Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum omnes aliae ordinentur ad eam
CIrca octauum arguitur, quod non ordinantur omnes aliae scientiae ad istam. Primo sic. lud quod in seipso finem suum consequitur, ad aliud non ordinatur: quia adepto ine quiescit vnumquodque. scientiae philosophicae in seipsis finem suum consequum tur, scilicet cognitionem veritatis: quae naturali ratione ex creaturis potest acquiri. Vnde Philosophus posuit in ea humanam beatitudinem. ergo &c.
⁋ Secundo a sic. ad istam scientiam non ordinatur quod fidem euacuat, sed solum id quod eam cor roborat. secundum Augustinus xiiii. de trinitate. in principio. Sed aliae scientiae in eis quae docent fidem euacuant: quia scientia habet claram notitiam in qua non est fidei obscuritas. ergo &c.
⁋ Contra. in eis quae ordinantur ad eundem finem: illa quae imperfecte consequuntur finem ordinantur ad illud quod perfecte ipsum consequitur. vt vult Philosophus in principio Ethicorum scientiae omnes finem habent dei cognitionem. Hic enim est finis philosophiae secundum Auicen. primo metaphysicae, quem omnes aliae scientiae imperfecte consequuntur: quia per creaturam solum, quae vt dicit Hug. in prolog. super cael. Hier. creatorem suum demonstrat. Sed est similitudo peregrina ad excellentem maiestatem. Ista autem scientia eum perfecte consequitur: quantum vita praesens patitur: quia de ipsa dicitur Ecclesiastici. vi. Cui cognita est: permanet vsque ad conspectum dei. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod ordo doctrinae ad doctrinam dupliciter attenditur: & ex par te nostra: & ex parte rei. Ex parte nostra, doctrina illa ordinatur ad aliam: a qua nobis est facilior via de ueniendi in notitiam alterius. Ex parte vero rei illa ordinatur ad aliam: quae attingit imperfecte quod altera consequitur perfecte. & vtroque modo omnis alia scientia ordinatur ad istam. Primo igitur ex parte nostra omnis alia scientia ordinatur ad istam: quia per illas est nobis facilior via disciplinae deueniendi in cognitionem istius. Ordo enim disciplinae nostrae requirit vt ab imperfecto ad perfectius: & a nobis magis noto ad minus notum ascendamus: & ideo cum intentione vltima in scientia philosophica est cognitio dei altissimi: & cognitio angelicorum spirituum & ordinum suorum. vt dicit Auicen. primo metaphy sicae. & in eodem consistit tota intentio theologica. sicut patet. Omnes autem aliae scientiae docent nos deuenire in cognitionem dei: & rerum spiritualium diuinarum imperfectam, scilicet quo ad communia scibilia de ipsis: quae facultatem humanae rationis non excedunt: & illa docent per nobis magis nota, vt per creaturas, in quibus elucescunt sicut causae in effectu. Ilsta vero scientia docet de eisdem propria scibilia pertinentia: quae sibi soli naturaliter de se sunt cognita: quae facultatem naturalis rationis excedunt: & docet illa modo nobis minime noto cognoscere, scilicet via fidei. Idcirco omnes aliae scientiae quantum est ex parte nostra ad istam ordinantur. Vnde & Philosophi scientiam illam in qua ponebant dei cognitionem & inuisibilium, vltimam ordinabant adipiscendam: & ad illam omnem aliam dirigebant. Et ideo de illa scientia vltima dicit Auicen. quod ipsa est excellentior super omnes scientias, quantum vero ad nos posterioratur post omnes scientias: quia propter debilitatem animarum nostrarum non possumus procedere per viam quae est progressus ex principiis ad sequentia: & ex causa ad causatum. Vnde de ordine huius scientiae ad alias dicit Hugus in prolog. cael. Hierar. Philosophia tres partes continet, Logicam,. Ethicam, Theoricam. Theoricae autem sunt tres partes, Mathematica, Physica, Theologia, quarum mathematica speculatur visibilium rerum visibiles formas. Physica vero visibilium rerum inuisibiles causas. Theologia vero inuisibiles substantias: & inuisibilium substantiarum inuisibiles naturas. Et est in his quasi progressic quaedam & profectus mentis ad cognoscendum verum. Per visibiles enim visibilium formas peruenitur ad inuisibiles visibilium causas: & per inuisibiles visibilium causas ascenditur ad inuisibiles substantias: & earum cognoscendas naturas. haec autem philosophiae summa est: & veritatis perfectio: qua nihil altius esse potest animo contemplanti. Secundo vero ex parte rei omnis alia scientia ad istam ordinatur: sicut non principales ad principalem. Sed alia ratione practicae, alia vero speculatiuae: inquantum vt dictum est supra, alia ratione est principalis ad practicas: alia vero ad speculatiuas Practicae quidem omnes ordinantur ad istam ex eo quod principalis est ad illas: quia scilicet considerat & intendit finem vltimum ad quem realiter ordinantur proprii fines omnium scientiarum practicarum: qui sunt imperfecti in se, & non perficiuntur nisi reductione ad finem vltimum. In practicis autem scientiis est ordo secundum ordinem finium, vt sicut scientia est sub scientia: cuius sinis est sub fine alterius, sic illa scientia ordinatur ad aliam cuius finis ordinatur ad finem alterius. Cum igitur fines omnium scientiarum practicarum ordinentur in finem huius scientiae, in quo perficiuntur cum in se sint imperfecti: necessario etiam omnes practicae scientiae ordinantur ad istamvt in qua perficiuntur: quia finem vltimum per ipsam perfecte consequuntur, in praesenti per gratiam in futuro per gloriam: cum in se sint imperfectae: quia imperfectae per proprios fines illum finem vl timum assequuntur. Propter quod Salomon postquam petiuit a domino assistricem sapientiam ad intellectum iudicii & legum: & considerasset insufficientiam & imperfectionem in omnibus aliis scientiis respectu istius, dixit. Si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo fugerit sapientia tua in nihilum computabitur. vt dicitur Sapientiae. ix. Reuera in nihilum computandus est homo sciens omnem aliam scientiam, istam vero ignorans. Propter quod dicitur in eodem. xiii. Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia dei. & Prouerb. xix. Vbi non est scientia dei non est bonum. Propter quod dicit Augustinus. v. confes. Infelix enim homo ille qui scit omnia illa: te autem nescit. Beatus autem qui te scit etiam si illa nescit. Qui vero te & illa nouit: non propter illa beatior: sed propter te solum beatus. Similiter scientiae speculatiuae ordinantur ad istam eo quod principalis est ad illas: quia. scilicet considerat prima principia altissima, sub quibus omnia alia continentur quae considerantur in aliis scientiis: quae perfectam notitiam non habent in sua veritate: nisi inquantum ordinantur in principia prima simpliciter. Conclusiones enim scientiae in fine non cognoscuntur perfecte per principia illius scientiae: non enim illa principia perfecte cognoscuntur nisi reducantur in principia superioris scientiae: & sic per ordinem vsque ad principia prima primae scientiae & supremae. Propter quod dicit Auer. super vii. Metaphysicae, quod impossibile est cognoscere quiditatem scientiae sensibilis si non cognoscatur causa prima omnium. Nunc autem ita est in scientiis speculatiuis: quod ordo est in ipsis scientiis secundum ordinem principiorum, vt sicut principia sunt sub principiis: & scientia sub scientia. vt sic illa scientia ordinetur ad aliam: cuius principia ordinantur ad principia alterius. Cum igitur principia omnium scientiarum speculatiuarum ordinantur ad principia huius scientiae: quia sunt prima & altissima, vt habitum est supra: in quibus persiciuntur in veritate & cognitione, necessario etiam omnes scientiae speculatiuae ordinantur ad istam, vt in qua omnes perfectionem notitiae veritatis consequumn tur. & ideo dictum est supra: quod huius scientiae est omnes alias iudicare approbando bene dicta: & reprobando errata.
⁋ Ad primum in oppositum, quod aliae scientiae in se finem habent suum: Dicendum quod verum est: ad quem naturalis intellectus per se potest attingere. Secundum quod dicit Glos. super illud Ro id est Inuisibilia dei. Quantum tamen ad finem cognitionis: quem intellectus humanus dono alterius adiutus potest suscipere: non habent aliae scientiae in se finem suum. Quare cum omnis scientia ordinatur ad perfectionem vltimam intellectus: & illa quantum est possibile homini in vita ista est ex hac scientia: ideo omnes manuducendo ordinantur ad istam.
⁋ Ad secundum quod aliae scientiae fidem euacuant: Dicendum quod non est verum in eis quae sunt per se credibilia: quoniam aliae scientiae nullo modo ea intelligere faciunt. In eis autem quae non sunt per se & pura credibilia, si aliqua sunt scibilia ex scientiis philosophicis: & cum hoc alias credibilia: non tamen scientiae philosophicae tam clara notitia faciunt ipsa scire: quin quo ad hoc quod expectantur sciri clariori notitia, adhuc maneant credibilia. Vnde & sic euacuare fidem vt perficiatur quantum possibile est in vita ista per intellectum, summe vtile est. euacuare autem fidem vt contraria fidei sentiamus, illud omnino perniciosum est.
On this page