Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omnis homo appetat scire
CIrca secundum arguitur: quod non omnes homines appetant scire. Primo sic. vnus quisque quaerit quod appetit: sed non omnes quaerunt & laborant scire. ergo &c.
⁋ Secundo sic: nullus appetit quod habere renuit: scire multi renuunt: vt illi qui dicunt deo. lob. xxi. Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. & Osee. iiii. Tu quoque scientiam repulisti. ergo &c.
⁋ Tertio sic: nullus appetit quod odit: sed scire multi odiunt. Prouerb. i. Imprudentes odibunt scientiam. ergo &c.
⁋ Contra est: quia secundum Augustinus omnes appetunt esse beati. Beatitudo autem vel est scientia & notitia quaedam secundum Philosophum. x. Ethii. vel non est sine scientia. secundum Augustinus i. de Acad. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut quaestio praecedens de appetitu hominis vt homo, est simpli citer intelligenda de appetitu hominis ratione speciei: ita quaestio ista quia est de omnis hominis appetitu: intelligenda est principaliter de appetitu hominis ratione indiuidui. Et differt multum de appetitu hominis vt homo est, qui sequitur speciem: & de appetitu hominis vt iste homo est: qui sequtur hypostasim. Et non solum hoc restat in appetitu: sed etiam in aliis actionibus & passionibus animae: secundum quod dicit Damascenus in lii. de duabus nat. & vna persona Christianua Naturalis proprietas est quae naturam constituit: & diuidit speciem a specie: hypostatica autem proprietas est quae diuidit hypostasim ab hypostasi: & simpliciter dicere quaecumque omnes homines habent a conditore data naturales sunt proprietates: differens autem vsus hypostaticus est: voluntas & velle naturale est: differens autem voluntas, & differens velle hypostaticum. Dis homo habet posse velle: & omnis homo vult: sed non omnis homo similiter vult, quaere simpliciter velle est naturale: hoc aliquid & taliter velle hypostaticum. Multum ergo distat ista quaestio a praecedenti. Intelligendum ergo cum appetitus non sit nisi boni: quod sicut species est vniversale quid, & simpliciter ens respectu indiuidui: quod est hic & nunc: ita appetitus speciei inquantum huiusmodi est appetitus boni vt est bonum speciei. Appetitus vero indiuidui inquantum huiusmodi est bonum indiuidui hic & nunc. Bonum autem speciei est bonum simpliciter: quia est bonum naturae: quam continet species: & natura semper appetit quod bonum est simpliciter. Bonum vero indiuidui est bonum quod videtur huic siue simpliciter, siue delectabile, siue vtile, quod est hic & nunc: quia non est bonum naturae nisi vt in hoc: & quod hoc est appetit quod sibi bonum est. quia tamen ratio speciei continetur in indiuiduo: bonum speciei est bonum simpliciter indiuidui: licet quandoque ratione indiuidui respicit specialem rationem boni sibi convenientem. Cum ergo quaeritur an omnis homo appetat scire: Dicendum quod omnis homo ratione qua homo est, & continet in se naturam speciei, appetit scire. sicut & homo simpliciter appetit scire: vt dictum est: quia in scire consistit perfectio speciei secundum intellectum: & vnusqusque appetitu quid conpetit ei ratione speciei perfectionem speciei in se appetit: sic ut & ipsa species sibi suam perfectionem appeteret si esset separata ab indiuiduis. Ratione vero indiuidui distinguendum: quod loquendo de scire simpliciter: omnis homo appetit scire. loquendo autem de scire a li quid scibile particulare hoc vel illud, non oportet quod omnis homo appetat scire vel hoc vel illud. Cum enim homo ratione indiuidui inquantum huiusmodi non appetat aliquid nisi vt sibi conueniens: vel simpliciter: vel vt delectabile, vel vtile: & scire per se ex natura sua sit delectabile: & natum delectarem: quaecunque de quocumque scibili scit, etsi non delectet, hoc est per accidens aliquod existens in indiuiduo: vel contingens ipsi ex ipso scire: vt iam patebit: sicut & gustum per se delectat dulce: & si non, hoc est per aliquod accidens existens in gustu: vel contingens ipsi ex ipso dulci. Hoc igitur particulare vel illud omnis homo per se & naturaliter appetit scire inquantum scibile est: & similiter appetitu rationali: si aliquo modo ipsum cognoscat & aduertat: & si aliquis scire non appetit hoc particulare scibile vel illud: hoc est per accidens. & sicut est de voluntate & appetitu sciendi: sic & aliorum.
⁋ Ad primum in oppositum: quod non omnes quaerunt scire: Dicendum quod non omnis appetitus mouet ad prosequutionem appetiti: sed for tis quem non potest retrahere contrarius appetitus. Debilem enim sciendi appetitum habentes retrahit fatigatio ex labore ne scire quaerant. Et ideo contrarius appetitus fortior quiescendi retrahit appetitum discendi: ne ad actum moueat: nihilominus tamen appetitus est in eis ad sciendum. vnde & multi non volentes laborare vt sciant: bene vellent scire sine labore.
⁋ Ad secundum quod scire multi renuunt: Dicendum quod hoc est per accidens aliquod quo informatur repugnans scientiae: vt per habitum contrarium: sicut infidelis non defsiderat scire scientiam fidei: quia nec in eadem delectatur. Vnde dicit Auicen. ix. Metaph. suae. Res conveniens praeparata virtuti apprehendenti si fuerit prohibens vel impediens animam, abhorrebit eam, & eliget potius contrarium: sicut infirmus aliquis abominatur sapores dulces, & desiderat sapores malos, & abominabiles per essentiam. Vnde generalem causam quare multi non sentiunt delectationes intellectuales ex scientia: quamuis comparari non debent delectationibus sensus: quia in infinitum excedunt: dicit: quia nos in hoc nostro seculo & nostro corpore demersi sumus in multa turpia. Ideo non sentimus illam delectationem cum apud nos fuerit aliquid de causis eius: nec allicimur ad eam: nisi prius deposuerimus a ceruicibus nostris iugum voluptatis & irae & sorores earum: & degustemus aliquid illius delectationis: & sic forte imaginabimur de illa parum aliquid. Sed praecipue cum fuerint solutae quaestiones: & reuelata fuerint inquisita nobilia: tunc comparatio huius nostrae delectationis ad illam nostram delectationem erit sicut comparatio delectationis sensibilis, quae est odorandi odores gustandorum delectabilium ad delectationem comedendi ea. vel est per accidens aliquod contingens ex scire: sicut peccator non vult scire legem: ne concipiat remorsum conscientiae ex ipsa: vel dicuntur scientiam renuere interpretatiue: quia vt sciant nolunt laborare. Nihilominus tamen omnes isti quantum est ex parte scire simplici ter scire vellent.
On this page