Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum homo appetat scire omnia
CIrca sextum arguitur quod homo appetat scire omnia. Primo sic: Sicut materia est in potentia ad omnes formas particulares materiales: sic intellectus humanus est in potentia ad omnes formas vniuersales & spirituales. sed materia omnes formas materiales appetit: secundum Philosophum in fine primi Phyii. ergo humanus intellectus appetit omnes formas vniuersales & spirituales: non nisi vt eis perficiatur ad omnem scientiam. ergo &c.
⁋ Secundo sic. homo appetit scire ea ad quae est imperfectus & in potentia. homo est imperfectus respectu scientiae omnium: & in potentia: secundum quod patet ex dictis. ergo &c.
⁋ In contrarium est: quod cum appetitus naturalis non potest esse ociosus & frustra: si homo appeteret scire omnia: ille appetitus eius posset impleri: & ita posset homo esse perfectus scientia omnium: & in hoc parificari deo: quod est impossibile.
⁋ Dicendum ad hoc secundum philosophum, quod scire contingit dupliciter: indeterminate & in vniuersali: aut determinate & in particulari. Consimiliter distinguendum est de appetitu scientiae: quod est appetitus indistinctus & in vniuersali. Alius vero distinctus & in particulari. Et similiter quod alius est rationalis per cognitionem: alius vero naturalis sine cognitione. Primo modo scilicet appetitu indistincto, & in vniuersali bene contingit quod homo appetat scire omnia vel appetitu rationali: & hoc per aliquam entis generalis notitiam: sub qua continetur notitia cuiuslibet particula ris: vel etiam appetitu naturali qui est ad scientiam simpliciter. secundum quod homo iustus omnibus vult bonum: & deus vult omnes homines saluos fieri. Secundo modo scilicet appetitu distincto & in particulari non contingit quod homo appetat scire omnia: & hoc appetitu rationali: quia non potest homo per cognitionem ad omnia simul se convertere: sicut si nauis haberet plurima foramina, singula posset vnus homo obturare non omnia simul: quia non habet homo nec potest habere simul de terminatam inclinationem ad singula & omnia scibilia: quod oporteret: si appetitu determinato & in particulari omnia scire appeteret. Loquendo autem de appetitu naturali tali appetit scire omnia: inquantum ad ipsa est in potentia: sed hoc quo ad rerum cognitionem secundum species quae sunt de vniuersi perfectione essentiali ordine, non autem secundum indiuidua.
⁋ Per haec patent duo argumenta ad primam partem. Licet enim homo imperfectus sit & in potentia ad scientiam omnium: & ideo appetit appetitu naturali omnia scire: eo modo quo est in potentia ad ipsa: & quo natus est ipsis perfici: quod est in particulari: sicut materia de se indifferenter appetit omnem formam: quia tamen appetitu rationali non habet inclinationem ad omnia simul nisi in vniuersali: ideo non nisi in vniuersali appetitu rationali potest omnium scientiam appetere. Sicut enim materia vniversale appetit perfici qualibet forma: non tamen in particulari fertur in aliquam adipiscendam nisi determinata per agens extra: vt quando est sub forma aquae, agente igne extra fertur ad formam ignis determinate adipiscendam: non ad aliam: Consimiliter intellectus appetitu rationali non fertur in aliquod particulare cognoscendum: nisi cum fuerit determinatus eiusmodi vniuersali notitia
⁋ Ad illud in oppositum quod ille appetitus esset ociosus: Dicendum quod non esset ociosus: licet nunquam impleretur: sed si non esset possibilis impleri. nunc autem possibilis est impleri in homine, saltem in postrema felicitate per gloriam: omnia videndo simul in veritate prima, nec tamen aequiparabitur notitiae dei: quia ad claritatem & limpiditatem visionis diuinae creatura non posset attingere: neque etiam ad numerum cognitorum: quia deus actu habet notitiam secundum numerum omnium: quorum speciebus natus est intellectus creatus perfici, cui accidit quod notitia plurium indiuiduorum sub eadem specie perficitur: nec posset perfici infinitis simul.
On this page