Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in Deo sit ponere rationes omnium habituum intellectualium

CIrca secundum arguitur quod in deo non sit ponere plures habitus intellectuales, Primo sic. Plures habitus intellectuales & diuersi, plures & diuersos ponunt modos cognoscendi & sciendi: quia diuersi habitus sunt principia diuersorum actuum: & ad eundem actum & modum intelligendi non est ponere diuersos habitus. sed in deo vnus est & simplex modus intelligendi & simplex notitia: sicut est & ipsa simplex essentia. ergo &c.

⁋ Secundo sic. habitus intellectuales diuersi non sunt nisi diuersorum obiectorum: quia potentiae distinguuntur per actus, & actus per obiecta. secundum Philosophum secundo de anima. sed in dei intelligentia non est nisi obiectum intellectum, scilicet eius essentia, vt infra dicetur. ergo &c.

⁋ In contrarium est id quod dicit Dionyus. de di. no. lib. primo capite. L. loquende dei cognitione. In quo (inquit) omnes fines omnium cognitionum superarcane autem constituti sunt. Et omnium quidem essentialium cognitionum & virtutum summitates & omnes superessen tialiter praeambit seipso, non sunt autem fines omnium cognitionum & summitates simul & prae amibitae, nisi per habitus omnes intellectuales. ergo &c.

⁋ Ad hoc dicendum generaliter secundum regulam superius traditam: quod quaecum p quod inueniuntur in creaturis, & aliquam rationem perfectionis important circa eas, si ex ratione sui lominis nihil imperfectionis important per quam derogent diuinae perfectioni: quamquam ex natura rei secundum quam sunt in creaturis, aliquid imperfectionis habent, deo sunt attribuenda: sed sub ratione eminentiori quam inueniantur in creaturis, amota omni ratione imperfectionis. Nunc autem in quinque habitibus intellectualibus quid sunt prudentia, ars, scientia, intellectus, sapientia, ita est quod omnes quantum est de ratione sui nominis, a notitia simpliciter imponuntur: & differunt secundum materiam circa quam sunt. Quoniam vt dicit Commen. super principium. vi. Ethico. cognitio cognitis assimilatur. secundum veridicam enim cognitionem vt se habet res: oportet cognoscere ipsam. Vnde distinguit ibi Philosophus prudentiam & artem, quod sunt circa contingentia & possibilia aliter se habere: vt sunt agibilia in moralibus, circa quae est prudentia: & factibilia in artificialibus, circa quae est ars. Scientia vero & intellectus & sapientia sunt circa necessaria, quae impossibile est aliter se habere. Sed sapientia est de aeternis & superioribus vt de primis principiis: vt expressius dicit in primo metaphy. & similiter Augustinus. xiiii. de trinitate. &. xv. Scientia vero & intellectus de temporalibus & inferioribus. Sed intellectus est habitus principiorum proximorum: scientia vero conclusionum vt expressius dicit Philosophus in lib. poster. Quia igitur omnes habitus intellectuales a ratione no titiae secundum nomen suum imponuntur, & solum sunt diuersi secundum diuersitatem rerum de quibus est notitia: Ratio autem notitiae simpliciter, perfectionis est simpliciter: ita quod si aliquis eorum habet in se aliquid imperfectionis in nobis: hoc est de ratione eius de quo est: quia nostra notitia formatur secundum naturam cognitorum: Deus autem omnium cognitionem habet quaecumque per illos habitus possunt cognosci. nihil enim vt dicit Dionyius. de di. no. c. vii. effugit diuinam scientiam& non cognoscit ea per res ipsas, & secundum conditiones ipsarum rerum: sed secundum conditio nem naturae suae. secundum quod dicit ibidem. Diuinus animus omnia continet, omnibus remota scientia iuxta omnium canm in seipso omnium scientiam praeambiens. & infra. Non secundum speciem singula contemplans, sed secundum vnam causae circunstantiam omnia sciens. & infra. Semet ergo diui na sapientia cognoscendo, cognoscit omnia immaterialiter materialia, & non partite partita, & multa vnite. Omnes igitur habitus intellectuales in deo ponimus non re differentes sicut differunt in nobis: sed sola ratione ex respectu quodam ad ipsa diuersa scita: & vniuntur in vnam simplicem notitiam scientiae qua se nouit. secundum quod dicit Diony. ibidem. Non igitur deus propriam habet sui scientiam, alteram communem existentia omnia comprehendentem. Existentia cognoscit non scientia existentium, sed ipsa sua: quae proprie sapientia nominanda est vt est suiipsius: quia seipsum per se & in se obiectiue solummodo cognoscit: & non alia nisi vt est principium eorum & causa, vt infra dicetur. Deus autem ipse (vt dicit Philosophus primo metaphy. & causarum & omnium principium est quoddam. Et (vt dicit in eodem) illa scientia quae est principiorum & causarum speculatiua, sapientia debet dici. Vnde quia metaphysica quam tractat Philosophus: est principaliter de primo omnium principio quod deus est, & ipse seipsum solus aut maxime cognoscit: secundum quod dicit Dio nysiuas. vbi supra. Dis humana deliberatio error est iudicata ad pondus diuinarum & perfectissimarum intelligentiarum: Ideo dicit Philosophus in eodem, quod talem scientiam aut solus aut maxime deus habet: vt secundum hoc solus deus vere sapiens est dicendus. dicente Apostolo Roma. vltimo. Cogniti soli sapienti deo. Et sic propriissime & verissime secundum omnem rationem sapientiae notitia dei sapientia dici debet inquantum se solum cognoscit: & inquantum seipsum cognoscendo in se & per se cognoscit alia a se secundum diuersitatem illorum, sua notitia proprie dicitur scientia, intellectus, ars, aut prudentia: quae secundum vsum communem scientia nominatur: vt nomine scientiae communiter acceptae intelligantur illi quatuor habitus. Secundum hunc enim modum distiguit Augustinus scientiam contra sapientiam, xv. de triniitate. & secundum hoc loquitur Apostolus cum dicit Col. ii. In quo sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae absconditi. Scientia proprie dicta vere est in deo inquantum habet conclusionum cognitionem: non tamen secundum illam rationem imperfectionis qua cognoscuntur a nobis per deductionem ex principiis propriis & proximis, aut qua cognoscuntur ab angelis cognitione naturali in ipsis principiis: etsi absque discursu: sed modo supereminenti & simplici intuitu. Et ideo scientia eius non est similis scientiae nostrae: vt dicit Rabi Moy. Propter quod dicit Dionysius. quod diuinus animus omnia continet omnibus remota scientia: & propheta in Psal. Mirabilis facta est scientia tua ex me. Similiter & intellectus proprie est in deo inquantum habet cognitionem principiorum: non tamen secundum illum modum imperfectionis quo cognoscuntur a nobis & angelis, scilicet in cognoscendo terminos: sed modo eminenti simplici intuitione suae essentiae: & ideo intellectu dissimili intellectui nostro, sicut dictum est de scientia. Et ideo dicitur lob vigesimooctauo. Quis est locus intelligentiae: nescit homo pretium eius. & ibidem duodecimo. Ipse habet consilium & intelligentiam. Prudentia vero & ars cum sint propria ratio agibilium & factibilium, vt determinat Philosophus sexto Ethicorum in diuino autem intellectu est ratio omnium agibilium & factibilium tam a seipso quam a quacunque creatura: secundum quod de factibilibus a se, dicitur Sap. ix. Est tecum sapientia tua quae nouit opera tua: quae & affuit tunc cum orbem terrarum faceres: & sciebat quod placitum esset oculis tuis: & quod directum in praeceptis tuis. Et de factibilibus a nobis, dicitur Sap viii. Si sensus operatur, quis horum quae sunt magis quam illa est artifex: De agibilibus autem a nobis simul & de factibilibus a nobis dicitur vbi supra Sap ix. Tuelegisti me regem populo tuo: & iudicem filiorum tuorum: & dixisti aedificare templum & altare. Tecum est sapientia: mitte illam vt mecum sit & mecum laboret. Scit enim omnia illa & intelligit: & deducet me in operibus meis sobrie: & erunt opera mea accepta: & disponam populum tuum recte. Vnde dicit Augustinus in tertio libro de triniitate. Nihil fit visibiliter & sensibiliter quod non de interiori inuisibili atque intelligibili aula summi imperatoris aut iubetur aut permittitur secundum ineffabilem iustitiam praemiorum atque poenarum, gratiarum & retributionum, in ista totius creaturae amplissima quadam immensaque republica. Oportet igitur quod in deo ponamus prudentiam & artem. Prudentiam, secundum quod nouit agibilia saltem a nobis & a se (siqua sunt illa) secundum quod infra patebit in quaestione de habitibus moralibus an sint in deo. De prudentia eius secundum quod est recta ratio agibilium a nobis, dicitur Saper xviii. Nauigare cogitans fragilius lignum inuocat: illud artifex sapientia sua fabricauit: tu autem pater gubernas prudentia. Quod glossam exponit de naui ecclesiae: quae (vt dicit) deum habet imperatorem & gubernatorem. Sed aduertendum quod prudentia quae est in nobis circa agibilia: duplicem rationem imperfectionis habet: quae omnino a diuina prudentia est amouenda. Vna videlicet quod prudentia est recta ratio agibilium non nisi per actum consiliandi, inuestigando quid agendum sit & quid non, qualiter agendum & qualiter non: & sic de aliis circunstantiis operationum moralium: & post inuestigationem practice determinando quia aliquid agendum vel non agendum: & qualiter agendum & qualiter non agendum. Nunc autem diuina notitia non est sic inquisitiua: quia intellectus diuinus non est discursiuus, vt habitum est supra: & sic in eo de agendis non potest esse consilium: sed simplici conceptu iudicat de operandis: quae a no bis non nisi per consilium possent iudicari. & quo ad hoc, licet improprie, consilium dicitur esse in deo. secundum quod dicitur in Psal. Consilium domini inaeternum manet. Alia vero est imperfectio in prudentia nostra: eo quod practice determinat operandum esse aliquid vel non operandum: & sic determinat voluntatem & ordinat ad vnum aliquod. Quod non potest esse: licet aliqui hoc ponunt: quoniam omnis opeatio diuini intellectus, naturalis est. Vnde si quod operandum determinaret, naturaliter & necessario de terminaret: nec posset aliter determinare. Quare cum voluntas determinata a ratione necessario se quitur ipsam, Deus necessario vellet quaecunque vellet. Sicut si voluntas nostra determinaretur a ratione vt non posset ei contrariari, necessario vellet quaecumque vellet: nec esset voluntas dei libera aliquo modo: cum tamen voluntas nostra sequens determinationem rationis, aliquo modo libera esset: quia ratio nostra non de necessitate determinat quae determinat: quia agit per consilium: quod non facit diuina intelligentia. Propter quod prudentia in nobis circa operanda practica est: in deo autem non nisi speculatiua. iuxta quod determinauimus supra de intellectu diuino, quod solum & pure speculatiuus est & non practicus. Consimilem etiam rationem duplicis defectus habet in nobis ars. ipsa enim circa factibilia ex consilio determinat facienda: sicut prudentia agenda. Et ideo consimiliter ars diuina practica non est, sed pure speculatiua, nec consiliatiua nec determinatiua agendorum: sicut neque est prudentia. Et ideo in deo omnes habitus speculatiui ad sapientiam reducuntur: & sunt vnus habitus re, differens sola ratione secundum materias circa quas speculatur: & ex thesauro sapientiae qua cognoscit seipsum secundum rationem habitus sapientiae, deriuantur rationes aliorum habituum, quibus cognoscit alia a se. Et ideo dicitur in Prouerb. Tecum est sapientia quae nouit opera tua. Glos. Intellige sub ratione scientiae, intellectus, prudentiae, vel artis. Et propter illam identitatem sacra scriptura indifferenter circa deum vtitur scientia pro sapientia: & econverso: & singula vniuersaliter pro singulis.

⁋ Ad primum obiectum, quod diuersi habitus ponunt diuersos modos cognoscendi: Dicendum quod verum est quando sunt diuersi re & secundum proprias naturas distincti. Tuno enim alii a sapientia necessario habent rationes suae imperfectionis proprias sibi annexas vt in no bis. Quando autem differunt sola ratione vt in deo, solum dicunt respectus ad diuersas materias cognoscendas: ita quod eodem modo cognoscendi speculatiuo & simplici deus nouit quaecunque nouit, vt supra dictum est: & amplius infra dicetur.

⁋ Ad secundum, quod in omni cognitione dei non est nisi vnum obiectum, & non sunt diuersi habitus nisi diuersorum obiectorum: Dicendum quod est obiectum vnum quod habet solum rationem vnius cognoscibilis inquantum est vnum: quem admodum est omne obiectum quod est creatura: & est obiectum vnum quod habet rationes omnium cognoscibilium inquantum vnum: cuiusmodi est obiectum increatum. Similiter distinguendum de diuersitate habituum re vel ratione. Loquendo ergo de diuersitate habituum re: illi non sunt circa idem obiectum re: & sic distinguuntur habitus intellectuales secundum diuersa obiecta in nobis. Loquem do vero de diuersitate habituum ratione sola, illi sunt circa idem re, vt est habens rationes diuersorum. & sic distinguuntur isti habitus in deo, vt patet ex dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2