Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum studendum est homini ut sciat singula eodem modo
CIrca quintum arguitur, quod eodem modo studendum est homini ad inuestigandum scientiam de vnoquoque. Primo sic. Illo modo studendum est homini ad inuestigandum scientiam de quocumque, quo nata est sciri, quoniam vt dicit Augustinus secundo de doctrina christiana Scientiae verae non sunt ab hominibus institutae, sed animaduersae: & in rerum ratione & natura comparatae. sed vnus est modus & idem, quo vnumquodque natum est sciri, scilicet ex suis causis. secundum quod dicitur secundo Metaphysicae. Nos non scimus veritatem absque eo quod scimus causam eius. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Quod inest homini a natura, idem est, & eodem modo se habet respectu cuiuslibet obiecti. vt patet de visu respectu colorum. sed modus sciendi ad inuestigandum scientiam nobis est innatus secundum Philosophum. i. Physi. Innata est nobis via a certioribus nobis & notioribus. ergo &c.
⁋ Contra est. quoniam si eodem modo studendum est ad inuestigandum scientiam in vnoquoque, ergo aequali perscrutatione. Hoc autem reprehendit Philosophus: cum dicit secundo Metaphysicae. Non oportet quaerere in qualibet scientia perscrutationem sicut in mathematicis. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod ponere, quod eodem modo studendum est ad inuestigandum scientiam de vnoquoque, est summum impedimentum inuestigandi scientiam in pluribus scibilibus: ad quod habent reduci omnia impedimenta sciendi quae determinat Philosophus secundo Metaphysicae. Si enim idem esset modus inuestigandi omnem scientiam: cum modus inuestigandi sit idem cum modo sciendi: quia ex eisdem habet res sciri: & scientia eius inuestigari: idem esset modus sciendi omnia quae sciuntur. & vlterius cum: ex modo sciendi habetur scientiae certitudo: eadem & aequalis esset scientiae certitudo in omnibus quae sciuntur. Vnde cum impossibile sit quod eadem sit & aequalis certitudo sciendi omnia, vt dictum est supra: impossibile est omnino quod sit idem modus sciendi, siue idem modus scientiam inuestigandi in omnibus, siue idem modus studendi vt scientia inuestigetur in omnibus: & hoc neque in notitia principiorum quando eam opus est declarare: neque in notitia conclusionum. lgnorantia igitur modi sciendi summum est impedimentum inuestigandae veritatis circa vnumquodque scibile: & econverso cognitio modi sciendi sum mun est promotiuum. Propter quod dicit Augustinus de vtilitate credendi. Non putabam latere veritatem: nisi quod in ea quaerendi modus lateret.
⁋ Ad cognoscendum igitur modos sciendi in scientiis, aduertendum est quod habet diuersificari modus sciendi sicut studendi ad inuestigandum scientiam, ex tribus. ex materia, ex proprietate scientiae: & ex dispositione scientis. De primo dicit Boethius id i. de trinitate. Vnumquodque vt intelligi atque capi potest inspiciamus. Nam optime videtur illud dictum, eruditi est hominis vnumquodque vt ipsum est, ita de eo si dem capere tentare. Nam cum tres sint speculatiuae scientiae partes, naturalis est in motu & inabstracta: Mathematica vero sine motu inabstracta: Theologia vero sine motu & abstracta. Et loquitur Boethius de abstractione reali. In naturalibus ergo rationabilitur: in mathematicis disciplinabilitur: in diuinis vero intellectualiter versari oportet. De duobus etiam primis dicit philosophus simul in principio Ethicorum. Non oportet certitudinem in omnibus similiter exquirere: sed in singulis secundum subiectam naturam: & intantum, inquantum proprium est doctrinae. De tertio dicitur in principio physi. Innata est nobis via ex prioribus & notioribus nobis. Primo igitur studendum ad inuestigandum scientiam circa vnamquamque rem secundum naturam subiecti & materiae. secundum quod dicitur in principio Ethicorum. In vno quoque dicetur sufficienter, si secundum subiectam materiam manifestetur: disciplinati enim est intantum certitudinem inquirere secundum vnumquodque genus: inquantum rei natura recipit. Proximum enim & simile inconveniens videtur mathematicum persuadendo scientiam suam inuestigare: & rhetorem demonstrando. & hoc intelligendo quando possibile est inuestiganti secundum materiae exigentiam procedere: sicut contingit in moralibus & mathematicis. In moralibus enim, vt dicitur. i. Ethicoru. oportet grosse & siguraliter veritatem manifestare. & hoc propter incertitudinem materiae & variationem particularium circa quae sunt mora lia. In talibus enim, vt dicitur in principio Topi. habemus sufficientem methodum, quoniam similiter habemus vt in rhetorica & medicina: & huiusmodi scientiis coniecturalibus. hoc est ex contingentibus facere quae appetimus: & de nullo subtilem rationem assignare: sed aliquantulum siguraliter pertransire. In mathematicis autem est econtrario. in illis enim propter materiae abstractionem a materia & transmutatione secundum intellectum oportet inuestigare veritatem secundum perscrutationem maximam: & demonstrationibus in primo genere certitudinis vt dicitur secundo metaphysicae. & hoc, quia in illis ea quae sunt priora & notiora simpliciter: sunt priora & notiora nobis. vt dicit commen. super principium physico.
⁋ Secundo autem est studendum ad inuestigandum scientiam propter proprietatem doctrinae. Secundum quod de angulo gnomonis rector aedificiorum inquirit an sit rectus: inquantum valet ad suum opus regulandum: & hoc per experimentum & signa apparentia. Geometra vero inquirit idem vt cognoscat ipsum quale quid sit in se: non in ordinatione ad aliquod opus & per rationem & causam demonstratiuam. sicut dicitur primo Ethicorum.
⁋ Tertio est studendum ad inuestigandum scientiam in vnoquoque, secundum dispositionem inuestigantis: inchoando scilicet a prioribus & notioribus sibi: & procedendo ad inuestigandum minus nota sibi: & si aliquando illa sunt magis nota in natura sua. vt contigit in scientia naturali & diuina. Naturalia enim sunt nobis occulta & incerta propter se: & propter materiam magis quam propter nos. Diuina econverso magis propter nos: quia sumus indispositi ad ipsa capienda, quam propter se. vt dicit commenta. super primum metaphysicae: & dictum est supra. Vnde errant qui in talibus maxime in diuinis exquisitam quaerunt perscrutationem: sed sufficere debet in eis manuductio nobis proportionalis: quia in diuinis secundum exigentiam materiae in perscrutando procedere non possumus propter illorum excellentiam: & animarum nostrarum infirmitatem. vt dicit Auien. is. metaphysicae suae. secundum etiam quod dicit Plato in Timaeo. tractaturus de caelestibus & diuinis. Praedico (inquit) nunc iam Socrates: si dum de natura vniuersae rei disputatur: minime inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre valuerimus, ne mireris, quin potius illud intuere: si consentaneas affectiones afferam. Memento enim tam me qui loquor, quam vos qui iu dicatis, homines fore: atque in rebus ita sublimibus mediocrem explanationem magni cuiusdam es se onus laboris. Et contingit iste modus inuestigandi veritatem iuxta nostram possibilitatem: non solum circa totas scientias: sed circa principia scientiarum, quarum cognitio cum non fuerit manifesta nobis, inuestiganda est diuersimode: secundum quod nobis poterit manifestari. Licet enim. manifestissima sint in sua natura: nobis tamen aliquando possunt esse occulta. secundum quod dicit Philosophus. vi. Metaphysicae. Omnis scientia habet principia: aut secundum finem certitudinis, aut secundum perscrutationem simplicem. Et secundum quod ibi dicit antiqua translatio quaedam habent principia certiora: quaedam simpliciora. & intendit vt dicit commen. simpliciora illa quae non sunt valde certa: & ideo oportet ea quandoque notificare: non tamen vno & eodem modo: sed secundum quod facilius nobis possunt innotescere. Quia vt dicitur primo Ethicorum. quaedam contemplantur inductione. vt illa: Si ab aequalibus aequalia demas quae remanent sunt aequalia. & si aequalibus aequalia addas, tota sunt aequalia, quaedam vero contemplantur sensu. vt elementorum qualitates, calidum, frigidum, humidum, siccun, quaedam vero consuetudine quadam, vt quae sunt virtutum moralium. alia vero experientia: vt vires medicinarum: alia vero aliter, vt potentiae naturales rerum per suos effectus. Secundum hunc igitur modum diuersimode tentandum est nobis: studendo singulorum notitiam inuestigare: secundum quod innata sunt cognosci, vel in se, vel secundum proprietatem scientiae. Maxime autem secundum dispositionem possibilitatis niae: & hoc vt non extra plurima fiant opera: & multiplicetur super nos inquisitio eius, quod excedit opus negocii. vt dicitur. i. Ethicoi.
⁋ Ad primum in oppositum, quod vnumquodque natum est sciri ex suis causis: Dicendum quod verum est in rebus habentibus causas. Hoc dico propter scientias quae sunt de primis principiis cuiuslibet entis quae carent causis. Quia tamen in rebus habentibus causas: illae nobis frequenter sunt incognitae: oportet praestituere nobis ordinem econtrario his quae sunt a principio: & sic melius proficere. sicut in his quae addiscimus, vt dicitur. i. Metaphy. Et quia nobis in diuersis diuersimode via est ad principia & caulas: ideo diuersus studendi modus est in diuersis scientiis: sicut & inuestigandi & addiscendi eas: nec solum propter nos: sed etiam propter proprietatem materiae & conditionem scientiae quandoque vt dictum est.
⁋ Ad secundum quod inest nobis a natura procedere a notioribus nobis: Dicendum quo iste modus semper debet esse principalis: sed tamen in diuersis diuersimode ex nobis notioribus mi nus nota inuestigantur, vt in moralibus ab iis quae frequenter homines agunt, in naturalibus ab effectibus qui apparent: & sic diuersimode in diuersis, vt dictum est circa declarationem principiorum. & illa diuersitas frequenter accidit propter materiae proprietatem: & propter scientiae conditionem, vt dictum est.
On this page