Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum naturalis, an rationalis

CIrca Quintum arguitur: quod intellectus dei sit potentia rationalis. Primo sic ex conditione potentiae rationalis. Potentia illa est rationalis quae valet ad opposita. secundum philosophum li. Peri hermenias. &. ix. Metaph. Potentia intellectiua in deo valet ad opposita. Potest enim scire quae non scit, & econuerso: quoniam potest facere quae non facit: & omittere quae facit, vt infra videbitur: & sic potest scire se facturum quae non scit se facturum: & non scire se factu a rum quae scit se facturum. ergo &c.

⁋ Secundo sic ex conditione potentiae naturalis. Potentia natu- ralis non impedita, nec in aliquo defectum patiens, quicquid agit, de necessitate agit: quemadmodum ignis comburit combustibile. Actio diuini intellectus est intelligere. Si ergo esset potentia naturalis, de necessitate intelligeret quicquid intelligit, non autem intelligit nisi verum. Verum ergo esset de necessitate quicquod intelligit. sed praesens verum de necessitate non potest non esse: futurum verum de necessitate non potest non fore: praeteritum verum de necessitate non potest non fuisse. Sed quicquid intelligit, aut est praesens, aut praeteritum, aut futurum, & intelligit omne praesens, omne praeteritum, & omne futurum. Quicquid igitur est praesens, de necessitate est: & quicquid est futurum, de necessitate erit: & quicquid fuit, de necessitate fuit. consequens falsum est. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam illa potentia est naturalis, non rationalis, quae est principium naturalis productionis: quia non est productio naturalis, nisi ex principio quod est natura. intellectus diuinus est huiusmodi. Est enim principium productionis verbi a patre, quae naturalis est: vt infra videbitur. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod secundum quod tactum est supra potentia habet compari ad duo, scilicet ad subiectum cuius est & in quo est, & ad obiectum siue actum circa obiectum ad quod est. Primo modo omnis potentia in re existens ex natura & essentia rei, naturalis est. Et sic cum intellectus sit potentia in diuina existens natura ratione naturae & essentiae: vt habitum est supra: proculdubio intellectus in deo est potentia naturalis siue voluntas, & quaecumque alia deo insunt praeter respectum ad creaturam. Secundo autem modo distinguitur potentia naturalis a rationali, quod potentia rationalis dicitur illa quae de se valet ad opposita: potentia vero naturalis ad vnum tantum: vt vult Philosophus in locis praedictis. De intellectu ergo diuino an sit potentia naturalis, an rationalis, videndum est ex respectu eius ad actum suum circa obiectum, quoniam si circa idem valet ad oppositos actus intelligendi, sed & non intelligendi, debet dici potentia rationalis pure: quemadmodum voluntas in homine dicitur potentia rationalis quia valet ad opposita. Si autem non valet ad opposita: sed est determinata ad actum: vt ad intelligendum aliquid: ita quod non possit dici quia non possit illud intelligere, tunc debet dici potentia pure naturalis.

⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod duo sunt genera intelligibilium a diuino intellectu. Quaedam quae naturaliter ei insunt: vt sunt ipsa eius essentia, & eius attributa, & proprietates, & caetera huiusmodi. Quaedam vero quae determinationi liberae voluntatis suae subsunt vt sunt omnia quae nata sunt fieri circa creaturas. Circa intelligibilia primo modo dicendum, quod intellectus dei est potentia pure naturalis, cuius obiectum est primo & per se ipsa diuina essentia, inquantum est essentia siue esse quoddam, & quae in eadem sunt, quae semper praesens est intellectui tanquam per se & proprium intelligibile, multo efficacius mouens ipsum diuinum intellectum ad actum intelligendi quam principia prima speculabilia intellectum nostrum, quanto purior est veritas nudae essentiae diuinae quam primorum principiorum speculabilium: quae sunt quasi vestigium aut effigies veritatis illius, naturaliter impressa menti rationali: vt patet ex longe supra determinatis. Multo etiam efficacius quam sensibile proprium mouet sensum particularem: vt lux visum: quia claritas maior est spiritualiter lucis increatae spiritualis quam corporaliter lucis creatae corporalis. Vnde sicut sensus particularis est potentia naturalis ad sentiendum, proprium sensibile praesens: ita quod non impeditus nec deficiens in aliquo, non potest ipsum non sentire: & sicut intellectus noster circa prima principia potentia pure naturalis est ad intelligendum prima principia cum sibi per terminos fuerint praesentata, ita quod non possit illa non intelligere: Sic diuinus intellectus respectu suae essentiae & eorum quae pertinent ad ipsam, est ita pure naturalis, quod non potest illa non intelligere, ita quod de sic intelligibilibus tanquam ea quae sunt de intraneis diuinae essentiae, nihil est nec potest esse intelligibile quod non intelligit actu, nec est aliquid eorum quae sic intelligit actu, quod potest non intelligere: quia ad huiusmodi intelligenda, eo quod sibi sunt naturaliter praesentia, a nullo alio dependet. Vnde nec potest respectu talium intelligibilium intellectus vel notitia dei quo ad intellectorum numerum, aut augmen tari, aut minui. Circa intelligibilia secundo modo intelligendum quod dupliciter possunt considerari. Vno modo absolute ratione quiditatis suae & essentiae, quae in certitudine sua sunt res aliquae: Alio modo ratione suae existentiae qua in effectu sunt effectus diuinae voluntatis. Primo modo per se & ex se immediate sine dependentia ab aliquo alio ipsa diuina essentia est ratio intelligendi ea. Et ideo hoc modo intelligendi ad huiusmodi intelligibilia diuinus intellectus est potentia pure naturalis, ita quod in creaturis nihil est, fuit, aut erit, aut poterit esse, licet nunquam erit, quod non actu intelligat, nec aliquid eorum potest non intelligere, nec potest quo ad huiusmodi intelligenda augmentari, aut di minui, plura vel pauciora intelligendo: quia quoruncunque per se & immediate est ratio intelligendi ipsa diuina essentia: nec potest deus scire siue intelligere aliquid eorum quae nescit, aut non intelligit, neque nescire, aut non intelligere aliquid eorum quae scit aut intelligit. Secundo autem modo non est per se & immediate ipsa diuina essentia ratio intelligendi talia: sed mediante diuina voluntate quae circa iam dicto modo cognita & intellecta determinat opus & productionem eorum in esse. Cum enim res creaturae ex certitudine essentiae suae qua est absolute id quod est per essentiam, non determinat sibi esse, neque non esse (vt in aliis quaestionibus discussum est) ex immediato intellectu diuinae essentiae quae est ratio idealis ex se solum modo naturae & essentiae creaturae vt res est non sub ratione qua existens, aut non existens, nisi mediante determinatione voluntatis qua res habet determinari vt producatur in esse, vel non, non potest intelligere determinate aliquid eorum intelligibilium: mediante autem diuina voluntate determinante fienda & non fienda, intellectus diuinus de singulis rebus creaturarum non solum ratione certitudinis suae in essentia: sed etiam ratione quae sunt fiendae vel non fiendae intellectum certum habet & determinatum, sicut circa eadem habet certam & determinatam voluntatem, eo quod perfecte perscrutatur totam potentiam voluntatis suae, & omnes rationes determinationis eius circa fienda vel non fienda. Vt secundum hoc exponamus illud. i. Corinth. ii. Spiritus omnia scrutatur etiam profunda dei. vt spiritum appellemus notitiam intellectus: profunda dei, secreta voluntatis. Et ideo sicut voluntas dei ea quae determinauit fienda, potuit non determinasse, & econverso, consimiliter & intellectus dei quae scit & sciuit fienda, potuit non scire vel non sciuisse fienda. Vnde quo ad huiusmodi intellectum talium intelligibilium, intellectus vel notitia siue scientia dei quo ad nunerum scitorum vel intellectorum bene potuit ab aeterno minui vel augeri, quia potuit scire plura vel pauciora fienda. secundum quod voluntas plura vel pauciora fienda potuit determinare. & similiter de praesentibus & prae teritis quo ad facta, & hoc sine omni transmutatione in diuina voluntate aut in intellectu. secundum quod inferius habet declarari. Et per hunc modum potentia intellectus diuini in intelligendo vel sciendo possibilis est ad contraria: sicut & eius voluntas in determinando & operando: quia quid scit siue intelligit esse fuisse vel fore, potuit non sciuisse: quemadmodum voluntas quod faciendum vel non faciendum determinauit, seu fecit, aut non fecit, seu mediate siue immediate circa creaturas, potuit non fecisse: & econtra quod intellectus non scit siue non intelligit esse fuisse vel fore, potuit sciuisse: quemadmodum voluntas quae nec determinauit illud esse fuisse vel fore, nec fecit, potuit determinasse & fecisse. Et hoc modo inquantum diuinus intellectus possibilis est (vt dictum est) ad contraria: quendam modum habet potentiae rationalis valentis ad opposita. Sed quia hoc non contingit ex se & sua possibilitate potente seipsam immediate ad opposita determinare (quemadmodum potest seipsam determinare voluntas) sed solum per determinationem alterius: non proprie dicitur ex hoc rationalis. quemadmodum sensus particularis vt visus, est ad opposita. scilicet ad videndum colorem sibi obiectum si sibi obiiciatur, & ad non videndum si sibi non obiiciatur. Nec tamen ob hoc dicitur simpliciter sensus visus in videndo potentia rationalis: quia huiusmodi indifferentia dependet ab alio, cuius actione determinate sibi obiiciatur visibile, vel non obiiciatur. Immo simpliciter est potestas naturalis: quia non impeditus, nec patiens defectum non potest non videre visibile sibi obiectum, quamuis potest ipsum non videre non sibi obiectum. Similiter ergo nec intellectus diuinus quamquam ad possibilitatem determinationis voluntatis contrarie, potest idem intelligere & non intelligere, ob hoc debet dici potentia rationalis valens ad opposita: quia ad hoc non potest seipsum determinare, vt scilicet praesente obiecto sibi determinate intelligat ipsum, & non intelligat: sed solum in hoc dependet (vt dictum est) a determinatione voluntatis: immo debet dici potentia naturalis simpliciter: quia non impeditus: nec patiens defectum non potest non intelligere sibi obiectum per determinationem voluntatis: nec intelligere in operandis & fiendis vel non fiendis sibi non obiectum: sed quae secundum se & ab solute intelligit, simpliciter intelligit absque omni determinatione fiendi vel non fiendi. Et ob hoc diuinus intellectus simpliciter speculatiuus debet dici, & nullo modo practicus nisi per accidens: quemadmodum dictum est in praecedenti quaestione: & inquantum cognoscit operanda sub ratione operam dorum per voluntatis determinationem: vt iam dictum est hic. Sed hoc non facit intellectum practicum: quia ille per se & secundum se habet determinare operanda: & in hoc regere voluntatem cuius est exequi operanda ad intellectus determinationem.

⁋ Per iam dicta patet responsio ad obiecta vtriusque partis. Bene enim verum est quod potentia intellectus diuini se habet ad opposita: vt procedit prima obiectio: sed hoc non ex se: sed ex altero, quod non facit potentiam esse rationalem: vt dictum est.

⁋ Ad secundum quod deus de necessitate intelligeret quaecumque intelligit, si intellectus eius esset potentia naturalis: Dicendum quod reuera quantum est ex parte sua, de necessitate intelligit quaecunque intelligit, sicut oculus corporis non impeditus de necessitate videt quaecunque videt. lsta tamen necessitas ab altero dependet in quibusdam intelligendis, per quod potest impediri & habere contingentiam, vt a voluntatis liberae determinatione: quae quid determinat, potest non determinare: vt dictum est. Propter quod huiusmodi determinabilia diuinum intellectum intelligere potius est contigens quam necessarium, & verum contingens quam verum necessarium: sicut quantum est ex parte obiecti, visibile quod potest absentari a visu vel abscondi, contingens est id vi deri ab oculo corporis. Necessitas autem in intelligibilibus circa diuinam essentiam est absoluta necessitas intelligendi ipsa in diuino intellectu.

⁋ Ad tertium patet per praedicta. Bene enim verum est: vt concludit argumentum: quod diuinus intellectus potentia naturalis est omnino habendo respectum ad subiectum, & etiam quantum est ex parte sua inquantum habet comparationem ad obiectum. Non tamen sic naturalis: quin potest ab actione circa obiectum impediri. Nec est contra naturam potentiae naturalis, quod per accidens valet ad opposita contradictorie: vt ignis comburere & non comburere: sed contra naturam eius est quod valet ad opposita contrarie: vt calidum ad calefacere & frigefacere. & sic intellectus diuinus est potentia naturalis. & tamen potest per accidens in opposita. Sed quod aliquid per se possit in opposita respectu obiecti, hoc omnino impedit ne potentia respectu obiecti dicatur naturalis. Et ideo voluntas diuina respectu voliti extra se, potius dicenda est potentia rationalis quam naturalis: vt infra videbitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5