Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum studendum sit homini ut sciat omnia contenta scientiis philosophicis

CIrca quartum arguitur, quod non est homini studendum scientiis philosophicis. Primo sic. Qui scientiis philosophicis studet: in vanitate ambulat. secundum quod dicit Hierony. ad Damasum papam. Videtur in vanitate sensus & obscuritate mentis ingredi qui diebus ac noctibus in dialectica arte torquetur: qui philosophicus perscrutator oculos trans caelum leuat: & vltra profundum terrarum & abyssum in quoddam inane demergitur. sed in vanitate non est ambulandum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. studens in scientiis philosophicis corripiendus est. secundum quod dicit Rabanus de pressuris ecclesiasticis Legimus de beato Hieronymo, quod cum libros legeret Ciceronis ab angelo correptus est: eo quod vir christianus paganorum sigmentis intenderet. sed non est studendum ei pro quo quis corripiendus est. ergo &c.

⁋ Tertio sic. in eo quod non valet ad salutem: sed mittit in errorem, non est studendum: quia omne studium christiani ad rectam doctrinam ducentem ad beatitudinem debet ordinari. Scientiae philosophicae sunt huiusmodi: vt dicit Ambrosius super epistolam ad Comi ergo &c.

⁋ Contra est illud quod dicit Beda super Reeg. Turbat acumen legentium & deficere cogit qui eos a legendis secularibus literis omnino aestimat prohibendos. alioquin Moyses & Daniel sapientia & literis aegyptiorum & Chaldaeorum non paterentur erudiri.

⁋ Ad hoc sciendum quod scientiarum quaedam est necessaria, quaedam vtilis siue fructuosa: quaedam vana & superstitiosa. Superstitiosa est omnis ars per pactiones daemonum & hominum instituta. Quae (vt dicit Augustinus secundo de doctrina christiana ) est "ad facienda vel colenda idola, vel creaturam sicut deum, vel consultationes a daemonibus accipiendas, vel ad quorundam euentuum significationes denotandas, qualia sunt omnia molimina artium magicarum, aruspicum, & augurum libri. ad quod genus pertinent omnes ligaturae atque remedia morborum superstitiosa, motus & gestus, & incessus superstitiosi, vel in se ipsis, vel in volatibus auium: & motibus animalium". Similiter annotatio constellatio num geniturae: nec non & ea quae siunt per Phytones responsa. Haec & his similia inanissimarum obseruationum genera, quibus vt dicit Augustinus occulto dei iudicio pro meritis voluntatum suarum traduntur homines illudendi: atque ab angelis praeuaricatoribus decipiendi: penitus sunt repudianda & fugienda christiano: quia in eis omnino societas daemonum est formidanda: qui nihil nisi nos illaqueare conantur. Idcirco enim ministerio daemonum huiusmodi superstitionibus & diuinationum generibus multa futura dicuntur: nec aliter quam accidunt dicuntur: vt curiosiores homines fiant: & magis illaqueentur daemonum operatione: qui (vt dicit Chrysostomus super illud Matthaei. iiii. Non in solo pane) si vtile aliquid iubeant: nec sic quidem eos debemus audire: nec diabolo credamus vnquam: etiam si quaedam magna necessitas vrget. Tali ergo scientiae vt ait Augustiniuss nullo modo est studendum: per quam tamen studiosus transiens, quisquis bonus & verus christianus domini sui esse intelligat. vbicunque inuenerit veritatem: nec debet philosophica, nec daemonica reputari. Vtilis autem scientia est scientia vere philosophica, quia ad perfectionem humanae naturae inuenta est. Et isti vt dicit Augustinus. studere non licet ad delectationem, aut vt in ea spes adipiscendi bonam vitam ponatur, aut deceptionem, aut rixandi libidinem. omnino enim cauenda est libido rixandi & puerilis ostentatio decipiendi. ob hoc enim sermonem sophisticum: & captiosarum argumentationum genera detestatur sacra scriptura cum dicit. Qui sophistice loquitur odibilis est. Stude re tamen licet inquantum vtilis est & proficua. secundum quod de omni tali scientia alia a sacra scriptura dat Augustinus regulam generalem versus finem secundi de doctrina christiana dicens. videtur mihi studiosis & ingeniosis adolescentibus & timentibus deum, beatam vitam quaerentibus salubri ter praecipi: vt nullus doctrinas quae praeter ecclesiam Christi exercentur, tanquam ad beatam vitam capessendam sequi audeat: sed eas sobrie diligenterque diiudicet. Siquas vero inuenerit vanas & ignotas, maxime si habent cum daemonibus societatem, repudiet penitus & studium detestetur. Illa vero instituta quae ad societatem conviuentium valent, non negligat: sed nec liberales scientias visui veritatis aptiores & moralia praecepta vtilissima de ipso vno deo colendo: quae inueniuntur apud ipsos Et de civitate dei. viii. Homo christianus ecclesiasticis literis eruditus cauet eos: qui secundum elementa huius mundi philosophantur, non secundum deum a quo factus est mundus. Admonetur enim praecepto apostolico, quod audit. Cauete ne quis vos seducat secundum philosophiam & inanem seductionem, secundum elementa huius mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitrentur, audi ab eodem apostolo dici de quibusdam. "Quia quod notum est dei, manifestum est illis. Deus enim illis reuelauit". Et de moribus ecclesiae. Nomen ipsum philosophiae si consideretur, rem magnam totamque animo appetendam significat. Si quidem philosophia est amor studiumque sapientiae. Cautissime Apost, ne ab amore sapientiae deterrere videretur subiecit. Secundum elementa huius mundi. Sunt enim qui desertis virtutibus: & nescientes quid sit deus: & quanta maiestas naturae semper eodem modo manentis, magnum se aliquid age re putant: si vniuersam istam corporis molem, quam mundum nuncupamus curiosissime intentissimeque perquirant. Vnde tanta superbia etiam gignitur, vt in ipso caelo de quo saepe disputant: sibimet habitare videantur. ldem de ordine li id es. in fine. Diuinae scripturae non omnino philosophias, sed philo sophos huius mundi euitandos: atque irridendos esse praecipiunt: nam quisques omnem philosophiam fugiendam putat: nihil nos vult aliud, quam non amare sapientiam. ldem in eodem libro. ii. Ego si quid meos monere possum quantum mihi apparet: quantumque sentio, censeo illos disciplinis omnibus erudiendos. Hinc dicit Hieronys. de tribus pueris in Daniele. Qui de mensa & vino regis noluerunt comedere ne polluantur: vtique si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent esse peccatum, non acquiesce rent discere quod non licebat. Vnde super illud Exod. iii. Postulet mulier a vicina sua & hospita. Glossa. Poetae & philosophi quodammodo sunt nobis vicini: quia in multis conveniunt. Vasa argentea & au rea. Glossa. Argentum & aurum ab aegyptiis petimus: vnde tabernaculum deo fabricemus: cum poetas & philosophos legimus vt diuinam scripturam sapientius & facundius legamus. Ac vestes Glos. Morum atque bonorum operum. Ponetisque. Glos. Erudiendo. Super filios vestros. Glos. Maiores. Et si lias. Glossa. Minores. Et spoliabitis aegyptum. Glossa. Auferendo quae tabernaculo domini sunt vtilia. Scientia autem necessaria est scriptura sacra: cui principaliter studendum est: & omni alteri propter ipsam. vt infra dicetur.

⁋ Ad primum in oppositum quod scientiis philosophicis studere est in vanitate ambulare: Dicendum quod verum est: studentibus in illis propter se: & ad immorandum & delectandumaut ad libidinem aliquam. Retorquendo tamen illas ad meliorem vsum sacrae scilicet scripturae, vt infra dicetur, non est ita. Vnde Hieronymus super epistolam ad Titum. Geometria, arithmetica, & musica, habent in sua scientia veritatem: sed illa non est scientia pietatis: potest tamen proficere ad vitam, dum fuerit in meliores vsus assumpta.

⁋ Ad secundum quod propter studium aliarum scientiarum est homo corripiendus: Dicendum quod verum est: dum homo nimis eis vult immorari & delectari. propter quod erat correptus Hieronymus. Non autem est corripiendus qui studet in illis: vt vera inuenta in illis ad meliorem vsum conuertat: & propter alias causas quae infra dicentur. Et ideo dicit Augustinus ii. de doctrina christiana. In omnibus tenendum est ne quid nimis.

⁋ Ad tertium quod scientiae philosophicae ducunt in errorem: & non valent ad salutem: dicendum quod scientiae aut scripta quae non valent ad salutem: sed ducunt in errorem: quia haeresim contra sacram doctrinam continent: sicut continent plurima scripta philosophorum: aut auctor eorum per ecclesiam reprobatus est & damnatus: aut non. Si sic, non debent admitti: neque studendum est in illis, quamuis aliqua vtilia contineant. vt. xvi. canones. extra, de sententia excom. Canones. & maxime cum damnatus est auctor ante mortem. Si enim damnatus fuerit post mortem, scripta obseruantur ratione bonae scientiae quam continent: licet aliqua habent erronea. vt scripta Origenis. vt. xvi. quaestione. vii. & maxime cum postmodum fuerint approbata in bene dictis: sicut erant scripta Origenis. secundum quod haec notantur. extra, de sententia excommunicationis. Fraternitatis. Si ergo error nec ante mortem aucto ris: nec post mortem fuerit damnatus: sicut errores philosophiae plurimi per sententiam Ecclesiae nunquam erant damnati: sententiae bonae talium tenendae sunt: & in scriptis eorum studere licet: nec vitandae sunt propter vitium personarum: etiam si aliqua falsa contineant: sed propter illa falsa sunt cauenda. secundum quod dicit Augustinus. capit ido i,. quaestio. i. Dominus determinauit. Apostolus dixit: Cretenses malae bestiae, ventres pigri. Si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium: quia verum comperit: etiam ipse attestatus est: cur nos apud quemcumque inuenerimus quod Christi est: & verum est: etiam si ille apud quem inuenitur peruersus & fallax est: non discernimus propter vitism quod homo habet, veritatem, quam non suam sed Christi habet:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4