Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum studendum est ei scire propter se
CIrca sextum arguitur, quod studendum est homini scire propter se. Primo sic. Studendum est homini per se propter intellectus perfectionem: & ignorantiae amotionem. sed ipso scire intellectus perficitur: & ignorantia amouetur. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Omnis actio ordinata ad aliquid vt ad finem vltimum, est ad illud propter ipsum finis vltimus studii humani: cum studere sit actus proprius rationis, est ipsum scire: quia est vltimum in quod lmpotest ratio vt ratio est. ergo &c.
⁋ Tertio sic. ad illud studendum est propter se quod studens desiderat propter se: & propter quod acquirendum studere intendit: scire est huiusmodi. secundum quod dicit Philosophous. i. Metaphysicae. Scire (inquit) desiderans, propter se maxime scientiam desiderabit. haec autem maxime scientis est. Vnde & comnmen. addit. d.t quod Philosophi propter id quod est scire & intelligere, philosophati sunt:i & non commodi alicuius causa: & quod ideo sapientia philosophica libera est: quia est suiipsius gratia.
⁋ In contrarium est illud apostoli. i. Cor. xiii. "Si habuero prophetiam." Glos. Futurorum notitiam. Et "nouerim mysteria omnia". Glos. Occulta no. & vete. test. Et "nouerim omnem scientiam". Glos. Diuinam & humanam. "Charitatem autem non habuero, nihil sum". Glos. Nihil mihi prodest ad vitam. sed ad tale non est studendum propter se. ergo &c.
⁋ Ad intellectum huius quaestionis in principio est hic aduertendum: quod cum quaeritur an studendum sit homini vt sciat propter se. i. propter ipsum scire, interrogatio potest intelligi dupliciter. vno modo, vt li propter dicat circunstantiam causae formalis. alio modo vt dicat circunstantiam causae finalis. Si causae formalis: cum scientia de se formaliter sit bona & delectabilis & desiderabilis, vt merito propter eam studeat homoi. secundum quod dicit Tullius de Academi. Nihil est humanae menti veritate dulcius. hoc modo concedi potest quod studendum est homini scire propter se scilicet formaliter: sed hoc non excludit quin studendum sit propter aliud finaliter. secundum quod virtutes & propter se sunt expetendae: tanquam in se bonae & delectabiles formaliter: & propter aliud, quia propter felicitatem finaliter. Secundum etiam quod amicos dicimur diligere propter se: etsi nobis nihil boni inde contingeret: etsi in India essent: vt vult Philosophus. Si vero interrogatio intelligatur vt li propter notet circunstantiam causae finalis: vt scilicet scire ponatur finis vltimus studentis: non ad aliquod aliud vlterius ordinandus: dicunt aliqui, quod quantum est ex parte ipsius scire: ipsi non est studendum propter se in statu vitae praesentis. Cuius rationem assignant. Quoniam status vitae praesentis est status meriti: & meritum non procedit ex intellectu, sed ex affectu: nec ex scire: sed ex agere: nec ex lectione: sed ex deuotione. Seruus enim sciens voluntatem domini sui & non faciens, vapulabit multis. & vt dicit laco. melius est viam domini non agnoscere quam post agnitam retroire. In statu ergo huius vitae dicunt quod non est homini omnino studendum vt sciat propter se, statum sci licet faciendo in scire: sed vt sciendo cognoscat quid agere: & ad quid tendere debeat. Dicunt igitur quod qualitercumque est in patria caelesti, siue visio futura perfectior sit quam amor, siue fruitio, an econverso: in via tamen merendi hic proculdubio actio praeferenda est cognitioni. Melius enim est (vt dicunt) facere & non scire quam scire & non facere. Quare cum actus studii non respiciat nisi modum acquirem di scientiam: via rationalis deductionis procedendo a noto ad ignotum, vt per notum cognoscatur ignotum: qui locum non habebit in patria: vbi cognitiones nostrae discursiuae a noto ad ignotum non erunt: sed solum locum habet hic in via: dicunt absolute dicendum, quod non est studendum homini finaliter vt sciat propter se, id est propter ipsum scire, ibi stando. Hoc enim est vanitas vanitatum: & fuit vanitas philosophorum: quoniam cum cognouissent deum. secundum quod dicit apsus Boi. it "Quod notum est dei manifestum est illis". Glos. Quod de deo est cognoscibile ductu rationis: notum est illis. Et tamen non sicut deum eum glorificauerunt. Glos. Bene viuendo & colendo. Euanuerunt in cogitationibus suis: putantes se aliquid esse cum si hil essent. Quod reuera vanitas erat summa: & ideo dicentes se esse sapientes: stulti facti sunt. Reue ra stulti ponendo beatitudinem in cognitione quam habere poterant per creaturas: quae solum ponenda est in cognitione creatoris. Et ideo dicit Augustinus secundo de doctrina christan loquens de notitia creaturarum quam habebant philosophi. Illa (inquit) plurimum intellectum adiuuat: tantum absit error: quo videntur sibi homines ipsam verae vitae veritatem didicisse cum ista didicerint. Istorum positio non potest stare. Cum enim omnis actio virtutum moralium ad serenandum oculum mentis ordinetur: vt mundatus possit deum videre & hic quantum possibile est per intellectum & fidem: in futuro vero per speciem: superior perfectio & perfectior est notitia sciendi deum & diuina quam omnis virtutis moralis actio. Non est ergo scire simpliciter propter agere: sed econverso. Et quod scire dirigit agere: hoc est propter se, vt clarius contingat scire oculo mentis serenato per agere. Nec est agere per virtutes mora les omnino maioris meriti: quam secundum intellectuales. Immo econverso quantum est de ratione operis maioris meriti est opus contemplatiuae quam actiuae: & magis debet esse in electione: inquantum tamen contemplari ex voluntate imperatur: & charitatis amore. Sed hoc declarari habet in quaestione de comparatione vitae actiuae & contemplatiuae. Dico autem ex charitatis amore: quia sine charitate nulla valet praesentis vitae actio. vt dictum est secundum apostolum. i. Corinth. xiii, nec cognitio: quia scientia huius vitae si sola sit inflat: & non nisi per charitatem aedificat. vt dicitur. i. Corith. viii. vbi dicit glos. Scientia si sola est in superbiam extollit. ergo si vis habere non inflantem scientiam: adde charitatem: & vtilis erit scientia. per se enim inutilis est: vt patet in rationibus supra inductis ad hoc: & etiam dictum est. supra secundum apost. i. Corith. xiii. Qualitercumque ergo se habebit res in statu gloriae: in statu praesentis vitae non est studendum ad scire propter se: sed vt per habitam scientiam sciens ex cognito dirigatur in actio nem: & hoc quantum ad scientias practicas, quantum vero ad scientias speculatiuas vt amplius inflammetur ad amorem. Vnde videtur esse distinguendum de scire & agere. Est enim quaedam scientia agibilium: quaedam vero speculabilium. Similiter est quaedam actio executionis agibilium: quaedam vero dilectionis speculabilium. Loquendo autem de scientia & actione in agibilibus: scientia est propter actionem: & actio est finis scientiae. vt in scientiis practicis: in quibus studendum non est scire propter se: sed propter opus. secundum quod dicit Philosophus de scientia Ethic. Praesens negotium non est vt sciamus: sed vt boni fiamus. Loquendo vero de scientia & actione in speculabilibus: sic similiter est scientia propter actionem: nec enim est studendum scire speculanda: nisi dirigendo ad illa quae ex charitate sunt diligenda: vt cognita diligantur. Propter autem operanda primo modo non est studendum scientiae secundo modo dictae: sed propter ipsam magis est operandum illa operatione. Absolute ergo dicendum quod nulli scientiae studendum est scire propter se: sed propter aliud: aut propter actionem agendorum: vt in scientiis operatiuis: aut propter amorem diligendorum: vt in scientiis pure speculatiuis. Vnde super illud. i. Corith. viii. Scientia inflat: charitas autem aedificat. dicit Glos. Addite scientiae charitatem: et vtilis erit. scientia per se inutilis est. Quare nec praecipue isti scientiae sacrae scripturae: cuius proprius finis est charitas de corde puro & conscientia bona & fide non ficta: & hoc tam ad praecepta credendorum: quam agendorum. Propter quod dicit Augustinus in sermone de laude charitatis. Totam magnitudinem & altitudinem diuinorum eloquiorum secura possidet charitas: qua deum proximumque diligimus. vt infra dicetur: loquendo de auditore huius scientiae. Et ideo dicit Augu. xiii. de trinitate. Habet scientia modum suum bonum, si quid in ea inflare solet aeternorum charitate vincatur. Vnde dicit Bernard. Non probat apostolus multam scientiam si modum sciendi nescias. Modus autem sciendi est vt scientias quo ordine: quo studio: quo fine nosse quaeque oportet. Quo ordine, vt illud prius quod maturius ad salutem, quo studio: vt id ardentius quod vehementius promouet ad amorem, quo fine: vt propter tuam & proximi vtilitatem. Quidam enim student vt sciant: & curiositas est: quidam vt sciantur: & turpis vanitas est: quidam vtiditentur: & turpis quaestus est: quidam vt aedificent: & charitas est.
⁋ Ad primum in oppositum, quod scire est intellectus perfectio: Dicendum quod in argu mento est figura dictionis: commutando quale in quid. Cum enim dicitur quod studendum est homini propter persectionem intellectus, perfectio stat ibi concretiue: & supponit ibi vt quale, sub hoc sensu: studendum est homini propter perfectionem intellectus id i. vt intellectus eius perfectus fiat. supponit autem pro abstracto cum dicitur: scire est perfectio intellectus: & ita vt quid. Scire enim est ipsa perfectio. & ideo non sequitur conclusio pro abstracto: quae pro concreto bene sequeretur. Haec enim est vera. Studendum est homini vt sciat propter intellectus perfectionem, id est vt ipse intellectus sit perfectus. Illa tamen est falsa. studendum est homini vt sciat, id est propter ipsam scientiam, siue propter ipsum scire. licet enim scientia sit finis & perfectio intellectus (vltra enim scientiam nullo alio perficitur) non tamen est finis suiipsius vt sit propter seipsam scientia vel ipsum scire, & sit vltimus finis: vel in eo sit status: quia scire ordinatur ad perfectionem vlteriorem in homine vt dictum est.
⁋ Ad secundum: quod scire est finis humani studii: dicendum quod de actu studii loquendum est dupli citer. Vno modo secundum se & absolute: & sic solum verum est quod actus studii est propter scire: vt propter vltimum finem eius: quia studens vt studens studio suo: nihil amplius quaerit suo actu studendi nisi scire. Alio modo loquendum est de actu studii vt cadit sub intentione voluntatis imperantis ipsum. Sic non est verum quod actus studendi est ad scire propter se: quia voluntas hominis bene regulata imprans actum studendi in homine, finem actus studendi quid est scire, in finem vlteriorem intendit dirigere qui est finis alterius actus: vt actus amoris ad quem ordinatur actus studendi: vt dictum est. & hoc modo protenditur quaestio.
⁋ Ad tertium quod studens propter se desiderat scire: dicendum quod philosophus qui hoc dicit: considerat hominis perfectionem in habitibus & actibus ex puris naturalibus acquisitis: aut per mores quo ad virtutes practicas: aut per studia quo ad virtutes speculatiuas. & ideo perfectionem hominis in puris naturalibus statuens, scire ex scientiis speculatiuis vltimam ponit hominis perfectionem. Et reuera in hoc bene posuit: vt alibi videbitur. Et ideo dixit: quia homo desideraret scire propter se. In hoc tamen quod in scire ex rebus naturalibus posuit consistere vltimam hominis perfectionem: nec posse vlla vlteriori perfici: ipse errauit. Est enim vlterior perfectio illa quae consistit in gratuitis: quam homo natus est recipere: licet non ex puris naturalibus ad illam attingere possit, vt dictum est supra: & ad opus illius perfectionis gratuitae: quod est dilectionis & charitatis: ordinatur omnis scientia siue naturalis, siue supnaturalis: quia ipsa plus fini vltimo coniungit: in quo consistit vltima perfectio. Hinc dicit Hu. super. vii. c. cael. Hier. Dilectio superueniens scientiae maior est. plus enim deus diligitur quam intelligitur. intrat dilectio vbi scientia foris stat.
On this page