Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum intellectus divinus sit compositus
CIrca sextum arguitur, quod intellectus dei sit compositiuus & diuisiuus. Primo sic. Cognitio veritatis enunciabilium est per intellectum componentem &idiuidentem: quia consistit in complexione affirmationis: aut negationis, secundum philosophum in principio Peri herme. & secundum Boethium ibidem in commento. Non rerum conplexione fit affirmatio vel negatio: sed sermonum: nec in rebus est veritas aut falsitas: sed in intellectibus atque operationibus. sed in deo est cognitio veritatis enunciabilium: vt infra videbitur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Perfectius est ratio veritatis in intellectu: componente & diuidente, quam in eo qui est simplicium intelligentia: vt patet in parte ex praedeterminatis, & amplius infra patebit loquendo de veritate in creaturis. Sed quod perfectius est, semper deo attribuendum est in omnibus: vt habitum est supra: ergo ratio veri tatis debet attribui intellectui diuino vt componenti & diuidenti. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quoniam intellectus diuinus cognoscit omnia per suam essentiam & in sua essentia: vt dictum est, & amplius infra dicetur. Circa essentiam autem suam nihil intelligit componendo & diuidendo: sed simplici intuitu totam infinitatem eius intuetur. Aliter enim esset discursiuus intellectus eius intelligendo vnum post alterum, quia non est compositio nisi posterioris concepti cum prius concepto, cuius contrarium statim determinabitur in sequenti quaestione. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod non est intellectus componens aut diuidens: nisi praecedente simplicium intelligentia, & seorsum componendorum vel diuidendorum: quae licet sint indiuisa & indistincta re, diuersa tamen sunt & distincta atque seorsum concepta in mentis intelligentia. & hoc quia illa quae simul & indiuisa sunt in re, non simul sufficit & sub esse indiuiso cognoscere. Conpositione enim & diuisione opus omnino non est vbi comprehenso de aliquo, simplici intelligentia eo quod quid est, statim indistincte simul cointelligitur quid ei conueniens, vel discrepans ab eo esse potest. immo in intellectu qui talis comprehensionis est, compositionem vel diuisionem conceptuum fieri omnino impossibile est: quia nihil ab eo vt seorsum extra aliud, & secundum prius & posterius capitur: quae necessario compositionem & diuisionem praecedunt. Nisi enim seorsum penes intellectum praecedentia, & per ordinem concepta in forma compositionis vel diuisionis apud intellectum ordinari non possunt: quia ipsa forma compositionis vel diuisionis, siue affirmationis vel negationis in re non existit: vt dicit Boethius: sed solummodo est dispositio intellectus absque eo quod existit in rebus. Nunc autem ita est quod intellectus dei simplici intellectu comprehendendo suam essentiam sub ratione infinitae simplicitatis statim simul indistincte & immutabiliter cointelligit quicquid conveniens est, & attribuendum per compositionem ab intellectu creato, vel discrepans ab eo & remouendum ab eo per diuisionem. ita quod impossibile est quod seorsum & secundum ordinem comprehendat vnum, aut aliud, aut quod aliquam compositionem, aut diuisionem in se formet, quae non est in re intellecta, sicut contingit in intellectu creato, & hoc propter infinitam limpiditatem naturalem intellectus diuini & obtusitatem naturalem respectu ipsius omnis intellectus creati. Et sic absolute dicendum est quod dei intellectus non est compositiuus aut diuisiuus: sed solummodo est simplicium intelligentia, & eius quod quid est de sua essentia: simul in ea comprehendendo quod quid est in omni alia re, & quicquid natum est convenire vel discrepare a re quae ipse est vel quodcumque aliud. & sic per suam essentiam simplici intelligentia intelligit simul quicquid seorsum, aut per compositionem, aut diuisionem natum est intelligi circa suam essentiam vel crea turae a quocumque intellectu creato.
⁋ Et per hoc patet responsio ad primum. Bene enim deus intelligit veritates enunciabilium: quae licet non consistat nisi circa compositionem & diuisionem in intellectu creato: respectu cuius loquitur Philosophus: bene tamen capitur sine omni compositione & diuisione ab intellectu increato. sed de hoc amplius dicetur inferius.
⁋ Ad secundum quod perfectior ratio veritatis est illa quae consistit in compositione & diuisione intellectus: Dicendum quod hoc solum habet veritatem respectu intellectus creati. In ipso enim necessario perfecta ratio veritatis consistit, quia in ipso non est veritas nisi accepta a rebus creatis & a creaturis, in quibus veritas non est tanquam in rebus nisi ex conformitate quadam quam habent in suo esse ad suum exemplar primum verissime in diuina essentia, a quo per quandam imitationem & assimilationem procedunt in esse: vt dictum est supra: & amplius dicendum est loquendo de creaturis. ita quod ratio veri non consistit in eis, nisi in quadam adaequatione rei ad rem, quae non consistit in ipsis rebus nisi quasi materialiter: sed in illo solummodo quid vtrumque concipit, & ex collatione earum in se conformitatem vnius ad alteram format, quemadmodum nunquam sciet homo de pictura Herculis quod sit vera eius imago, nisi videndo ex aduerso Herculem & ipsam imaginem: ipsos in esse conferendo: & sic conformitatem & correspondentiam imaginis ad imaginatum concipiendo. Talem autem correspondentiam concipere non potest intellectus creatus sine incomplexorum collatione & compositione. Propter quod veritas rerum ab ipso intellectu creato in sola compositione consistit, sicut amplius debet declarari loquendo de veritate in creaturis. Hoc autem non requiritur in cognitione veritatis rerum ab ipso intellectu increato: quia eius essentia quae est suum proprium intelligibile, est ratio veritatis omnium veritatum aliarum, in qua perfectissime resplendet quicquid veritatis est in aliis, & ab ipsa in omnibus aliis describitur. Et ideo sicut simplici intelligentia visa diuina essentia perfecte videtur essentia cuiuslibet creaturae, sic visa ipsa vt est ratio cuiuscumque creaturae, perfecte videtur quicquid veritatis est in quacumque creatura. Et ideo (vt dictum est) circa diuinum intellectum non potest cadere error aut falsitas, sicut neque sensus potest errare circa proprium obiectum, neque intellectus circa id quid quid est in simplici intelligentia. In quo patet quantum distat modus intelligentiae intellectus diuini & intellectus creati. propter quod bene dicitur per Esaiam. Non enim cogitationes meae vt cogitationes vestrae. Et quia aliter fiunt nostrae quam suae, & propter hoc sunt fallibiles, quod & ipse bene nouit: ideo dicitur in Psal. Dns scit cogitationes hominium quoniam vanae sunt. Vnde ad dictum modum diuini intellectus aspiciens Dionysius dicit. vii. c. de di. no. Diuina sapientia (seipsam scilicet cognoscens) cognoscit omnia materialia immaterialiter, diuisa indiuisibiliter, & multa vnite. Et similiter possumus dicere quod cognoscere practica speculatione, & quicquid indignitatis & imperfectionis est in modo cognoscendi creaturae, remoueri debet a modo cognoscendi & intelligendi dei.
On this page