Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum intellectus in Deo sit discursivus

CIrca septimum arguitur, quod intellectus dei sit discursiuus. Primo sic. Intellectus comprehendens consequentis illationem ex antecedente, discursiuus est. Ex hoc enim dicitur intellectus discursiuus quod ab antecedente discurrit ad illationem consequentis. intellectus dei est huiusmodi. Non enim ignorat vias & modos argumentationum. quia hoc est de numero scibilium, & ipse nouit omne scibile: vt infra dicetur ergo &c.

⁋ Secundo sic. Ille intellectus est discursiuus qui non nisi ratione media cuncta disponit & ordinat. Hic enim est discursus intellectus: per medium rationabiliter disponere & ordinare vltima. dei intellectus est huiusmodi, quia omnia rationabiliter agit, & nihil a cau. ergo &c.

⁋ In contrarium est, quoniam in omni discursu intellectus, est ordo cognitorum secundum prius & posterius: & primo cognito non simul notum est secundum: sed ex notitia primi per medium acquiritur notitia secundi. In deo autem non est ordo cognitorum: sed simul in vnico cognito quod est simplicissima eius essentia, omnia cognoscuntur: vt iam dictum est. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod eadem ratione ponendum est quod dei intellectus non sit discursiuus: qua iam positum est quod non sit compositiuus vel diuisiuus: quia. scilicet simul (vt procedit vltima ratio) in eodem simplici omnium notitiam capit absque omni collatione prioris cogniti ad posterius cognitum, & seorsum cognitione prioris absque posteriori. Hoc enim facit discursum in intellectu creato: quia posterius non cognoscit in priori, nisi in potentia quae actu non explicatur nisi per discursum. Et hoc per duplicem discursum, secundum quod iuxta duo genera intelligibilium duplex est modus discurrendi a priori in posterius. Sunt enim quaedam intelligibilia incomplexa, quorum est simplex intelligentia, & sunt quaedam composita, quorum est compositio & diuisio intellectus. In primis enim sit discursus intelligendo diuer sa vnum post aliud, non omnia simul in vno: quia non nisi de vno simul informat conceptum crea tus intellectus, nec conuertere potest se ad plura vt plura, in quocumque statu fuerit, siue intellectus humanus siue angelicus, sicut in propriis locis declarandum est, & hoc siue sunt re diuersa: vt sunt substantia & accidens, siue eadem vt genus & differentia in specie. Intelligendo enim quid est homo, non ex hoc ipso intelligimus quaecumque ei insunt, siue accidentaliter: vt accidentia propria & communia: immo necesse est succedere de eo quod quid est in accidentibus, post conceptum de eo quod quid est in substantiis: siue substantialiter, vt sunt genera & differentiae. Dico secundum proprios conceptus quos seorsum nata sunt causare de se in actu: immo post conceptum eius quod quid est de specie necesse est succedere conceptum eius quod quid est de animali & rationali: quia conceptus eorum non sunt nisi quasi in potentia in conceptu eius quod quid est de homine. Et praecedit discursus iste necessario intellectum componentem & diuidentem: quia intellectus componere vel diuidere non potest, nisi seorsum intellecta: vt simplicia. Iste autem discursus in intellectu diuino omni no esse non potest: quia sua essentia est ratio & veritas omnium aliarum essentiarum, substantiarum scilicet & accidentium: & ideo suam essentiam intelligendo, simul omnem aliam intelligit: propter quod compositionem vel diuisionem simplicium in se facere non poterit: sed in sua essentia perfectissime scit quicquid est in potentia sua & totius creaturae. & sic necesse est eum scire etiam formatio nem omnium enunciabilium, non per modum compositionis & diuisionis enunciabilium: sed per modum intelligentiae simplicium: quemadmodum materialia scit immaterialiter, & operabilia speculabiliter, & multa vniformiter, sicut dictum est supra. In illis autem quorum intelligentia est compositio & diuisio, fit discursus intelligendo diuersas conditiones vnam post aliam: quia non intelligit posterius, nisi per medium connectens posterius priori: per quod quidem medium intellectus facit collationem prioris ad posterius. & sic per notitiam prioris acquirit notitiam posterioris, non solum posterius cognoscit post prius. Et iste appellatur discursus ratiocinatiuus, & est proprius hominibus in vita ista, de non conuenit deo, nec etiam beatis: quia beati ex hoc quod intelligunt & considerant principia, etsi non intelligunt simul conclusiones & media: immo post conceptum principiorum necesse habent formare conceptum conclusionum & mediorum, iuxta modum iam dicti discursus: quia si intellectus creatus non potest simul formare diuersos conceptus incomplexos, multo minus nec diuersos complexos: Intelligunt tamen media in principiis suis intellectis, & in vtrisque prius intellectis conclusiones, per quae quidem media conclusiones natae sunt a nobis cognosci per discursum ex principiis. Sed quando illo modo cognoscuntur conclusiones in principiis & in me diis, non oportet intellectis principiis aliquo discursu ratiocinatiuo ad conclusiones procedere.

⁋eus autem (vt dictum est) etsi intelligat complexa & enunciationes, non tamen modo complexionali & enunciabili. Iste autem discursus non procedit per enunciationes modo enunciabili conceptas: sed cum intelligit complexiones enunciationum modo non complexionali, & non enunciabili, tunc intelligit media & conclusiones in principiis, non conclusiones per media ex principiis, neque intelligit vnum eorum post aliud, ad modum quo intelligit incomplexa in eis quod quid est circa creaturas, intelligendo simplicem suam essentiam. quae se habet ad alia in cognoscendo non sicut principium ad conclusiones: sed potius sicut species ad cognita. Vnde sicut in cognoscendo rem per suam speciem non sit discursus a specie ad rem cognitam per ipsam: sic cognoscendo diuinam essentiam non sit discursus ab ipsa ad cognoscendum alia per ipsam: sed in ipsa sine omni discursu cognoscuntur, & tamen tanquam vere causata ab ipsa: quia ipsa est species causans res, non causata a rebus. Et per hunc modum omnia nuda sunt & aperta oculis eius: vt dicitur Heb. iiii. Nec oportet ei aliqua ratiocinando denudare, & claue rationis portam cognitionis ei aperire. Omnia enim sunt ei nota: verius quam nobis prima principia: quae nobis sunt tanquam ianua in domo: vt dicitur secundo metaphysicae. Quae nota sunt omnibus, vt dicit ibi Commen. Quibus imprimitur clauis rationis: vt per eorum apertionem nobis pateant conclusiones tanquam secreta domus. Vnde tali discursu solum vtuntur homines in hac vita. In qua propterea non sunt proprie intelligibiles: sed rationales, in principiis sci licet non concipientes principiata nisi in potentia, ita quod seorsum oportet hominem formare complexiones principiorum mediorum & conclusionum vnam post alteram, & per media conclusiones ex principiis intelligere. Et tangit istos duos modos cognitionis complexorum quo ad discursum & non discursum ratiocinatiuum, vtrobique tamen existente priori discursu, Philosophus in principio posteriorum, vbi dicit. Omne quidem affirmare vel negare verum est. Non similiter autem vnumquodque horum nobis manifestum est. Est enim quaedam cognoscere alia prius cognoscentem: quorundam autem simul accipere notitiam. Et est primus modus in conclusionibus quae cognoscuntur per media ex principiis prius cognitis. Secundus autem est complexorum sibi inuicem immediatorum quorum notitiam dicit simul accipere, non quin conceptus vnus formatur post alterum: sed quia. nullum medium intercidit, per quod vnum cognoscitur ex altero: sed vnum immediate cognoscitur in altero cognito. & non restat nisi vt id quid in altero implicatum est, in quo intelligitur in potentia, explicetur, & secundum se intelligatur in actu. Vt enim dicit ibidem, quorundam conmuni modo disciplina est, & non per medium vltimum cognoscitur: sed simul inducens cognouit. vt est cognitio propositionum singularium in vniuersalibus propositionibus. quod enim omnis triangulus habet duobus rectis aequales, praescit homo. quod vero hic qui est in semicirculo sit huiusmodi, simul inducens cognoscit, & antequam inducit explicando per syllogismum logicum, sic quidem scit, scilicet in potentia. Simpliciter autem non scit, scilicet in actu. Per hunc enim modum omnis ratiocinatiua cognitio, siue sit syllogismo demonstratiuo faciente scire per causam: siue syllogismo logico explicante solum quod in medio est implicitum, aliquid habet de potentia, & aliquid de actu. Et est causata in cognoscente cognitio illa quae est in actu. Dei autem cognitio omnino est actum & in causata, & nullo modo in potentia aut causata: vt infra videbitur. Propter quod clarum est, quod talis intellectus, discursiuus scilicet omnino intellectui diuino repugnat, immo statim & simul intelligit omnia sine omni discursu, multo amplius quam nos intelligamus aliquod primorum principiorum intelligibilium: & est ei intellectus suus semper naturalis & in actu: & nullo modo accidem talis procedens de potentia in actum: vt infra videbitur. Vnde in intellectunidiuinum simplicem reducitur omnis intellectus creaturae discursiuus, aut ratiocinatiuus: quemadmodum lomnis alius motus reducitur in ipsum tanquam in motorem primum: vt sicut in ipsum tanquam in omnino immobilem stat omnis motus, & reducitur: sic inintellectum simplicem ipsius fixum & semper in actu existentem reducitur omnis intellectus discursiuus: vt compositiuus mobilis, & de potentia transiens in actum. lllud enim perfectionis naturae est: istud vero imperfectionis: & quod perfectionis est semper deo attribuendum est, secundum praedeterminata. Et per hunc modum gradus est & ordo in intelligentibus sicut in aliis. Nam homo infimum est intelligentium, deus vero supremum, & angelus medium. Hominis autem infimum inquantum est intelligens, ratio est: qua ratiocinando discurrit, & notitiam sibi acquirit: qua proprie differt ab angelo, & est infra ipsum: quia ipse ratiocinando discursiuus non est: vt dictum est: sed solum intellectualis sine discursu ratiocinatiuo intelligendo quaecumque intelligit. In quo conuenit cum eo homo, inquantum supremum in eo intelligibilitas est, qua etiam hic cognoscit fine discursu ratiocinatiuo intelligendo prima principia: sed ambo intelligunt intellectualiter diuersa secundum discursum primo modo dictum. Deus autem pure intellectualis est omnino, sine omni ratione discursus simul & perfecte intelligendo iuxta illud quod dicit Augustinus de triniitate. Deus non particulatim vel sigillatim omnia videt vel alternante conspectu hinc inde & inde huc: sed omnia simul videt. Et Auicen. ix. meta. Intelligit non intellectu procedente de potentia ad effectum: nec intellectu qui mouetur de vno intellecto in aliud: sed ipse est intelligens omnia vt vnum simul.

⁋ Ad primum in oppositum, quod intellectus dei comprehendit consequentis illationem ex antecedente, quod non est nisi per discursum: Dicendum quod sicut scire & comprehendere aliqua in practicis contingit vel per prudentiam vel per experientiam, secundum quod lesus proficiebat sapientia, & aetate, & gratia apud deum & homines: quod non fecit prudentia: sed solum experientia: quae creuit procedente aetate. Propter quod interposuit euangelista. Io. i. Et aetate: vt dicit Ambroius Consimiliter contingit aliquid comprehendere intellectu in pure speculatiuis, vel quod agitur operatione speculatiua intellectus, & modum agendi pura speculatione sine omni huiusmodi actionis exercitio contemplando, vel operatione intellectus speculatiua id quod agitur exercendo. Hoc secundo modo intellectus comprehendens consequentis illationem ex antecedente non est nisi discursiuus, quia ipse sua actione intellectuali speculatiua huiusmodi illationem operatur: ab vno scilicet considerato in aliud: vt a principio ad conclusionem: vel ab antecedente ad consequens via ratiocinatiua transcurrendo, & per eam ipsum consequens cognoscendo. Et sic intellectus dei nullo modo comprehendit illationem consequentis alicuius ex antecedente: nec consequens cognoscit sic ex antecedente: vt dictum est. Comprehendit eam tamen primo modo, inspiciendo scilicet qualiter conclusio sequitur ex praemissis, & consequens ex antecedente: non hoc operando & explicando per syllogismum: sed totum simul considerando. Quae quidem consideratio sit non arguendo vel ratiocinando: sed de ratione & modo arguendi atque ratiocinandi iudicando, sicut & scit enunciationum conpositionem &diuisionem non diuidendo & componendo: sed modum conponendi & diuidendi iudicando, & speculando quis conveniens sit & quis inconveniens. Et per hunc modum deus nouit omnes enun- ciationes & complexiones, & omnes syllogismos & collationes, & habet perfectissime artem enunciationes constituendi & syllogizandi, qua iudicat de arte nostra enunciandi & syllogizandi non componendo enunciationem, non syllogizando discurrens, quemadmodum nos facimus: ita quod artem nostram enunciandi vel syllogizandi in actu habere non possumus, neque de ea iudicare nisi enunciando & syllogizando, nec similiter ipsam nobis acquirere, neque eam alteri docere. Sed de hoc debet esse amplior sermo loquendo quomodo deus habeat scientiam complexorum.

⁋ Ad secundum quod deus ratione media hoc est rationabiliter & per rationem cuncta disponit & ordinat: dicendum per iam dicta, quod per rationem contingit aliqua disponere dupliciter, vel in operis exercitio ipsam rationem per tractando intellectualiter ad aliud: vel ipsam rationem & illud aliud simplici intuitu speculationis concernendo. Disponens aliqua secundum rationem primo modo, necessario vtitur discursu, & ratiocinatur practico syllogismo. sed sic deus nihil disponit & ordinat per rationem: sed solum modo secundo: vt patet ex dictis. Et ita sicut deus intelligendo suam essentiam simplicem intelligit essentias omnium aliorum: sic & intelligit omnes rationes & modos operandi & ipsa operata a quibuscumque, & sic intelligit per es sentiam suam omnes enunciationes, & omnes syllogismos, artem enunciandi & artem syllogizandi, & sic arte sua syllogizandi omnia rationabiliter agit. Et debet eum imitari vir prudens inquantum potest: vt secundum artem illius syllogizandi pure speculatiuam regulet artem suamisyl logizandi & practicam & speculatiuam, regulas hauriendo & speculandorum & operandorum. Secundum enim quod supra determinatum est, intellectus eius pure speculatiuus est, & nullo modo practicus nisi per accidens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7