Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum homo appetat scire ea quae notitiam rationis naturalis excedunt
CIrca. v. arguitur: quod homo non appetat scire ea quae notitiam naturalis rationis excedunt. Primo sic. appetitus naturalis non excedit potentiam naturae: quia oritur ex ipsa: & effectus non transcendit causam, quare cum potentia naturae non potest attingere illa quae eam excedunt: neque eius appetitus vt ea appetat.
⁋ Secundo sic: frustra res habet desiderium ad quod non potest attingere: sed ratio naturalis non potest attingere vt cognoscat quae eam excedunt. ergo frustra haberet ad sciendum illa defiderium. sed nullum defiderium naturale est frustra. ergo &c.
⁋ Tertio ex eodem medio contrario modo, argumento Auer. super principium. ii. Metaph. sic. Compehensio veritatis eius non est impossibilis: cuius habemus desiderium naturale sciendi: quoniam si esset impossibilis: tuno desiderium esset ociosum: & concessum est, quod nulla res est ociosa in fundamento naturae, & creaturae: sed comprehensio veritatis a ratione naturali eorum est impossibilis quae excedunt eam. ergo ad sciendum illa non est ei desiderium naturale.
⁋ Quarto sic: si homo ex puris naturalibus appeteret illa scire, cum vanus esset appetitus nisi posset illa scire: nec appeteret illa scire nisi cognosceret: se posse illa scire. ergo oporteret ex puris naturalibus se credere quod posset illa scire. sed hoc non est nisi ex fide. ergo ex puris naturalibus posset haberi fides. consequens est falsum. ergo &c.
⁋ Ad oppositum arguitur primo sic. quod naturaliter est in potentia ad aliqua, naturaliter desiderat fieri in actu illa: sicut patet de materia ad omnes formas ad quas est in potentia: quia naturaliter illas desiderat: sed homo naturaliter est in potentia vt sciat omnia etiam supernaturalia: vt dictum est supra. ergo &c.
⁋ Secundo sic. omnes homines secundum Augu. natura desiderant beatitudinem: non nisi illam quae vera est: quia natura non desiderat nisi quod melius est & bonum simplici ter. Vnde Boethius. Mentibus hominum inserta est summi veri, & boni cupiditas. sed bona beatitudinis sunt supra notitiam naturalis rationis. ergo &c.
⁋ Auer. comment. Philosophi, qui exponens illud. ii. Metaph. Dispositio intellectus in anima: &c. ponit quod homo ex naturalibus suis possit deuenire vt intelligat primum principium: & principia separata post ipsum: Diceret quod desiderium hominis esset ad sciendum ea: nec sine illorum adeptione cessaret appetitus. Hoc licet verum sit: tamen error est illud ex quo ponit. Ponit enim quoniam ex pura cognitione naturali quae est ex phantasmatibus de rebus sensibilibus possibile sit deuenire in cognitionem quidditatis substantiarum separatarum: quod erroneum est: quia medium cognoscendi ex phantasmatibus limitatum est: vt de substantiis separatis ex sensibilibus, sicut ex effecti- bus earum, amplius non potest homo cognoscere nisi quia sunt: non autem quid sunt: nisi in generali & remanet omnino cognoscendum quid in natura & in substantia sunt in speciali. Cum enim effectus exteriores sint effectus artis siue substantiae separatae vt ars est: non autem essentiae vt essentia est: in notitiam artis ducere possent vt ars est: non autem in notitiam essentiae vt essentia est. Limi tata est ergo in hoc notitia naturalis: vt ad illa cognoscenda attingere non possit: nec ad hoc se ex tendit lumen intellectus agentis: vt dictum est.
⁋ Philosophis ponentes finem humanae cognitionis ex puris naturalibus haberi: & in vita sua ex cognitione scientiarum speculatiuarum & primorum principiorum quantum homini possibile est: & quod in modica cognitione diuinorum consistit eius summa perfectio & delectatio: licet non possit attingere ad quiditates substantiarum separatarum: & eorum quae apud illas sunt: Dicerent quod homo nullum appetitum haberet sciendi illa: ex quo ex suis naturalibus ad ea peruenire non posset: ne ille appetitus esset frustra.
⁋ Sed quod hoc non potest stare: apparet triplici via. Primo ex parte intellectus humani: quoniam secundum philosophum ipse est: in potentia omnia intelligibilia: sicut sensus sensibilia: & hoc non solum omnia intelligibilia ex sensibus abstracta: sed etiam ex se separata. Cum enim secundum Philosophum illa nobis sunt difficile intelligibilia: non propter se: sed propter nos: non tamen vt ibi dicit Comment. sunt impossibilia nobis intelligi. Frustra enim essent facta nobis intelligibilia: si nunquam ea intelligere possemus. sicut frustra esset factus sol nobis visibilis: si eum nullo modo videre possemus. ita quod sicut prima materia si esset in potentia ad formas: vt quasdam posset recipere opere naturae: & alias non posset recipere nisi opere supernaturali: omnes tamen tam has quam illas naturaliter appeteret: Sic intellectus humanus cum sit in potentia vt perficiatur notitia rerum naturalium quam potest sua actione attingere naturaliter: & similiter supernaturalium quam solum potest supernaturaliter attingere: naturaliter appetat tam istam notitiam quam illam: vt non solum homo ante adeptionem scientiae rerum naturalium appetat illarum notitiam: immo post adeptionem scientiae rerum naturalium appetat etiam notitiam rerum supernaturalium.
⁋ Secunda via patet idem ex parte scientiae incompletae: quam habet ex rebus naturalibus ad illa superiora co gnoscenda: quoniam omne imperfectum quid se experitur imperfectum in aliquo actu, desiderat consequi perrectionem in illo: quoniam notitia imperfecta de aliquo necessario excitat intellectum bene dispositum ad desiderandum eius perfectionem. Nunc autem experimur in nobis notitiam imperfectam separatorum ex effectibus eorum scilicet notitiam quia sunt, & quid sunt in generali: quae est imperfecta respectu notitia eorum quid sunt in speciali. sicut in complexis imperfecta est notitia quia est, vt sol quod eclipsatur, nisi scientia tur quare eclipsatur. Quare necessarium est quod homo desideret consequi illam notitiam perfectam. Ex hoc ergo quod homo aliqua ex creaturis: sensibilibus cognoscat de deo & separatis non quiescit eius desiderium: sed necessario excitatur magis ad cognoscendum ea, ad quae tamen naturaliter attinge re non potest. Semper enim effectus cognitus incitat appetitum ad cognoscendum causam ignotam: secundum quod dicitur. i. Metaph. de primis Philosophis: quod videntes a principio effectus apparentes & deficientes in cognitione causarum: vt de lunae passionibus: & iis aeque fiunt circa solem, & astra, admirati sunt: & propter id quid est admirari: tunc primum inceperunt philosophari. & constat quod hoc non erat: nisi quia ex eis quae nouerunt excitatus est in eis appetitus ad cognoscendum ea quae late re eis perceperunt.
⁋ Et ex hoc perfecte apparet tertia via. Non enim solum est in homine desiderium ad percipiendum imperfectam notitiam: quam experitur in se: sed etiam ad expellendum illam quam in se experitur ignorantiam: secundum quod etiam dicitur ibidem. Propter id quid est fugere ignorantiam philosophati sunt. Quare cum homo. ex effectibus creaturarum experitur esse illa: quae naturalem eius cognitionem excedunt: & scit naturam & quiditatem eorum sibi esse ignotam: impossibile est quod appeti tus eius non tendit ad illa cognoscenda: & tanto magis quanto plura circa illa per creaturas experitur: & cognoscit ex hoc suam incompletam cognitionem & ignorantiam: vt praedictum est.
⁋ Absolute ergo dicendum, quod homo appetit scire ea quae rationis naturalis notitiam excedunt: ita quod per naturam quiescere non potest humanus appetitus: quousque deueniat ad aper tam notitiam separatorum, maxime quiditatis & essentiae eius qui est prima veritas: ita quod nihil citra ipsam sedare posset eius appetitum: etiam si videat clare omnes substantias angelicas: immo tunc amplius eius desiderium ad nudam diuinam essentiam videndam excitaretur: quanto propinquior esset fini: & ei magis assimularetur: secundum quod videmus corpora moueri ad loca sibi naturalia, & tanto velocius moueri, quanto magis propinquant fini. Nullum ergo firmiter scibile potest quietare appetitum hominis in sciendo: sed solum illud infinitum in summo cardine rerum constitutum. Cum enim anima naturaliter capax sit summi boni per affectum: & summi veri per intellectum: minori impleri non potest: quia quod potest capere maius: non potest impleri minori: sed semper remaneret aliquid de vacuo quod appeteretur impleri: & ita adhuc etiam non esset quies. Et ideo dicit beatus Augustinus in prin. Confes. Tu excitas vt laudare te delectet: quia fecisti nos ad te: & inquietum est cor nostrum donec quiescat in te. Reuera magna est confusio philosophorum: qui haec omnia videre poterant: immo quia necessario viderunt: & in seipsis experti sunt: & tamen in infimis perfectionem humanae notitiae posuerunt. vnde & multi eorum ex desiderio quod perceperunt hominem habere ad illa cognoscenda, bene perceperunt quod notitia illorum non esset homini impossibilis: quoniam desiderium naturale non potest esse frustra neque ociosum: vt manifeste Comment. Auer. concludit super secundum Metaph. & ideo multis & variis modis, sed erroneis conati sunt ostendere quomodo homo ad perfectam notitiam illorum posset in vita ista peruenire. Viderunt enim bene (vt dicit Augus. super Io. quo oportebat tendere: sed viam ignorauerunt, quae est via fidei: qua oportet prius oculum mentis purgari: vt tandem ad illorum notitiam homo mereatur peruenire: non per naturam, sed per gratiam, nec in hac vita: nisi forte ex priuilegio speciali: sed in futura. Errabant ergo dicentes sepa rata quo ad essentias & quiditates suas cognosci posse ex puris naturalibus, plus dando naturae quam habuerit. Errabant etiam dicentes quod quiditates illae clare ab homine cognosci non possent: quia ex na turalibus ad illas attingere non possent: denegando naturae quod habuit scilicet potentiam receptiuam vnius ex dono alterius. Medium est ergo tenendum scilicet vt notitiam illorum recipere poterit: sed quod propria actione ad illam attingere non poterit.
⁋ Ad primum in oppositum: quod appetitus non excedit potem tiam naturae: Dicendum quod notitia illorum non excedit potentiam naturae: quin naturalis ratio illa cognoscere possit: licet ex puris naturalibus ad illorum notitiam non possit attingere: sed solum per gratiam & adiutorium luminis infusi. Nunc autem appetitu naturali & cognoscitiuo non solum inclinatur res ad illud ad quod per se potest attingere: sed etiam ad illud ad quod naturaliter ordinatur vt dono alterius at tingat illud. licet enim non nisi dono alterius ad illud attingat, nihilominus tamen oportet quod in se naturalem potentiam habeat: qua attingere possit. secundum quod dicit Ioan. Damascenus in libro de duabus na. & vna persona Christian, contra illos qui dicunt quod homo de se nullam habet volitiuam potentiam: sed a deo habet bonam voluntatem: malam autem a diabolo. Dicit enim quod isti ignorant quod impossibile est qualenmcumque naturam vti actione cuius potentiam non secundum naturam accepit. Et per idem patet ad secundum.
⁋ Et dicitur ad tertium quod est ex dicto Auer. prin. secun. Metaphysicae. quid ex hoc probauit quod separata possunt ab homine cognosci quid sint: quod verum est: sed non ex puris naturalibus illorum notitiam acquirendo: sicut ipse aestimauit: sed ex dono gratuito.
⁋ Ad quartum: quod ratio naturalis iudicat impossibile hominem illa cognoscere: Dicendum quod falsum est: licet philosophi illud opinati sunt, quid non ponebant hominem eleuari vltra illud quod posset per naturam.
⁋ Ad quintum: quod cognoscere se posse illa scire non est nisi ex fide: Dicendum quod non est verum: immo ex puris naturalibus posset illud cognoscere. posset enim ex puris naturalibus scire se ad illorum notitiam per se venire non posse: & ignorantiam eius experiri: & scire quod intellectus hominis esset in potentia ad illa cognoscenda: & ita quod naturaliter illorum notitiam appeteret. Et si stetisset philosophus in hoc, nec nimium praesumendo a recta ratione errasset: cognoscens propriam infirmitatem, & ignorantiam, & imperfectionem, compulsus fuisset diuinum adiutorium inuocare: & percepisset donum, quo sciret quomodo ad illorum notitiam ascendere deberet. sed nunc de proprio ingenio confidens: & arrogantia excaecatus in errores a recta ratione deuiauit: vel confidendo quod propriis viribus illam notitiam attingere posset: vel quod omnino eam percipere non posset: & ita ab eius perceptione in desperationem cecidit: & per hoc nec se notitiam illius appetere percepit: quia bene percepisset: si se in naturali rectitudine tenuisset.
On this page