Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum omnes homines aequaliter appetant scire
CIrca. iiii. arguitur: quod omnes homines aequaliter appetant scire. Primo sic. illi aequaliter appetunt quibus inest aequaliter appetitiuum principium: quia effectus proportionaliter se quitur suam causam: omnibus hominibus aequaliter inest sciendi appetitiuum principium: vt ipsa natura animae in appetitu naturali, & notitia primorum pricipiorum in primo appetitu cognitiuo. ergo &c.
⁋ Secundo sic. appetitus scientiae: homini inest proptersimperfectionem suam & indigentiam: sed aequaliter imperfectus est quilibet homo quantum est de se, & indiget scientia. ergo &c.
⁋ Contra est: quoniam tunc omnes aequaliter niterentur ad sciendum: quia vbi est aequaliter motiuum principium, est & motus aequa lis.
⁋ Ad hoc dicendum: quod loquendo de appetitu rationali cognitiuo: non est dubium quin homines inaequaliter appetant scire: vnde non omnes ad acquisitionem perfectae scientiae aequaliter nitum tur. & illius duplex causa est. Vna essentialis. Alia accidentalis. Essentialis causa est: quoniam non omnes aequaliter suntiimperfecta notitia informati, qua mouetur appetitus ad amplius sciendum. Qui enim plus nouit, aliis eisdem retentis, plus appetit nosse quousque in ipso notitia compleatur: & cessat tunc primo appetitus, & motus in fine per quictem in ipso, quanto enim aliquis de aliquo scibili plus nouit citra finem notitiae: tanto plus fini assimilatur. Quare cum appetitus sit ratione assimilationis imperfectae ad finem, quanto plus nouit quis & magis per assimilationem fini appropinquat, tanto magis appetitus inflammatur: & sit fortior eius motus in finem: ad modum motus naturalis qui semper intensior est in fine. Causa vero accidentalis quod appetitu rationali cognitiuo non omnes aequaliter appetunt scire: multiplex est & indeterminata: quia in quibusdam est indigentia necessariorum: quae causat in eis desperatio- nem deueniendi ad scientiae perfectionem: per quam retrahitur & refrigeratur appetitus. In quibusdam vero circa temporalia occupatio: & plures aliae infinitae. Loquendo vero de appetitu sciendi naturali: Dicendum secundum praedeterminata: quod aliquid dicitur naturale alicui ratione formae & speciei, vel ratione materiae & indiuidui. Quantum est ex parte formae & speciei: cum ipsa sit vniformiter in omnibus indiuiduis: omnes homines aequaliter scire desiderant: secundum quod dictum est supra: quod ratione speciei omnes apti sunt ad sciendum. Quantum vero est ex parte indiuidui & materiae: secundum quod alii sunt minus apti ad sciendum, alii aptiores: vt dictum est supra: secundum hoc quidam appetunt plus scire, quidam minus: & quidam plus vnam scientiam, quidam plus aliam.
⁋ Ad primum in oppositum: quod principium appetendi omnibus aequaliter inest: Dicendum quod non est verum in appetitu rationali: quia non omnes aequaliter notitia mouente appetitum, sunt informati: neque etiam in appetitu na turali: quantum est ex parte materiae & indiuidui: quia quidam sunt minus dispositi ad scientiam quam alii. propter quod in quibusdam appetitus plus appetit quam in aliis: inquantum anima sequitur dispositiones corporis. & scire non est nisi coniuncti: vt dictum est supra. Quantum vero est ex parte animae siue formae: nisi esset corpore impedita, omnes aequaliter scire appeterent: secundum quod aequaliter apti essent ad scientiam: vt dictum est supra. Nisi velit aliquis dicere quod anima meliorum naturalium vni corpori infunditur quam alteri: de quo ad praesens non debet esse sermo.
⁋ Ad secundum: quod imperfectio est causa appetitus: Dicendum quod imperfectio inquantum dicit carentiam est causa appetitus per accidens. Sicut priuatio formae in materia per accidens est causa generationis. Sed in appetitu cognoscitiuo id quod cognitum est incomplete: per se est causa appetitus. Cum igitur illud non sit aequaliter in omnibus: nec appetitus cognitiuus: vt dictum est, aequaliter inest. Sic in appetitu naturali ipsa carentia notitiae pura, non est causa appetitus nisi per accidens. Sed inclinatio ad scientiam per principium intra, est causa per se appetitus: quae in omnibus aequalis est ex parte formae: sed in quibusdam impedita est plus ex parte materiae: in quibusdam vero minus: vt dictum est: & ideo appetitu naturali, quantum est ex parte formae, omnes aequaliter scire appetunt: non autem ex parte materiae: vt dictum est.
On this page