Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum homo naturaliter appetat scire
CIrca. iii. quod homo non appetat scire natura, arguitur primo sic. quod naturaliter de terminatum est ad vnum finem, non naturaliter inclinat ad alium: appetitus naturaliter determinatur ad bonum: quia est proprium obiectum eius. ergo non inclinatur naturaliter ad verum. sed appetitus non appetit naturaliter nisi ad quod naturaliter inclinatur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. natura determinata est ad vnum solum. Si ergo homo naturaliter appeteret scire: non nisi vnum aliquid appeteret scire. Consequens est falsum. ergo &c.
⁋ Tertio sic: vt dictum est per Augustinus Appetitus non est nisi ex cognitione. Si ergo homo natura appeteret scire, homo a natura aliquid sciret. Consequens est falsum secundum praedeterminata. ergo &c.
⁋ Quarto sic: voluntas distinguitur contra naturam. ii. Ethicorum quare cum homo appetat scire voluntate, non ergo natura.
⁋ Ad hoc dicendum secundum Philosophum. ii. Physisiae. quod quaecunque agunt secundum pro positum & secundum naturam, ambo agunt propter aliquid & propter finem: non secundum quod quiddam dixerunt. quod omnia naturalia sunt a casu: & quod solum propter finem agerent, quaecunque agunt per cognitionem. Nunc autem ita est quod quaecunque agunt propter finem: necessario agunt mota a fine: & ideo intendendo finem. secundum quod dicit Philosophous. ii. Metaph. Nihil incipit agere aliquam actio nem nisi intendendo finem. &. iii. eiusdem dicit: quod impossibile est vt ista causa sit in rebus quae non mouent erga perfectionem. Intentio autem & motus erga finem: non est nisi propter appetitum finis. In omnibus ergo agentibus propter finem necesse est ponere appetitum finis: quare cum non omnia agunt propter finem per cognitionem & deliberationem: sed quaedam sine cognitione & deliberatione: vt agentia per naturam: non solum ne cesse habemus ponere appetitum deliberatiuum per cognitionem: sed etiam appetitum naturalem sine cognitione: secundum quod dicit Comment. in fine primi Physicae. Appetitus alius est naturalis sine sensu: vt appetitus plantarum ad alimentum: & alius cum sensu: vt appetitus animalium ad alimentum. Quia igitur appetitus iste qui est animalis, necessario sit per cognitionem: & nulla cognitio naturalis est in homine zvt dictum est supra: tali appetitu non appetit homo scire naturaliter. Appetitus autem naturalis: quia sit sine notitia, quodam occulto naturae instinctu: per quem fit appetitus qui dicitur animalis: vadit determinate in finem suum: vt semen tritici ad pullulandum in triticum, & materia mota per agens tendit ad formam.
⁋ Cum igitur vt dictum est supra: homo ex natura sui intellectus est in potentia omnia intelligibilia: & nihil eorum in actu antequam intelligat: & ita naturaliter imperfectus est: perfectibilis tamen per species intelligibilium: vt per eas actu intelligat & sciat: & imperfectum naturaliter tendit in suam perfectionem: absolute ergo dicendum: quod homo ante acquisitionem omnis notitiae appeti tu illo qui non est animalis sed in ipso pure naturalis naturaliter appetit scire simpliciter. Sicut post adeptam aliqualem cognitionem imperfectam appetitu cognitiuo appetit scire hoc vel illud: secundum quod imperfectam habet notitiam huius vel illius: vt scientia imperfecta in ipso perficiatur. Et hunc appetitum cognitiuum praecedit ille appetitus naturalis sine omni cognitione. De quo appetitu dicit Tullius in libro de Acad. Mens ipsa quae & sensuum sons est: & ipsa sensus est: naturalem vim habet quam intendit ad ea quibus: mouetur: cum nihil ei est veritatis luce dulcius.
⁋ Ad primum in oppositum: quod appetitus naturaliter determinatus est ad bonum: Dicendum quod verum est: quoniam quod appetit verum: hoc est in ratione qua est bonum intellectus: & ita verum apud voluntatem habet rationem boni: sicut econuerso bonum apud intellectum habet rationem veri: per quae voluntas & intellectus apponendo mutuo sua obiecta mutuo se mouent: vt dictum est.
⁋ Ad secundum: quod natura determinata est ad vnum: Dicendum quod verum est ad vnum in genere: quia sub vna generali ratione appetibilis, scilicet boni: appetit quicquid appetit. Sicut enimima teria secundum quod materia quicquid appetit forma est: non tamen tantum vnam formam: secundum genus vel speciem appetit: sed generaliter omnes: sic & voluntas appetit scire generaliter sub ratione qua est bonum intellectus: & ideo omnem scientiam generaliter: vt infra dicetur: quia intellectus omni scientia natus est perfici: vt dictum est supra.
⁋ Ad quartum: quod voluntas distinguitur contra naturam: Dicendum secundum quosdam, quod verum est: & quod homo appetit scire voluntate & natura, alio & alio appetitu est. Principium enim appetitus naturalis est in ipsa cognitiua potentia per seminarium scientiae, quo naturaliter ad actum sciendi intellectus inclinatur: de quo dictum est supra. Principium autem appetitus cognitiui, est ipsa voluntas ex notitia aliquali iam habita: vt dictum est. Sed hoc falsum est forte: quia idem actus specie secundum idem obiectum non est nisi eiusdem virtutis. Cum igitur actus appetendi quocumque modo sit: non est nisi boni sub ratione boni, idem specie est, non est igitur nisi eiusdem virtutis. Voluntas ergo si appetit ex cognitione deliberatiue, etiam ipsa non alia potentia appetit naturaliter sine cognitione. Et sicut ex cognitione appetit bonum sibi & aliis: vt praedictum est: sic & naturaliter sine cognitione.
On this page