Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Deo sit ponere rationem habitus
CIrca primum arguitur, quod in deo non sit ponere rationem habitus. Primo sic. Habitus medium est inter potentiam & actum qui per ipsum elicitur de potentia, & ita est quasi imperfectum quid respectu actus. nulla autem ratio imperfectionis in deo poni debet: secundum praedeterminata. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Habitus est perfectio potentiae eius in quo est. in deo autem potentia non perficitur per habitum: quia in eo nihil est perfectibile: sed totum perfectum est quicquid in eo est. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Sicut se habet in deo essentia ad esse, sic se habet scientia ad scire, & sapientia ad sapere, & caetera quae in deo videntur se habere per modum habitus respectu suorum actuum. sed essentia dei respectu esse non se habet in ratione habitus: quia ratio esse prima est in omnibus diuinis rationibus etiam respectu essentiae: vt supra determinatum est. Ratio autem habitus secundum rationem intelligendi semper prima est respectu rationis actus ad quem est. ergo scientia, sapientia, & huiusmodi in deo non habent rationem habitus, quare nec alia: quia ista maxime habent rationem habitus in deo.
⁋ Quarto sic. Sicut se habet esse in deo ad essentiam, sic scire ad scientiam, sapere ad sapientiam, & sic de caeteris. ergo permutatim, sicut scire, sapere, & caeterae actiones diuinae se habent ad esse, sic scientia, sapientia, & caetera huiusmodi, quae videntur in deo habere rationem habituum, se habent ad essentiam. sed omnes actiones illae se habent ad esse dei, quod sunt quaedam rationes ipsius esse: quia reducuntur ad esse. Intelligere enim in deo, est ipsi esse. & sic de aliis actibus. ergo scientia, sapientia, & huiusmodi sunt quaedam rationes ipsius essentiae, & reducuntur ad ipsam. sed ratio essentiae non est ratio habitus. ergo &c.
⁋ In contrarium est, quoniam habitus est perfectio potentiae qua faciliter & expedi te potest quis in opus. qui ergo expeditissime potest in opus & facillime, maxime debet dici habere habitus. deus est huiusmodi. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc secundum praedeterminata, quod illud quod est perfectionis & dignitatis simpliciter, semper in deo ponendum est. Nunc autem cum habitus est perfectio potentiae respectu actus egredientis a potentia, & perfectionis simpliciter est in actione, quod egrediatur de potentia per habitum: quia agere ex habitu semper in vnoquoque melius est & perfectius quam non agere ex habitu: quia habitus ratione qua habitus est, semper promptitudinem & expeditionem ponit in eliciendo actum: vt procedit vltimum argumentum, & hoc in vnoquoque agente semper melius est ipsum quam non ipsum: Idcirco simpliciter ponendi sunt habitus in deo ex hoc circa actus qui in deo sunt, quorum perfectio est in creaturis, a quibus sit attributio eorum quae sunt dignitatis ad deum. Quicquid enim in creaturis inuenitur quod est simpliciter melius & dignius ipsum quam non ipsum, deo est attribuendum, modo tamen supereminenti & alia ratione quam inuenitur in creaturis: vt sit re id quod ipsa diuina essentia, differens ab ea sola ratione. Vnde sicut in deo ponimus potentiam ad actum intelligendi intellectum, sic ponimus habitum notitiae in ipso ad expedite eliciendum, re tamen eundem cum ipsa potentia & suba stantia: vt quemadmodum ipsa substantia dicitur potentia inquantum respicit actum vt eius elicitiuum simpliciter: sic dicitur habitus in potentia inquantum respicit actum vt expedite elicitiuum, & sicut de isto, sic & de aliis quae perfectionem notant simpliciter respectu actus.
⁋ Ad primum in oppositum, quod habitus est medium inter potentiam & actum &c. Dicendum quod verum est non vt differens in deo secundum rem ab vtroque, sicut differt in creaturis: sed secundum rationem solum. Vbi autem differt secundum rem, verum est quod habet rationem imperfecti: quia talis habitus quantum est de se potest distare ab actu, & est res per habitum talem similis dormienti. Propter quod felicitatem quae debet esse in nobis bonum perfectissimum, non ponit Philosophus secundum habitum: sed secundum actum. Vbi vero differt ab actu sola ratione, habet rationem perfecti sicut & actus. De ratione enim talis habitus est: vt sit semper in actu: sicut est & de ratione actus vt sit semper ex habitu.
⁋ Per idem patet ad secundum: dicendo quod in deo potentia perficitur per habitum secundum rationem intelligendi tantum: vt differens sola ratione ab illa. Tale perfectibile secundum rem est semper perfectum, & nihil imperfectionis ponit: quia eius perfectibilitas est non vt distet a perfectione, neque potens dista re, scilicet posse distare, quod omnino imperfectionis est, sicut contingit in creaturis vbi re sunt diuersa: sed est eius perfectibilitas: vt semper sit indistans a sua perfectione quae est habitus, sicut est habitus quod sit semper indistans a suo actu, quod omnino est perfectionis.
⁋ Ad tertium quod ratio esse prima est respectu rationis essentiae: ergo essentia non est vt habitus respectu esse &c. Dicendum ad hoc: quod licet deus non sit nisi actus purus & esse quoddam: vt supra determinatum est & ideo quicquid est in deo actus est, & ad esse dei purum habet reduci: sicut ex illo secundum rationem intelligendi habet educi: Alia tamen ratio actus & alia importatur per quaedam quae intelliguntur in deo, quam per alia, & aliter habent in esse diuinum quaedam eorum reduci quam alia. & pertinet primum ad dif solutionem huius tertiae rationis: secundum ad dissolutionem vltimae. Circa primum igitur sciendum quod licet omnia quae sunt in deo, vere actus sunt: cum tamen actus significatur dupliciter, vel vt habitus, vel vt agere, & vtroque modo vel vt primus, vel vt secundus: Verbi gratia in creaturis actus primus vt habitus anima est: actus secundus vt habitus scientia est in anima: actus primus vt agere, est esse procedens ab anima: actus secundus vt agere est scire seu intelligere procedens ex scientia: in deo ergo vt in ipso ponatur perfectio secundum omnem rationem actus, quaedam significantur & intelliguntur in ipso sicut actus primus vt habitus, quemadmodum essentia & vita: quaedam sicut actus secundus vt habitus, sicut sapientia, scientia: quaedam sicut actus primus vt agere: sicut esse & viuere: quaedam sicut actus secundus vt agere, sicut scire & intelligere, & huiusmodi. In quibus sciendum quod non sicut se habent adinuicem in deo actus primi vt habitus & vt agere. scilicet essentia & esse, vita & viuere, sic se habent adinuicem actus secundi vt habitus & vt agere. scilicet scientia & scire seu intelligere: vt supponit argumentum: sed multo aliter. Quoniam in deo illi actus primi ab eadem ratione imponuntur: differunt autem secundum modum significandi dictionis. Esse enim & essentia, viuere & vita, non differunt in deo nisi sicut currere & cursus: vt expositum est supra: licet in creaturis a diuersis rebus aut intentionibus imponuntur essentia & esse: vt supra habitum est. Actus vero secundi in deo a diuersis rationibus imponuntur: quemadmodum in creaturis imponuntur a diuersis rebus. Non enim se habet scientia ad scire sicut cursus ad currere: sed sicut ars currendi in cur rente ad ipsum currere. Et ideo licet in deo prior est ratio essendi secundum modum significandi importatum per esse, quam secundum modum significatum per essentiam: quia ille modus importat maiorem actualitatem vt dictum est supra: & non potest se habere essentia in deo per modum elicientis actum essendi, nec esse dei potest se habere per modum eliciti, sed omnino primi, sicut se habet in creaturis: in quibus ratio essentiae praecedit rationem esse, vt habitum est supra: & hoc propter identitatem rationis a qua imponuntur nomen essentiae & esse in deo, & diuersitatis rerum aut intentionum a quibus imponuntur nomen essentiae & esse in creaturis. In deo tamen prior est ratio scientiae quam scire: quia scire eo quod habet rationem actus secundi vt agere, se habet per modum eliciti: & ita respi cit secundum modum intelligendi vt praecedens id a quo elicitur, quod habet scilicet rationem potentiae inquantum significatur vt principium eliciendi principale, & rationem habitus inquantum significatur vt dispositio in illo ad expedite eliciendum.
⁋ Per hoc patet in parte ad vltimum, quoniam falsum est quod in maiori propositione assumitur: sicut se habet esse ad essentiam: sic scire ad scientiam Licet enim aliquo modo vera esset comparatio in creaturis: quia esse praecedit essentiam: non tamen in deo: quia modus esse praecedit modum essentiae. Et ideo non sequitur commutata proportio ne quod processus vlterior: quod sicut se habet scire ad esse: & scientia ad essentiam. Ealsum etiam assumitur in processu vltimo: cum dicitur quod scire reducitur ad esse: sicut ratio quaedam ipsius esse. Immo alia est ratio omnino ipsius esse: & alia omnium actuum secundorum in ipso vt agere: sicut & alia est ratio scientiae in deo quam essentiae. Vnde non se habent actus vt agere secundi, sicut scire, velle, & huiusmodi in deo adesse: sicut se habet viuere ad esse: neque actus secundi vt habitus, sicut sapientia, scientia, & huiusmodi in deo ad essentiam: sicut se habet vita ad essentiam, quoniam in deo ab eadem ratione secundum diuersum modum eiusdem esse & essentiae imponuntur esse & viuere, essentia & vita: omni no autem a diuersis rationibus imponuntur in deo esse & scire, essentia & scientia, vt dictum est. Vnde scire non reducitur ad esse sicut ratio quaedam ipsius esse: quemadmodum reducitur viuere ad esse: sed solum sicut ratio posterior ad priorem: similiter nec scientia ad essentiam tanquam ratio quaedam ipsius: quemadmodum ad ipsam reducitur vita: sed scire & omnis actus secundus vt agere, reducitur ad esse: & similiter scientia & omnis actus secundus vt habitus, reducitur ad essentiam, tanquam ad prima principia seu fundamenta eorum ad quae habent reduci secundum nostram rationem intelligendi. Et sit ista reductio secundum duas coordinationes, reducendo quaecum quod in deo significant per modum agere, ad esse, tanquam ad primum in genere ipsorum: & quaecunque significant per modum habitus, ad essentiam, tanquam ad primum in genere ipsorum. vt secundum hoc actio nes diuinas significatas per modum agere respectu creaturarum, vt creare, gubernare, & huiusmodi, reducamus ad actiones personales quae sunt generare, spirare: & illas ad actiones essentiales quae sunt vellse, & intelligere: & illas ad actiones primas quae sunt viuere & esse: & etiam ipsum viuere ad esse. Alia simili ter quaecunque in deo significant per modum habitus, consimiliter reducuntur in essentiam & vitam: & etiam ipsa vita ad essentiam. Quare cum essentia reducitur ad esse tanquam ad primum simplicissimum sub perfectissima ratione deum reprsesentans, mediante etiam essentia reducuntur ad esse quae cumque reducuntur ad essentiam: & sic vniuersaliter quaecunque in deo considerantur, ad esse eius habent reduci. Est & alius modus reducendi omnia illa in diuinum esse secundum vnam coordinatio nem, iuxta modum & ordinem quem habent iuxta rationem conceptus nostri ab ipso educi: vt primus sit esse: & inde per ordinem essentia: viuere: vita: veritas: potentia: intellectus: scientia: intelligere siue scire: bonitas: voluntas: amor: velle: generare: spirare: creare: gubernare.
On this page