipsa diuina essentia se ipsa potest: non per aliquod additum: vt secundum rem non sit aliud potentia quam ipsa essentia: vt ipsa diuina essentia pura subintret rationem potentiae: & quasi induat eam: tamen alia est ratio potentiae: alia vero est ratio essentiae. Essentia enim significat vt subsistens: potentia vero significat vt proprietas ad aliquid respiciens quod in suo significato includit essentiam sub ratione illius proprietatis: vt suum significatum sit quasi compositum ex duobus scilicet ex ipso subsistenti quod significat quasi materialiter: & illa proprietate quam significat quasi formaliter, quod tamen nullam ponit compositionem in deo: quia proprietas negatiua aut respectiua additur subsistenti sine omni compositione: vt infra videbitur. Vnde Auicen. iiii. Meta. ca. xvi. loquens de formali significato huius nominis potentia, dicit. Ois intentio quae est: vel est non existens in subiecto: vel est existens in subiecto, quicquod autem est existens non in subiecto: illud habet esse proprium: quod non debet esse relatiuum. Possibilitas vero essendi non est nisi inquantum est secundum relationem ad illud cuius est possibilitas es sendi. igitur non est possibilitas essendi substantia quae non est in subiecto, est igitur intentio quae est in subiecto, ldem in eodem dicit. substantia non est ad aliquid per se ipsam: sed ei accidit ad aliquid. Huic igitur existenti per se est etiam amplius praeter esse suum, esse possibile, quod est ad aliquid. Potentia igitur re & materialiter significat quid, secundum, propriam autem rationem attributi quae differt ab essentia vt essentia est: & ab aliis attributis formaliter significat ad aliquid: non secundum veram relationem: quae est secundum esse: sed quam est secundum rationem tantum. Praedicamentum enim re lationis in deo distinctum contra substantiam, vt generaliter sumitur: non est vnius modi: nec ad vnum modum relationis reducuntur omnes potentiae: ita quod licet septem praedicamenta ad vnum praedicamentum relationis reducuntur in deo: vt habitum est supra: non tamen ad eundem modum relationis.

⁋ Ad quorum explanationem sciendum: quod in deo duplex est modus relationis. Vnus enim est modus relationum essentialium: Alter vero personalium. Essentialium autem ad huc duplex est modus. quaedam enim sunt rationes essentiales essentialium attributorum, quaedam vero personarum. Relationes essentiales personarum sunt relationes fundatae super vnitatem diuinae essentiae: vt habet esse in diuersis personis: vt sunt identitas: similitudo: & aequalitas: quibus personae referuntur inter se. Relationes vero essentiales essentialium attributorum duo sunt modi in deo. quaedam enim sunt respectus: qui tantum sunt ad aliquid, & nihil dicitur secundum eos relatiue ad aliud fundari super essentiam absolutam: quibus attributa distinguuntur inter se: vt tamen relata ad intellectum concipientem eandem essentiam diuersimode sub diuersis rationibus attributorum: quae sunt bonitas, lapientia, potentia intelligendi: potentia creandi: & huiusmodi. Aliae vero sunt respectus fundati super essentiam absolutam: qui sunt ad aliud: & secundum quos attributa quorum sunt, dicuntur inter se: non solum respiciunt intellectum comprehendentem ipsam diuinam essentiam diuersimode sub ipsis absque diciad aliud: vt sunt in deo scientiae & scibile: & siqua alia sunt attributa huiusmodi. Relationum vero personalium duplex est modus. Quaedam enim sunt respectus quid fundantur praecise super essentiam vt essentia est, existens tamen in persona. Aliae vero sunt respectus quid fundantur super essentiam vt est existens in persona: & habet rationem potentiae. Et illae de primo modo sunt in duplici genere. Quaedam enimpertinet ad personae constitutionem: vt est ingenitum in patre: Quaedam vero est personae iam constitutae: vt sunt potentia generandi actiue & passiue dicta: quibus adhuc personae non dicuntur inter se: licet respiciant sese. Relationum vero quae sunt respectus fundati super essentiam vt est existens in persona: & habet rationem pesonae, simliter duplex est genus, quaedam enim imediate fundantur super illam rationem potentiae: vt sunt generare generari, spirare spirari: quibus adhuc personae non dicuntur adinuicem, licet sese respiciant, quaedam vero immediate fundantur super rationem actus fundati super potentiam, & mediante actu super illam potentiam: vt sunt respectus personarum inter se producentium, & productarum: sicut paternitas, filiatio, communis spiratio actiua & spiratio passiua: quibus etiam personae ipsae inter se referuntur: & sunt verissime & propriissime relationes. Quartum vna est notionalis tantum: vt comnis spiratio actiue dicta. Tres vero aliae sunt proprietates personales: vt paternitas, filiatio, & comnis spiratio passiue dicta. Et quia relationes istae vltimae tres verius habent esse relationis quam sit relatio in aliquo praedictorum modorum, ideo ad videndum gradus respectuum & relationum tam in deo quam in creaturis, Sciendum quod omnis respectus est relatio, & econverso, generaliter vtendo nomine relationis: ita quod vera relatio est verus respectus: & realis relatio realis respectus: & secundum rationem relatio, secundum rationem respectus & econverso. cuius generaliter natura est talis: quod ipsa vt est relatio & respectus quidam, est ad aliud: & numquam dicitur ad aliud vt compatur ad obiectum: licet aliquo modo vt comperatur ad subiectum. Ptri enim dicitur ad aliud vt ad obiecum. scilicet ad filium. Paternitas vero licet possit dici pris prinitas: vt ad subiectum: ad modum quo omne accidens & hambens modum accidentis potest dici ad subiectum: vt iam dicetur: non tamen potest dici ad aliud: vt ad obiectum. Non enim dicitur paternitas filiationis paternitas: licet vere possit dici quod sit ad aliud. Paternitas enim respectus quidam est ad aliud: vt ad filiationem: sed non dicitur ad illam: sed solummodo eius subiectum per ipsam dicitur relatiue ad subiectum filiationis. & ideo concretum ex subiecto & respectu proprie dicitur ad aliquid esse. Non enim dicitur paternitas filiationis paternitas: sicut dicitur quod pater est filii pater. Non tamen talis naturae est omnis respectus scilicet quod subiectum siue fundamentum eius per ipsum dicatur ad aliud. Sistit enim ratio respectus in aliquo quod non dicitur ad aliud per ipsum: & ideo non est respectus ille relatio proprie loquendo de nomine relationis. Non enim est proprie respectus aliquis relatio, nisi per quam subiectum suum ad aliud dicitur. Econuerso autem omnis relatio est respectus: quia includit respectum in se: cum superadditio ne alicuius alterius relationis: licet non ipsa secundum se dicatur ad aliud illud ad quod est: sed solum subiectum eius vt dictum est. Sciendum est igitur ad cognoscendum differentias respectuum & relationum tam in creatura quam in creatore: quod ad relationem veram & proprie dictam: quae est relatio secundum esse: & dicit respectum pertinentem per se non per reductionem ad praedicamentum relationis, quinque conditiones debent concurrere: per quas distinguitur ab omni alio siue sit respectus: siue absolutum quid. Oportet enim ad hoc quod relatio sit vera relatio: quod secundum ipsam subiectum eius habeat ad aliud esse & dici mutuo consequentialiter, & non causatiue. Prima conditio communis est & generalis omni respectui. Omnis enim respectus habet esse ad aliud vt ad obiectum, & facit subiectum suum super quod fundatur esse ad aliud: licet secundum ipsum non dicatur ad aliud. Hoc enim modo potentia inquantum potentia est, cuiuscumque sit ad aliud est: & facit quod potens inquantum potens est sit ad aliud. Et hoc modo dictum est supra: quod esse creaturae relatio vera realis est: secundum scilicet generalem vsum relationis. est enim verus respectus ad creatorem: & per ipsum omnis essentia creaturae relationem & respectum habet secundum dependentiam quandam ad deum: & a tali respectu ad aliud nihil est absolutum quod nominatur esse natura & essentia aliqua siue in caelo, siue in terra: siue in creatore, siue in creatura: nisi solummodo ipsum diuinum esse: essentia dei: quae sunt primus conceptus & absolutus de deo: & differunt solo modo significandi: vt supra expositum est. Quantuncunque alia quaecunque sint absoluta: etiam si in deo dicuntur secundum substantiam: respectus tamen quosdam dicunt ad aliud: vt determinatum est supra, & amplius determinabitur infra. Et non plus habent de natura relationis omnes huiusmodi respectus: nisi quod esse habent ad aliud, & subiectum eorum per ipsos. Dici autem ad aliud non habent, neque substantia eorum per ipsos. Essentia enim creata inquantum est ens, non dicitur relatiue ad deum, non enim ens vel essentia in creaturis, dicitur dei ens vel esse: neque in deo dicitur attributum relatiue ad illud ad quod habet respectum: vt ad intellectum diuinum: respectu cuius accipienda est differentia attributorum secundum respectus suos: vt infra videbitur. Aut si etiam sumatur in respectu ad aliquod aliud: vt ad intellectum creatum: vel ad aliquid quod est in creaturis: adhuc minus dicitur secundum relationem ad ipsum. Vnde post talia quae dicuntur respectus ad aliud siue dici ad illud: sunt alia quae dicunt respectus ad aliud & dicuntur ad illud: quae aliquantulum plus de natura relationis participant quam praecedentia. Talia autem sunt omnia illa quae aliquo modo habent esse in aliquo: siue vt accidens in subiecto, siue vt persin toto: siue vt instrumentum in organico. talia enim realem dependentiam & respectum habent secundum id quod sunt ad illa in quibus sunt: sed non econverso. Vnde id quod est pars semper habet esse & dici ad totum: vt paries ad domum: & non econverso: simiter accidens ad subiectum: vt color corporis color & non econverso: & siliter organum: vt remus dicitur nauis remus: & non econverso: nisi per accidens assumendo denominationem ab eo quod ad ipsum dicitur: secundum quod de parte & toto ponit philosophus exemplum: vt caput dicitur capitati caput: & econverso capitatum capite capitatum. Et similiter ponit exemplum de instrumento & organico: vt remus dicitur rei remitae remus: & remitum remo remitum. De accidente & subiecto ponit exemplum Augustinus in. vii. de trinitate. "Nec omnino ad se dicitur color, sed semper alicuius colorati est. Illud autem cuius color est, etiam si eo quod coloratum dicitur ad colorem refertur: tamen id quod corpus dicitur ad se dicitur". Talem modum relationis Philosophus. v. Metap. innuit. secundum quod dicit Comment. quod "relatio est duobus modis: aut in substantia vtriusque relatiui: aut in substantia alterius tantum: & in alterum propter istud". Omnia enim quae dicuntur modo numeri: vt duplum, subduplum, & huiusmodi, & quae dicuntur modo potentiae, vt calefaciens & calefactiuum, sunt relatiua: quia potentia eorum dicitur ad aliquid: & non quia illud aliud dicitur ad illa. Mensuratum autem & intellectum & scitum dicitur relatiue: quia ad illud dicitur aliquod aliud. talia relatiua in deo esse non possunt: quia non potest esse in eo dependentia naturalis in vno extremo solum. Hoc enim non est fine differentia reali. Vnde quaecumque dicuntur ad aliquod in deo: mutuo dicuntur secundum rem: licet ex parte alterius non sit nomen impositum: sed vnum mutuat nomen alterius: secundum quod dicit Augustinus vi. de trinitate. "In multis relatiuis hoc contingit: vt non inueniatur vocabulum quo sibi vicissim respondeat, quae ad se referuntur": "cum dicimus donum patris & filii: non possumus dicere patrem doni & filium doni: sed vt haec vicissim ramndeant, dicimus donum donatoris: & donatorem doni". Post talia ergo quae non mutuo siue convertibiliter ad se dicuntur, sunt alia plus verae relationis participantia, quia vicissim & mutuo ad se dicuntur: sed non habent consequentialitatem quam requirunt vera relatiua. Ista sunt quae mutuos habent respectus ad se, quibus & dicuntur ad se mutuo: sed vnum eorum ad alterum in esse habet essentialem dependentiam: quemadmodum scientia ad scibile: alterum vero accidentalem: quemadme scibile ad scientiam. accidit enim scibili quod sciatur: essentiale aut est scientiae quod sit de aliquo scibili: & ideo conseq tialitatem non habent. Vnde nec potest iste modus relationis esse in deo: quia quaecunque ipsi insunt consequentialitatem habent. Post talia relatiua: quae dicuntur ad se mutuo sine consequentialitate, sequuntur illa quae vicissim ad se dicuntur: & habent consequentialitatem: sed est vnum eorum causatiuum alterius: quemadmodum se habent adinuicem actiua & passiua vniverstalei inquantum huiusmodi sunt. Et ad hunc modum relatiuorum pertinent generare & generari in deo: & significant substantiam sub ratione actionis vel passionis: quibus annexa est ratio mutui respectus consequentialis: praeter hoc quod in deo generare est principium ad generari, & generari principiatum: ad modum quo in creaturis passio est effectus illatioque actionis: vt dicitur in sex principiis. Ad istum modum in creaturis reducuntur omnia relatiua quae causantur a potentia & actu: & sequuntur potentias actiuas & passiuas immediate. Et sic ad hunc modum reducitur relatio importata per duo praedicamenta, quae sunt actio & passio. Relatio vero importata per alia quatuor praedicamenta: quae sunt quando, vbi, situs, habitus: quia sunt respectus puri siue dici ad aliud, reducuntur ad primum istorum quinque modorum: & ita ad relationem attributorum. Post talia sunt relatiua verissime, quae vicissim ad se dicuntur & consequentialiter & non causatiue: eo quod neutrum eorum est causa alterius vt sit: vt sunt omnia relatiua quae in creaturis causantur ab vno & multo: & ab actum & potentia: siue a potentiis actiuis & passiuis mediante actione & passione: cuiusmodi sunt idem, diuersum quae causantur ab vno & multo in substantia: simile & dissimile, quae causantur ab vno & multo in quaelitate: aequale & inequale, quae causantur ab vno & multo in quantitate: vt determinat Philosophus. x. Meta. vt sub inaequali comprehenduntur duplum, subduplum, triplum, sub triplum: & caeterae proportiones numerales circa numerum secundum se acceptum, & similte bicubitum, tricibitum, & caeterae proportiones continuae quantitatis: & eorum correlatiua circa numerum, inquantum discretum descendit in continuum: & magnitudines numeri sunt: secundum quod dicit Philosophus in lib. poster. in actiuis autem & passiuis sunt talia: sicut dominus seruus, pater filius & huiusmodi. Et non est in istis causalitas vnius relatiui super aliud: quod clarum est in illis quae sequuntur vnum & multum: & in aliis similiter clarum est: quia sunt relationes ex actione & passione derelictae in terminis. Paternitas enim & filiatio simul naturaliter consequuntur transmutationem quae procedit a patre in filium: quae actio dicitur vt a patre: passio autem vt in filium: & hoc in creaturis. In deo autem sequuntur generationem actiuam & passiuam absque omni transmutatione. Vnde proprie loquendo in diuinis pater potius dicitur pater quia generat, quam dicatur generare quia est pater vt paternitas & filiatio dicant rationes respectuum suppositorum: vt immediate ad inuicem sese respiciunt: non mediante actu generationis: vt pater potius genitum, quam generando ipsum: vt sic magis proprie dicatur pater quia generat: quam generare quia pater, & adhuc magis proprie quia habet filium quam quia generat filium. Et hunc modum loquendi tenet Augustinus cum dicit. v. de Trini. "Pater non dicitur pater: nisi ex eo quod est ei filius: & filius non dicitur nisi ex eo quod habet patrem". Vnde & proprietas quae est constitutiua suppositi patris vt est principium generationis filii: & filii vt est terminus generationis: sunt proprietates quibus mutuo sele respiciunt personae mediante actu generationis: & circumloquuntur nominibus generatoris & geniti: vel potius nomine parentis & prolis. Parens enim est qui generando parit, & proles quae generando profertur. Est tantum vna simplex relatio: qua persona vna dicitur parens & pater: & alia proles & filius. sed haec suas proprias difficultates habent inferius. Et ad hunc modum relationis reducuntur relationes personales personarum: quae sunt personarum constitutiuae in deo: quae sunt relationes reales: quia respiciunt rationes distinctas: & sunt rationes distinguendi personas in natura diuina ex natura rei: non per opus intellectus apprehendentis. Reducuntur etiam ad ipsum omnes relationes personarum essentiales: quae non sunt constitutiuae personarum: sed relatiuae earum: non ex natura rei secundum aliquas actiones personales: sed per intellectum apprehendentem: & personam conferentem per illud quod videt in eis: super quod fundantur: vt sunt identitas, similitudo, & aequalitas. vnde & dicuntur relationes non reales: sed rationis tantum. Sed de omnibus his etiam inferius est perscrutandum: & etiam perscrutatum est multum in quadam: quaest. de quolibet.

⁋ Per haec patet ad primum: quod bene verum est quod potentia significat ad aliquid: sicut & hoc nomen principium: sed secundum relationem rationis: & secundum dici: non secundum rem & secundum esse, nisi per aliquod adiunctum ad relationem secundum esse contrahitur: sicut cum dicitur potentia generandi.

⁋ Ad secundum quod potentia est ad aliquid: non autem materia: Dicendum quod verum est: non relatione secundum rem: sed secundum rationem: vt dictum est. Materia enim inquantum est nomen substantiae, suo no mine non importat rationem respectus: sicut potentia facit: vt dictum est. Et tamen potentia nihil re aliud est ab esse materiae: quia ipsa ex se & id quid est, est in potentia ad patiendum: non per aliquid addi tum: sicut diuina essentia ad agendum. Vnde non intendit ibi Comment. ostendere potentiam re esse diuersam a materia: sed ratione solum: quam rationem dimittit cum est actu sub ipsa. Ex quo format secundam rationem ad probandum quod materia non est sua potentia: quia adueniente forma: potentia corrumpitur: materia autem maner.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8