Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum alia sin discendae ad usum ipsius

CIrca decimum arguitur, quod aliae scientiae non sunt addiscendae nisi in vsum huius scientiae. Primo sic. Abusus est quando vtile assumitur non ordinando ipsum in finem ad quem est. Vtile enim nihil dicitur nisi in ordinatione ad suum finem. Aliae autem scientiae non sunt homini concessae: nisi quantum vtiles ad istam, vt iam dictum est. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Scientia quae de se non valet ad salutem: sed mittit in errorem nisi in melioris scientiae vsum assumatur: non est addiscenda nisi in vsum melioris scientiae: quia se mittere in errorem illicitum est. omnes scientiae aliae sunt huiusmodi: in errores enim mittunt de se, vt dictum est supra. secundum Ambro. De ordine vero earum in vsum meliorem dicit Hierony. super epistolam ad Titum. Alia (inquit) scientia non est scientia pietatis. Proficere autem potest ad vitam, dum fuerit in meliores vsus assumpta. qui secundum ipsum non est nisi vsus huius scientiae. ergo &c.

⁋ In oppositum arguitur sic. Quod bonum est exise: per se sumptum eligendum, etiam si eligibile sit propter aliud, vt virtutes. veritas scientiarum philosophicarum est huiusmodi. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc quod omnis humana scientia vitae huius ordinatur ad finem humanae vitae, quae est aperta dei visio in futuro: & ideo cum nulla aliarum vnquam finem illum in se includat: necessarium est quod quaelibet illarum ordinetur ad aliquem finem alium a se: mediante quo ordinatur ad illum finem vltimum: ita quod non nisi in ordine ad illum finem ad quem immediate ordinatur: debeat addisci: aliter enim frustra addisceretur: & in vanum. Aliarum autem scientiarum quaedam ordinantur immediate ad aliquem finem alium sibi proprium: praeterquam sit ipsum scire per ipsas. Secundum quod in Mechanicis carpentaria ordinatur ad arcam, aut scannum, quae siunt per ipsam. In liberalibus vero: medicina ordinatur ad humani corporis sanitatem, ciuilis vero ad pacem ciuitatis. De istis bene verum est, quod addisci bene possunt non in vsum huius scientiae: quia mediante suo proprio fine vtiliter ordinatur quaelibet earum ad finem communem humanae via tae. Aliae vero sunt quae non ordinantur ad aliquem alium finem operatum per ipsas sibi proprium, praeterquam ad ipsum scire quod acquiritur per eas. vt sunt scientiae philosophicae, maxime pure speculatiuae. de quibus dicit Philosophus primo Metaphysicae, quod inuentae sunt non propter aliquam inuentorum vtilitatem, aut necessitatem, sed suiipsius gratia: & eius quodlest scire. Sed quia quantuncunque sunt suiipsius gratia & eius quod est scire, vanae tamen essent omnes nisi ad aliquid aliud ordinarentur: & per illud ad finem vltimum humanae vitae: quae est visio dei: cum de se illum non includant: licet Philosophus in speculatione per scientias speculatiuas finem humanae vitae posuit: & male: Scire igitur in istis scientiis cum non ordinetur ad aliquid operari per ipsas: necessario ordinatur ad aliud scire superioris scientiae: & per illam ad finem vltimum vitae humanae: propter quem solummodo sunt addiscendae. Sunt enim addiscendae, quatenus ex cognitis per ipsas ratio nostra progredi possit a visibilibus ad inuisibilia: & a temporalibus ad aeterna. Non enim vt ait Augustinus de vera relig. frustra & inaniter intueri oportet pulchritudinem caeli: & ordinem syderum: candorem lucis: dierum ac noctium vicissitudines, lunae menstrua, curricula anni, vim seminum, species munerosque gignentium, & omnia in suo genere modum naturamque seruantia. In quorum consideratione non vana & peritura curiositas, sed gradus ad immortalia & semper permanentia faciendus. Hoc autem non potest esse nisi mediante superiori scientia: quae immediate ad illa pertingit. Illa autem scientia vlterior non potest esse nisi ista, quae immediate attingit finem vltimum: in cuius vsum ordinantur aliae. De scientiis igitur philosophicis pure speculatiuis absolute dicendum, quod non licet eas addiscere: nisi in vsum huius scientiae. Nisi forte quis aliquam illarum scientiarum discat vt melius disponatur ad discendum quaedam alia. veluti logicam & naturalem philosophiam: vt magis proficiat in medicina. Qui enim philosophicas scientias discunt finem statuendo in ipsis propter scire naturas rerum: non in ordine ad vsum istius scientiae, vel per se, vel per alios, quos forte docet philosophia vt promoueantur ad theologiam: isti sunt qui ambulant in vanitate sensus sui: qui secundum apostolum, Veritatem dei in iniustitia detinent. Deus enim veritatem illarum scientiarum propter vsum huius scientiae ab illis vanis hominibus inuestigari permisit. vt dictum est in quaestione praecedenti.

⁋ Per haec patent obiecta. Aliae enim scientiae quae fines proprios non habent, re vera non sunt homini concessae nisi propter istam: & ideo vanum est eas discere nisi in vsum istius, nec licet, quia vt dicitur in secundo argumento, qui philosophicis diligit insistere propter se: non potest, vel vix potest errores euadere verae fidei contrarios. Scientiae vero quae habent proprios fines: bene sunt homini concessae aliter quam ad vsum istius: & licet eas addiscere sine periculo erroris.

⁋ Quia arguitur in oppositum, quod bonum per se eligendum: Dicendum quod per se dicitur aliquid eligendum finaliter, vel formaliter. Per se formaliter omnis scientia & virtus est eligenda: non autem finaliter. de quo est hic sermo. secundum quod de hoc habitum est supra in quaestione An studendum est scientiae propter se. Vnde in scientiis liberalibus stare propter delectationem illius scire quod in eis inuenitur: non ordinando scire acquisitum ex illis ad aliam vtilitatem: & maxime in vsum huius scientiae, omnino illicitum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10