Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum sit prima omnium scientiarum

CIrca septimum arguitur, quod theologia non sit prima scientiarum. Primo sic. per alias scientias discuntur quae intelliguntur: per istam quae creduntur. Sed ante credere oportet intelligere. secundum quod dicit Glos. super illud Philisot Da mihi intellectum. ergo aliae scientiae praecedunt istam.

⁋ Secundo sic. prius est via quam terminus viae. Aliae scientiae sunt viae per quas transire debemus ad istam, vt ad finem earum. sicut infra dicetur. ergo &c.

⁋ Contra. scientia prior est quae de subiecto priori est. Scientiae enim ordinantur secundum ordinem scibilium. secundum Philosophum. vi. Metaphysicae. Scientia ista est de priori subiecto, quia de primo principio quod est deus. Aliae autem omnes de aliquo post ipsum vt de communi intentione entis, sicut est Metaphysica, vel aliqua parte eius in creaturis. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod multi sunt modi prioris & posterioris. secundum Philosophum in li. praedicamentorum. &. v. Metaphysicae. inter quos. iiii. ad praesens sufficiunt. Quorum primus est tempore & antiquitate. sicut bella Trominiae fuerunt ante bella Mediae, & puer ante virum. Secundus originis. secundum quod vox prior est cantu. Tertius est prius dignitate. secundum quod domins est ante seruum. Quartus est prius per scientiam & ordinem doctrinae. sicut elementa sunt priora sententiis. Loquendo de prioritate antiquitatis siue temporis ista scientia prior est omnibus aliis, quia ab exordio generis humani incepit. dicente Au gust. xvi. de ciui. dei, in principio. Christi praedicatio ab initio generis humani, non sic autem aliae scientiae: vt philosophicae, quae primo repertae sunt circa aegyptum: vbi gens sacerdotum studere concessa est. sicut dicit Philosophus. i. Metaphysicae. Aegyptiis enim lsis, quae tempore lsaac fuisse perhibetur, primo literas dedit. vt dicit Augustius viii. de ciui. dei. c. iii. apud quos logo tempore priusquam in Graecia studium floruit, scientia viguit philosophica. Vnde de iactantia aegyptiorum prae antiquitate sapientiae eorum dicitur in primo Timaei. vbi inducitur sacerdos quidam aegyptius sic Solonem sapientem graecorum alloquutus. QSolon graeci pueri semper estis: nec quisquam a graecia senex: rudi nouellaque estis memoria: nec est vlla penes vos cana scientia: quae monumentorum publicorum priuatorumque perseuerantiam nutrit: studiose quod tam nostrae nationis rerum gestarum memoria quam caeterarum gentium: quas fama nobis per cognitionem tradidit: descripta templorum continetur custodiis apud nos. Thales autem Milesius philosophantium princeps, vt dicit Philosophus. i. Metaphysicae, tempore Esaiae prophetae fuisse perhibetur. vt dicit Augu. xxviii. de ciui. dei. c. xxiiii. &. xv. qui vt dicit ibidem, fuit vnus. vii. sapientum. qui tunc primo philosophati sunt in graecia, qui tamen nihil in scriptis relinquerunt: nisi quod Solon vnus eorum quasdam leges Atheniensibus dedisse perhibetur. Post Thalem autem vt dicit Augu. ibidem. c. xxvii. in per scrutanda natura rerum Anaximander, Anaxagoras, & caeteri quos Philosophus cum dictis eorum recitat. i. Metaphysicae, successerunt vsque ad tempora ltalicorum Philosophorum, quorum primus erat Pythagoras: cuius tempore in graecia floruit Socrates magister Platonis, qui in Chronicis post Esdram fuisse reperitur. Non ergo ante tempora prophetarum legitur aliquem philosophorum claruisse. Nihil igitur vt dicit Augustinus ibidem, habent Philosophi vnde sapientiam suam iactent: quo religio- ne nostra vbi vera est sapientia, videatur antiquior: nullaque gens de antiquitate suae sapientiae se vlla vanitate iactauerit: quando nec aegyptus inuenitur: quae solet falso & inaniter de suarum doctrinarum antiquitate gloriari: qualicumque sapientia sua prophetarum nostrorum praeuenisse sapientiam.

⁋ Loquendo autem de prioritate originis: ista scientia omnes alias praecedit: quia cum hoc quod tempore omnes praeterit: omnes etiam ortum trahunt ab ea. secundum quod dicit Cassiod. super Psal. Omnis splendor rhetoricae eloquentiae: omnes modi poeticae locutionis: quaelibet varietas deorae pronunciatio nis, a diuinis scripturis sumpsit exordium. Et secundum hoc ista scientia dicitur prima tanquam primum principium in genere scientiarum: a qua omnes aliae emanant: & inquam omnes habent reduci. Loquendo autem de prioritate dignitatis, ista prior est: quia omnibus dignior: & hoc omnibus modis dignitatis: qui in scientiis habent inueniri. vt sicut in deo qui est subiectum theologiae inuenitur quicquod est nobilitatis & dignitatis in omnibus aliis rebus: sic in scientia de eo inuenitur quicquid est nobilitatis & dignitatis in qualibet alia scientia. Nobilitas enim & dignitas scientiae sequitur nobilitatem & dignitatem subiecti. vt habetur in principio de anima, & in vi. Metaphysicae. Est autem ista scientia omnibus aliis dignior. Primo veritatis certitudine. Secundo auctoritatis magnitudine. Tertio subiecti nobilitate. Quarto finis vtilitate. Quinto eloquii foecunditate. Sexto perfectionis integritatem. De veritatis certitudine super alias habitum est supra. de qua etiam dicit Augustinus libo de praed. gratiae. In sacrarum voluminibus literarum lector inconcussa fide tenere debet nusquam deesse veritatem: etsi pro magnitudine rei non facile intellectus occurrit. ldem de videndo deum. Neque fieri vllo modo potest: vt haec sacrarum literarum auctoritas ex aliqua parte mentiatur. Et ad Hierony. Tantummodo scripturis canonicis hanc debeo seruitutem: quas solas ita sequar, vt conscriptores earum nihil in eis omnino errare, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Si enim ad sacras scripturas admissa fuerint vel officiosa mendacia: quae tandem de scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obtenebretur improbitas: Auctoritatis magnitudine dignior est ista scientia caeteris dupliciter. Primo, ex magnitudine auctoritatis suae in se, ex efficientis testificatione. Secundo exmagni tudine auctoritatis suae super alias, ex regiminis potestate. De secunda eius auctoritate habitum est supra sufficienter, loquendo de eius vniuersalitate, subalternatione, & principalitate. De prima vero auctoritate eius dicit Augu. xi. de ciui. dei. Hic scilicet dei filius) prius per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos: quantum satis esse iudicauit loquutus, scripturam condidit, quae theologia nuncupatur eminentissimae auctoritatis. & ibidem in principio. Sacra scriptura non fortuitis motibus animorum: sed plane summae dispositione prouidentiae super omnes omnium gentium literas omnia sibi genera humanorum ingeniorum diuina excedens auctoritate subiecit. Hinc dicit in fine secundi super Gene. Maior est huius scientiae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. & contra Manichaeos. Quantum distat de Christi aduentu: inter praedicationem angelorum: & confusionem demonum: tantum est inter auctoritatem prophetarum: & curiositatem literarum secularium. & lib. ii. de ordine. Auctoritas partim diuina est, partim humana: sed vera, summa, firma ea est: quae diuina nominatur. humana autem auctoritas plerumque fallit. De subiecti nobilitate dicit Auicen. primo Metaphysicae suae. Sapientia illa est nobilior caeteris qua apprehenditur nobilius scitum. Nobilius autem scitum deus est, & causae proximae post eum. De quibus principalissime inter omnes scientias haec scientia determinat, vt habitum est supra, & infra dicetur. Vnde & causa subiecti sui dicitur haec scientia diuina, vt competenter conueniat ei illud Philosophi. Scientia nobilis debet esse nobilis generis. Aliae vero scientiae sunt valde bonae: sed ista est melior omnibus scientiis. Bonorum enim & honorabilium omnem scientiam opinantes, vt dicitur in principio de anima, aut propter certitudinem, aut quia meliorum & mirabiliorum est, propter vtraque haec, hanc diuinam scientiam in primis ponamus: & maxime ex hoc quod de solo deo vt de subiecto considerat. Quod dico propter metaphy sicam: quae de ente in communi considerat: cuius cognitio ex hoc vilior est: licet de deo sub ente consideret. vt infra videbitur loquendo de subiecto huius scientiae. De finis vtilitate dicit Augustinus ii. de doctrina christiana. Quanto minor est auri &c. vt habitum est supra. Et ideo dicitur Prouerb. xix. Vbi non est scientia animae: non est bonum. & Sapieieam. xiii. Vani sunt omnes homines: quibus non subest scientia dei. De eloquii foecunditate dicit Greg. in prolog. morali. Sacra scriptura omnes scientias locutionis suae more transcendit: quia in vno eodemque sermone dum notat textum, prodit mysterium. sicut mysteriis prudentes exercet, sic plerunque superficie simplices refouet. Habet in publico vnde paruulos nutriat: seruat in secreto vnde mentes sublimium in admiratione suspendat, quasi quidam fiuuius est (vt ita dixerim) planus & altus: in quo & agnus ambulet & elephas natet. vt secundum Augu. altitudine superbos irrideat: profunditate attentos terreat: veritate magnos pascat: affabilitate paruulos nutriat. De eius perfectione super alias, satis habitum est supra. Loquendo de prioritate ordi ne doctrinae: non est prius nobis semper quod est prius in natura: sed illud a quo est facilior doctrina. Quia igitur scientia ista de occultissimis est nobis: quia de eis quae soli deo cognita sunt, & omnem naturalem intellectum creaturae excedentia: ad quorum notitiam illa quae sunt in aliis scientiis sunt manuducentia, vt infra dicetur: Ideo licet ista scientia sit prior aliis ex natura rei: tamen est posterior omnibus ordine doctrinae: sicut metaphysica vltima est ordine doctrinae inter omnes scientias philosophicas, prior tamen natura. secundum quod dicit Auicen. in primo metaphysicae. Ex merito huius scientiae est vt ipsa sit excellentior super omnes alias: quantum vero ad nos, posterioratur post omnes alias.

⁋ Per haec patent rationes vtriusque partis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7