Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum in usum suum habeat assumere quaecumque sunt determinata in aliis scientiis
CIrca vndecimum arguitur, quod ista scientia in vsum suum habet assumere quaecumque in aliis scientiis sunt inuestigata. Primo sic. Veritas vbicumque inuenitur, dei est & a spiritu sancto. vt dictum est supra. Sed omnia quae dei sunt, in vsum scientiae huius licet assumere: quia est scientia diuina. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Ecclesiastici. xlii. scribitur in persona fidelis deum glorificantis in creaturis. Memor ero operum domini: & quae avidi annunciabo in sermonibus domini. illi sunt sermones huius scientiae. ergo &c.
⁋ Contrarium est illud quod dicit Ambrosius in Hexame. De numero caelorum ordine & motu & caeterorum huiusmodi quae aliena sunt a studio nostro & diuinae lectionis serie: his qui foris sunt re linquamus. hoc non esset faciendum: si in vsum huius scientiae illa essent assumenda. ergo &c.
⁋ Item Augustinus ix. de trinitate in principio dicit. Non quicquod ab homine sciri potest in rebus humanis, huic scientiae tribuendum. sed totum esset ei tribuendum: si in vsum eius esset assumendum. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc, quod sic est in omnibus quae velut vtilia sunt ordinata in aliquem finem: quod a fine debent determinari: vt inquantum ad finem vtilia sunt assumantur in eius prosecutione alias autem non: quia in vanum alias assumerentur. Quare cum vt determinatum est supra, ea quae sunt aliarum scientiarum sunt assumenda ad istam tanquam vtilia: quaecumque ergo vera in aliis scientiis inueniantur, si cognoscantur esse vtilia huic scientiae, secure ab hac scientia sunt assumenda: & alia non. Et ideo dictum est supra, quod non voluntate affectante: sed necessitate compellente assumantur. Quaecumque igitur vera sunt in aliis scientiis: & cognoscibilia in vniuersis creaturis: ad hanc scientiam assumi possunt. sed assumi non debent nisi in gloriam dei, inquantum fructum aliquem faciunt huic scientiae: & in proximi profectum: inquantum aliquem quandoque facilius dicta secularium scientiarum ad spiritualem vitam ducunt, quam huius sacrae scripturae. secundum quod de primo dicitur Ecclesiastici. xlii. in persona doctoris fidelis sacrae scripturae. Memor ero operum domini &c. Memor ero. ex aliis scientiis in quibus perscrutantur specialiter. Operum domini. Glos. Quae ipse dixit & facta sunt. Quaecumque vid id est in aliis scientiis didici. In sermonibus domin id est sermonibus huius sacrae scripturae: qui sunt sermones domini. Memor ero illorum operum. Et quare hoc faciendum, sequitur post aliqua interposita. Et gloria domini plenum est opus eius. i. materia glorificandi deum est in omni opere eius, propter quod debent assumi in sermonibus eius. & hoc est quod sequitur. Nonne domins &c. De secundo vero dicit Orig. in Homilis. Quomodo Abraham Cethuram accepit in vxorem. Sane (inquit) praeter hoc quod ex lege dei edocemur, si etiam ex his eruditionibus quae extrinsecus videntur esse in seculo: aliquas contigimus: verbi causa, vt est eruditio literarum artis grammaticae, vt est geometrica doctrina, vel ratio numerorum, vel etiam dialectica disciplina: & haec omnia extrinsecus quaesita ad nostra instituta perducimus: tunc videbimur ex alienigenis in matrimonium sumpsisse, vel etiam concubinas: & si de huius modi coniugiis disputando disserendo contradicentes redarguendo conuertere aliquos poterimus ad fidem: & suis eorum rationibus & artibus superantes veram philosophiam Christi & veram pietatem dei suscipere suaserimus: tunc ex dialectica & rhetorica videbimur quasi ex alienigena quadam, vel concubina filios genuisse.
⁋ Ad primum in oppositum de dicto Ambro. Dicendum quod illud dixit Ambrous non quia talia nunquam sint assumenda in vsum huius scripturae si opus fuerit: sed quia passim non sunt aslumenda. & licet nulla passim sint assumenda, hoc tamen potius de talibus dicit: quia rarius habent vsum in hac scriptura quam alia. Vnde dicit ibidem. Quid mihi quaerere quae sit mensura circuitus terrae, quam geometrae aestimant stadiorum. clxxx. quam libenter fateor me nescire, quod scire nihil proderit. Propter quod dicitur in figura Leui. ii. Primitias tantum eorum offeretis ac munera. Glos. interli. Elementa & omnia quae philosophi repererunt, quae diuinis eloquiis necessaria sunt. & Glos. margi. Dicitur in canti. Mel & lac sub ligua tua. vt ostendatur paganorum scientia & ludaeorum litera ecclesiasticae doctrinae subiecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerri: vnde ait Primitias tantum offeretis. Primitias enim illius sapientiae offerimus: non totam: sicut Paulus ait ad Ephe. Sicut vester poeta dicit. Huius genus sumus, quod enim inuenit congruum scientiae dei: non respuit: non tamen vltra testimonia multiplicauit: quia placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. vt infra videbitur.
⁋ Ad secun¬¬ dum de dictis Augustinus Dicendum quod aliqua attribuuntur huic scientiae tanquam ad integritatem eius pertinentia. hoc modo non omnia quae sciri possunt huic scientiae tribuenda sunt. Alia vero attri¬¬ buuntur huic scientiae tanquam vtilia & proficua illis quae pertinent ad integritatem huius scientiae. Hloc modo omnia quae sunt scita in aliis scientiis bene possunt huic scientiae attribui. Vnde sciendum quod in humanis scientiis quaedam sunt noxia & falsa: quae in sermonibus huius scientiae nunquam debent assumi nisi vt improbentur. Quaedam autem sunt vera: sed vana: quia nullum vsum ad hanc scientiam habent: & ideo nunquam assumi debent. Alia vero sunt vera & huic. scientiae proficua: & talia assu- mi debent cum opus est. Horum trium distinctionem tangit Augustinus in suo dicto cum ait. "Non quicquid sciri ab homine potest in rebus: vbi plurimum superuacuae vanitatis. ecce secundum. Et noxiae curiositatis. ecce primum. Huic scientiae tribuendum: sed illud tantummodo quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit: gignitur, nutritur, defenditur, roboratur". ecce tertium. Sciendum tamen quod non sunt aliqua ita vana, si tamen vera, si huic scientiae sint proficua: quin ad hanc scientiam sint assumenda: quia tunc non sunt vana. nihil enim est in creaturis quin per similitudinem aliquam in diuinam cognitionem ducat. vt infra videbitur.
On this page