Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum studendum sit homini ut sciat scibilia super scientias philosophicas
CIrca tertium arguitur, quod non est homini studendum vt sciat scibilia super scientias philosophicas. Primo sic. Ecclesiastici. xiii. dicitur. Altiora te ne quaesieris: & fortiora te ne scrutatus fueris. illa quae sunt super scientias philosophicas sunt fortiora & altiora homine: quia supra vires naturalis rationis. vt dictum est supra ergo &c.
⁋ Secundo sic. de notitia illorum quae fidei sunt & supra scientias philosophicas, dixit Christus in euangelio. Nolite cogitare, quomodo, aut quid loq. &c. Sed illud ad quod non est cogitandum vt cognoscatur: sed munus spiritus sancti expectandum, non est studio inuestigandum. ergo &c.
⁋ Contra est illud. i. Esd. vii. Esdras praeparauit cor suum: vt inuestigaret legem domini, quid non erat nisi studio: lex autem domini erat de scibilibus supra scientias philosophicas: ergo &c. Et super illud Sapientiam. vi. Cogitare de illa sensus est consummatus. dicitur in Glos. In praesenti studendum est sapientiae: & secundum normam disciplinae viuendum.
⁋ Dicendum ad hoc secundum Augus. in principio de doctrina christiana quod error erat aliquorum: quod praecepta de modo studendi & inuestigandi obscura sacrae scripturae non erant necessaria: sed quod intellectus eorum diuino munere esset expectandus: & ita negabant quod esset homini studendum ad sciendum scibilia supra scientias philosophicas. Contra quos dicit Augustinus loquens suis. "Fratres (inquit) moneamus omnes ne paruulos suos ita doceant". Immo quod per hominem discendum est: sine superbia discant: neque tentemus eum cui credimus: ne talibus inimici versutiis decepti ad ipsum quoque audiendum euangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias, aut codicem legere. scilicet. studendo per nos, aut doctorem praedicantemque hominem audire: & expectemus rapi vsque ad tertium caelum: & ibi audire ineffabilia verba: aut ibi videre dominum lesum: & ab illo potius quam ab hominibus audire euangelium. Dicere ergo absolute quod talibus quae sunt super scientias philosophicas non est studendum, error est & tentare deum. Veruntamen sciendum quod triplex est modus cognoscendi res: quidam naturalis & modo naturali: quidam supnaturalis & modo supernaturali: quidam medius supernaturalis & modo naturali. Primus est quo cognoscuntur scienda in disciplinis philosophicis: quae sunt de rebus naturalibus: quarum notitia est naturalis: quia inuestigatione naturalis rationis & modo naturali: qui a via sensus & experientiae capit ortum. Secundus est ille quo cognoscuntur clare & aperte quiditates caelestium spirituum dei & angelorum: qui sunt res super naturales: quorum notitia non est naturalis: quia non naturalis rationis inuestigatione: neque modo naturali: quia nec per illa quae accipiuntur a sensu: sed immediate & pure a diuino dono speciali. Vnde ad notitiam talem & talium scibilium super scientias philosophicas habendam non est studendum naturalis rationis inuestigatione: vt in vita ista acquiratur: quia studium ad hoc esset frustra & labor perditus: sed sic viuendum est in praesenti vita: vt in futura haberi promereatur, vel si deo placuerit ad horam concedatur. Tertius modus est ille quo supernaturalia & diuina hic cognoscuntur per fidem: quorum notitia est supnaturalis: quia per lumen infusum: modo tamen naturali: quia in aenigmate rerum sensibilium. Non enim in istis complexa & articulos fidei credimus per lumen fidei: nisi prius terminos & incomplexa lumine rationis naturalis adminiculo sensus intelligamus. secundum quod dicit Augustinus 8 de trinitate Credimus dominum lesum Christum natum de virgine: quae Maria vocabatur: quid sit virgo, quid sit nasci, & quid sit nomen proprium non credimus: sed prorsus nouimus. & super illud, Da mihi intellectum. Glos. Nemo potest credere in deum nisi aliqua intelligat: tamen fide sanatur: vt ampliora intelligat. Circa talia ergo quae fide cognoscuntur de supnaturalibus principaliter quaestio exponenda est. De talibus ergo sciendis notandum, quod initia fidei accipimus diuino lumine: sicut initia primorum principiorum scientialium sumimus lumine naturalis rationis: & quod se habent prima credibilia fidei ad omnia posteriora credibilia: sicut & prima scibilia philosophica ad posteriora scibilia. Sicut ergo homo antequam nouerit prima principia scientiarum philosophicarum non potest addiscere neque caetera studio aliquo inuestigare: vt dictum est supra: Sic ad cognitionem illorum quae fidei sunt studere non potest antequam lumine fidei prima principia credibilium cognouerit. Quibus cognitis ad duo inuestiganda studendum est. Primo: vt ex primis credibilibus inuestigentur posteriora. sicut enim lumine naturalis rationis homo potest studendo inuestigare notitiam eorum quae in potentia cognita sunt in principiis scientialibus: sic lumine fidei potest inuestigare credibilia quae in potentia cognita sunt in primis principiis credibilium secundum quod Paulus nostram resurrectionem futuram probat credendam ex resurrectione Christi quam iam credimus factam. Et ideo dicit Orig. super Gene. in Hom. de arca, quod de aliquibus sacra scriptura nihil retulit: sed solum traditio tenet, quia opportunum videtur super hoc habitum silentium: de quo sufficienter quaerere ratio docet.
⁋ Secundo autem studendum est eis quae sunt fidei: vt credita fiant intellecta. Secundum enim quod dicit Augustinus super Ioan. in princi. Sacra lectio ad hoc legitur & auditur, vt exponatur & intelligatur. hinc dicit in fine de Academi. lta sum affectus: vt quid sit verum non credendo solum, sed intelligendo apprehendere impatienter expecto. Non enim cum auditur & creditur, statim intelligitur: quia vt dicit Chrysosto. super illud Matth. i. Inuenta est in vtero habens: non aestimes te cum cuncta audieris continuo cuncta didicisse. Vt ergo quae fide sola tenemus intelligamus, studere debemus: non viribus solum naturalis rationis. Cum enim (vt de philosophis dicit Hu. super prolo. cae. Hier. ) post scientiam philosophicam nouissime theologiam perscrutatione inuisibilium quasi consummaturi sapientiam addiderunt, ibi corruere coeperunt in mendacia sigmentorum: & assumpserunt species visibilium simulacra diuinorum: vt inuisibilia viderent quae ea per videbantur: & euanuerunt cum transire vellent mente ea quae sola mente acceperunt. In hac ergo scientia sapientes mundi stulti facti sunt: quia solo naturali ductu, secundum elementa & speciem mundi incedentes exemplaria gratiae non habebant in quibus etsi species erat humilis manifestior praestatur demonstratio veritatis. Non ergo solis viribus naturalis rationis ad sciendum supernaturalia studendum est: sed viribus naturalis rationis adiutae lumine supernaturali ad intelligendum illa. Vnde Chrysost. super illud. Petite & dabitur vobis. Deus ita nos disposuit esse, vt nec studentes nec laborantes circa scripturas quaeramus salutarem scientiam sine gratia dei, ne nobis imputemus quid scimus: nec tamen gratiam acquiramus nisi studuerimus & laborauerimus circa scripturas: ne dei donum negligentibus detur. Gratia enim est adiutorium infirmitatis nostrae. Adiutorium autem non dormientibus datur, sed festinantibus, & praeualentibus. Sicut enim in bello non omnis qui pugnat vincit: nemo tamen vincere poterit nisi pugnauerit: sic non omnes qui student & legunt acquirunt scientiam spiritualem. Nemo tamen acquirere potest nisi studiosus fuerit ad legendum: assiduus ad audiendum. Vnde idem super illud. Nolite sanctum dare canibus. Non omnis potest ascendere in altitudinem sensuum: & illas inuenire mysteriorum absconditas margaritas: nisi vir spiritualis qui habet exercitationem spiritualium narrationum dei. Tali ergo gratia dei adiutus potest homo studere & proficere in spiritualibus, & hoc ideo: quia talium scientia sub sensibilibus occultatur. Intelligere autem & maxime talia quae sunt supernaturalia quandam interiorem considerationem dicit eorum quae non statim intellectu capiuntur cum audiuntur. Dicitur enim intelligere quasi intus legere. id est enucleare quod latet: vt sub intentione & specie sensibili accepta a sensu latet veritas & quiditas rei: & sub signis figuralibus ipsa figurata: & sub eis quae tenentur vt credita veritas nota: & sub effectu causa. &c. huiusmodi. Vnde ista cognitio quae consistit in intelligendo, solido cibo comparatur. Simplex autem notitia per fidem, comparatur lacti, secundum quod dicit Chrysosto., super illud Matth. xxi. Ex ore infantium omnis prima instructio fide id est simplex doctrina lac dicitur: quoniam sicut lac sine labore & opere dentium manducatur: & manducantem suauitate sua de lectat. Panis autem est perfectioris doctrina iustitiae: quam accipere non possunt nisi exercitati sensus circa res spirituales: quoniam qui audit necesse habet intra se tractatibus quibusdam discutere & meditari: quasi quibusdam dentibus spiritualibus molere. ldem super illud. Matth. xxii. Misit seruos suos vocare inuitatos. Sicut enim qui mittit in os fragmentum panis, primum molit ipsum dentibus: & ita mittit in stomachum: sic & cum audimus omne verbum: necesse est id meditari in ore sensus: & quasi quibusdam dentibus id tractantibus molere: & videre quid est quod dicit: aut vnde dicit: aut propter quam rem dicit. Nam quemadmodum qualemcunque cibum nisi masticauerimus dentibus: non sentimus saporem eius: ita & verbum quod custodimus nisi masticauerimus tractantes in nobis: non possumus intelligere veritatem illius verbi. Nam & manna in aeremo figuram habens verbi, ideo dicitur manna quod interpretatur quid est hoc, vt quotienscumque audiamus verbum: admoneat nos ipsum nomen require re, quid est hoc quod audimus. Nam quemadmodum non prodest cibus nisi cum fuerit masticatus: & in stomachum descenderit: sic non proficit ad salutem verbum nisi cum fuerit intellectum & memoriae traditum. Qui autem sic manducat de spirituali conuiuio, impletur spiritu: dilatatur sensibus: nutritur in veritate: pinguescit in fide: & sic ingrediens ad interiora voluntatis dei & manens in eis acquirit sibi vitam aeternam. Qui autem ab hoc conuiuio verbi dei longe factus fuerit euacuatur spiritu: angustatur sensibus: deficit a veritate: distillat a fide: & sic egrediens ab omnibus voluntatibus dei nouissime cadit in mortem. Sicut ergo ratio naturalis adiutorio luminis naturalis quasi fodiendo sub signis & intentionibus sensibilium quae patent, potest in cognitionem venire eorum quae sub ipsis latent propter naturalem colligantiam eorum ad signa quae patent: sic ratio na turalis adiutorio luminis fidei, quasi fodiendo sub credibilibus potest venire in cognitionem veritatis eorum. licet enim per se ad hoc non potest deuenire ratio solo lumine naturali: quia non habet veritas latens naturalem ordinem ad illa signa quae patent, sub quibus credenda proponuntur: adiutorio tamen luminis superioris, hoc bene potest. Vnde ad intellectum veritatis huius corruptam posse parere: potest peruenire intellectus lumine rationis naturalis: sed ad intellectum illius virginem posse parere: non nisi lumine superiori. Et ideo sicut philosophi studuerunt ad cognoscendum posteriora ex prioribus: & ad intelligendum veritatem rerum naturalium solo lumine rationis naturalis adiuti: sic fideles debent studere ad cognoscendum posteriora credibilia ex prioribus & ad haec & ad illa intelligenda adiuti illustratione spiritus sancti. Vnde super illud Sapientiae. ix. Difficile aestimamus quae in terra sunt: & inuenimus cum labore: quae in caelis autem sunt quis inuestigabit: dicit Glos. Ne desperemus, praemissis subiungit consolationem spiritus sancti. vnde se quitur. Spiritum autem tuum quis sciet nisi tu dederis sapientiam: & miseris spiritum sanctum tuum de altissimis: Et debet esse primum studium fidelis, vt cognoscat quid credendum: deinde quomodo intelligat credita: quoniam vt dicitur Esaiae. vii. Nisi credideritis non intelligetis. Vnde de sapientia legis diuinae dicitur Ecclesiastici. vii. In omni animo tuo accede ad illam: & in omni veritate tua conserua vias eius. Inuestiga illam, & manifestabitur tibi. Et debet esse ista inuestigatio non solum studio exercendo intellectum: sed etiam bonis operibus mundando affectum. Vnde super verbum illud praecedens. Quibus autem cognita est. dicit Glossa. Qui eam recta fide & opere seruant.
⁋ Ad primum in oppositum, quod illa sunt homine altiora: Dicendum quod illa quae excedunt lumen naturalis rationis altiora sunt homine simpliciter vt homo est: & quae excedunt lumen fidei: illa sunt altiora fideli vt fidelis est. Vnde qui metas nitebantur excedere siue philosophiae siue doctrinae catholicae, illico: in errores ceciderunt: & haeretici facti sunt vel de creatore, vel de creatura vltra modum disputantes: vt dictum est in pracedenti quaestione, quod non oportet fieri circa eos qui pia fide quaerunt notitiam diuinorum supernaturalium: & non praesumunt ad illa per propria naturalia peruenire. secundum quod dicit Augustius v. de triniitate. c. i. "Non impudenter in illa quae supra sunt diuina & ineffabilia pietas fiedelis ardescit: non quam suarum virium inflat arrogantia, sed quam gratia creatoris inflammat."
⁋ Ad secundum. Nolite cogitare &c. Dicendum secundum Augustinus ii. de doctrina christiana distinguendo quod est hora deliberationis ad loquendum: & est hora opportunitatis. & pro hora opportunitatis in qua non conceditur deliberatio, intelligitur illud dictum euangelii. In hora autem deliberationis fortiter studendum est, vt homo faciat quod in se est: vt hora opportuna quantum poterit paratum se inueniat. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doctrina christia. "Discat omnia quae doncen cla sunt: quae & nosse vult & docere. Facultatem discendi vt decet virum ecclesiasticum comparet ad horam vero ipsius dictionis illud cogitet bonae menti convenire, quod dominus ait. Nolite cogitare" &c. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quemadmodum doceant, si spiritus sanctus docet: potest dicere non orandum nobis esse: quia dominus ait. Scit pater vester quid vobis sit necessarium priusquam pietatis.
On this page