Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum homo aequaliter appetat scire singula

CIrca septimum arguitur quod homo aequaliter appetat scire singula: Primo sic. homo appetit aequaliter illa ad quae est indifferens: quia si aliqua inaequaliter appeteret, non se haberet ad illa per indifferentiam. sed homo quantum est de se per in differentiam se habet ad omne scibile: quia nullius notitiam habet naturaliter ergo &c.

⁋ Secundo sic. quorum est vna & eadem ratio appetendi: & aequalis appetitus: quia non variat appetitum nisi diuersa ratio in appetibili. sed sub vna & eadem ratione intellectus appetit quaecumque appetit scire. scilicet sub ratione veri. ergo &c.

⁋ Ad opposi tum est, quoniam sicut est appetitus cognoscendi respectu veri, ita appetitus fruendi respectu boni. sed homo non aequaliter appetit frui quolibet bono: sed magis vno quam altero. ergo non aequaliter appetit scire omne verum.

⁋ Dicendum ad hoc, quod appetitus natus est sequi duo: & dispositionem appetentis & qualitatem appetibilis: & vtrumque natum est diuersificare appetitum. propter quod non contingit quod homo aequali ter appetat singula: quoniam impossibile est quod aequaliter sit dispositus ad singulorum notitiam: neque etiam singula scibilia aequaliter nata sunt mouere appetitum eius. Est ergo primo impedimentum ex parte hominis appetentis. Deinde ex parte scibilium. Ex parte hominis vero est impedimentum: & ex parte speciei & formae: & ex parte corporis & materiae. Ex parte enim speciei & formae scilicet animae rationalis, contingit diuersitas & quo ad appetitum naturalem: & quo ad appetitum cognitiuum. Quo ad appetitum naturalem contingit diuersitas: quia ipsa non est naturaliter ordinata ad aequaliter singula scienda: sed quaedam prius, quaedam posterius: quaedam clarius, quaedam minus clare: vt patet ex praedeterminatis: & ideo naturali appetitu plus appetit & primo scire quae prius natus est scire & clarius: vt prius prima principia quam posteriora &c. per ordi nem quem habent ad prima principia. Quo ad appetitum cognitiuum contingit diuersitas ex parte animae rationalis: quia plus appetit quisque scire aliis eisdem retentis: de quo maiorem habet notitiam: quia vt dictum est: cognitum imperfecte semper excitat appetitum ad amplius cognoscendum. vnde homines semper appetunt plus scire & audire quaelia audire consueti sunt: ita quod contrarium eius quandoque audire non delectat: secundum quod consuetis audire apologos & fabulas: illae magis sunt applicabiles eis quam suae veritates: vt dicitur. i. Meta. Ex parte vero corporis & materiae contingit diuersitas: quoniam dispositiones in corpore variant desiderium: vt dicit Philosophus. ix. Metaphy. & vt dicitur in. vi. prin. anima coniuncta complexiones corporis concomitatur. Vnde secundum quod penes corporis qualitates quidam aptiores sunt ad vnam scientiam quam ad aliam: vt dictum est su pra, secundum hoc quidam appetunt vnam scientiam plus scire quam aliam, & diuersi diuersas. vnde in quibus abundant sensitiuae virtutes magis apti sunt ad naturalia: & plus appetunt ea scire: in quibus vero imaginatiua, mathematica: in quibus vero aestimatiua, leges & moralia: in quibus vero cognitiua, rationalia: in quibus vero intellectiua ex corporis temperantia, diuina. Ex parte vero scibilis est diuersitas: quia quaedam scibilia prius & clarius nata sunt sciri: & ideo naturaliter prius appetit homo scire illa: vt dictum est: & appetitu cognitiuo similiter homo appetit magis scire illa in quibus inuenit clariores veritates: & ideo plus appetit scire mathematica quam alia: postquam aliqua in eis cognouerit. Et ideo instructi in philosophia non possunt proficere in legibus: quia post subtiles veritates perceptas in philosophia, non delectant illa grossa & rudia.

⁋ Ad primum in oppositum quod homo se habet per indifferentiam ad omnia scibilia: Dicendum quod verum est quo ad hoc quod nullam scientiam habet naturaliter: non tamen quo ad hoc quod indifferenter natus est inclinari per appetitum ad singula scibilia, vt dictum est.

⁋ Ad secundum: quod omnia appetit scire sub ratione veri: Dicendum quod verum est. illa tamen ratio veri diuersimode inuenitur in di uersis scibilibus. propter quod appetitus diuersimode inclinatur ad diuersa scibilia: & ipsa diuersimode nata sunt mouere appetitum: ex quibus contingit (vt dictum est) quod homo inaequaliter appetit scire diuersa.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7