Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum omnes scientiae aequalem usum habeant ad eam

CIrca. xii. arguitur quod omnes aliae scientiae aequalem vsum habent ad istam. Primo sic. Haec scientia alias assumit in vsum suum: inquantum in finem suum ordinantur. omnes aequaliter in finem eius ordinantur: quia vt in finem vltimum. ergo &c.

⁋ Secundo sic. haec scientia alias scientias assumit in vsum suum, ratio ne veritatum quas continent. sed aequalis est veritas omnium verorum: quia veritas est rectitudo quaedam. ergo &c.

⁋ Contra est secundum praedicta: quia non assumit illa quae sunt aliarum scientiarum, nisi ad vsum suum sint vtilia. sed non sunt omnia aequaliter vtilia ad hanc scientiam: vt determinat Augustinus secundo de doctri. christiana. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc quod illa quae aequalem vsum habent ad aliquid: necesse est quod ad illud se habeant eodem ordine secundum idem & eodem modo: quia in istis consistit comparationis aequalitas. Nunc autem comparando alias scientias ad istam secundum vsum suum: neque eodem ordine, neque secundum idem, neque eodem modo se habent ad eam. Idcirco dicendum quod non aequalem vsum habent aliae scientiae ad istam. Primo quidem non ordinantur aliae scientiae in vsum istius eodem ordine: quoniam quaedam ordinantur ad istam mediatius: quaedam immediatius. Cum enim vt dicit Hug. in prolo. cae. Hierarchiae, Philosophia omnis in tres partes secatur: Prima est logica, sub qua comprehendit omnes scientias sermocinales: quae non docent cognoscere res sed modos sciendi alia: de quibus dicit Philosophus: Quaedam non volumus scire propter se: sed vt per haec alia co gnoscamus. & ideo sunt aliis priores: secundum quod dicit Boethius. Necesse est prius ostendere quis modus sit possibilis ad veritatem propositam manifestandam. Secunda est ethica: quae formam virtutum disponit: & est in secundo ordine: quia mentem habitibus virtutum ad percipiendum rerum veritates serenat. secundum quod dicit Augustinus iiii. de ciui. dei. ca. iii. Socrates primo vniuersam philo sophiam ad corrigendos, componendosque mores fexisse memoratur: cum ante illum omnes magis physicis perscrutandis operam impendebant. Nolebat enim immundas terrenis occupationibus animas se in diuina conari: quae non putabat nisi munda mente posse comprehendi: ideoque primo purgandae vitae censebat instandum: vt depressis libidinibus ornatus animus naturali vigore in aeterna se extolleret. Tertia vero est Theorica: quae sola verum in eo quod est & non est scruta ri elegit. Huius vt dicit Hug. tres sunt partes. Prima Metaphysica. Secunda physica. Tertia theologia in quibus contemplatio veritatis quibusdam quasi contemplationum gradibus ad summum conscendit. Prima enim speculatur visibiles inuisibilium rerum formas. Secunda inuisibiles rerum visibilium causas. Tertia contemplatur inuisibilium substantiarum inuisibiles naturas. Et est in istis qua si progressio quaedam & profectus mentis ad cognoscendum verum. per visibiles enim inuisibilium formas peruenitur ad inuisibiles visibilium causas: & per inuisibiles visibilium causas ascenditur ad inuisibilium substantiarum cognoscendum naturas: vbi est summa veritatis perfectio: qua nihil altius esse potest animo contemplanti. Non ergo eodem ordine aliae scientiae vsum habent ad istam: sed quaedam mediatius: quaedam vero immediatius. Immediatius enim ad istam ordinantur scientiae phyae sicae. id est naturales communiter dictae continentes sub se metaphysicam: post illas mathematicae: & post mathematicas morales, & post morales sermocinales. Secundo etiam modo non ordinantur aliae scientiae in vsum istius aeque principaliter scilicet secundum idem. Cum enim vt dicit Augustinus iiii. de civitate dei. cap. iiii. studium sapientiae in actione & contemplatione versatur: & actio consistit in amore boni, & contemplatio in speculatione veri: ad partem theologiae, quae in actione consistit, plus valet moralis philosophia: ad partem vero eius quae in contemplatione consistit, plus valet tota philosophia residua Tertio similiter modo non ordinantur omnes scientiae in vsum huius scientiae eodem modo. Cum enim ad perfectum modum tractandi sacram scripturam duo sunt necessaria. scilicet modus inueniendi quae intelligenda sunt: & modus proferendi quae sunt intellecta: vt dicit Augustinus i de doctrina christiana quantum ad modum proferendi duo sunt necessaria: orationis congruentia, & orationis decentia. Quantum ad primum vtilis est grammatica: vt modos locutionis nos doceat: in quibus vsus nobis deficit. & sic necessaria est nobis ad vsum huius scientiae: sicut & ad vsum aliarum scientiarum: sed per accidens. secundum quod dicit Augustinus. iiii. de doctri, christiana. Neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis integritas, indigerent pueri, si eis inter homines qui integre loquerentur, crescere daretur & viuere. Nescientes enim vlla nomina vitiorum: quicquid vitiorum cuiuslibet ore loquentium audirent sana sua consuetudine reprehenderent & cauerent. sicut rusticos vrbani reprehendunt: etiam qui literas nesciunt. Quantum ad secundum vtilis est Rhetorica: vt ex ea modos persuasionum sacra scriptura accipiat. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doctriniti. christiana. Cum posita sit in medio facultas eloquii: quae ad persuadenda seu praua, seu recta valet plurimum: cur non bonorum studio comparatur vt militet veritati: cumi mali ad obtinendas prauas vanasque causas in vsus iniquitatis, & erroris vsurpent:

⁋ Circa modum inueniendi quae intelligenda sunt: duo sunt necessaria. scilicet inuentio verarum sententiarum: quod pertinet ad scientiam rerum. & inuentio connexionum: quibus quae vere inuenta sunt in rebus, esse vere inuenta cognoscantur: quod pertinet ad artem disputati uam. secundum quod dicit Augustinus ii. de doctriaie christiana. Aliud est nosse regulas connexionum: aliud sententiarum veritatem. In veritate ipsae per se sententiae considerandae sunt: sed veris certisque sententiis cum incertae vera connexione iuguntur, ipsae etiam certae fiant necesse est.

⁋ Circa vsum artis disputatiuae, Sciendum quod secundum quod dicit Auer. & etiam Augustinus de Acad. dupliciter vtendum est ea in hac scientia, sicut & in aliis. primo quia declarat communes propositiones quibus vtitur quaelibet scientia. Secundo quia docet modos arguendi quibus declaratur vere inuentum esse id quod aliae scientiae ex propriis principiis vere adinueniunt: secundum quod dicit Philosophus loquens vt logicus in lib. Poster. Aliarum scientiarum est medium inuenire. Nostrum autem est ordinare. De vtilitate scientiae disputatiuae specialiter ad istam scientiam dicit Augustinus ii. de doctrina christiana. Disciplina disputationis ad omnia genera quaestionum, quae in literis sanctis sunt penetranda & dissoluenda plurimum valet. Disputatione autem sophistica maxime cauendum est vti in hac scientia: & praecipue litigiosa, quoniam vt ibidem dicit Augustinus Genus captiosarum conclusionum scriptura quantum detestatur illo loco ostendit vbi dictum est: Qui sophistice loquitur odibilis est. Cum enim vt dicit. ii. libro soli. non melius veritas possit quam interrogando & respondendo inuestigari: & vix quisquam inueniatur quem non pudeat conuinci disputatione: eo pene semper cuenit: vt rem bene inductam ad discutiendum, inconditus pertinaciae clamor expendat: & cum laceratione animorum plerumque dissimulata, interdum etiam aperta.

⁋ Sciendum tamen quod sophisticarum connexionum rationes etiam vtile est ad vsum huius scientiae assumere: vt cognoscantur, & deceptiones prauorum fidelibus non lateant. Cum enim vt dicit Augustinus iiii. de doctritiui, christiana, in principio: illi fallacibus argumentis veritatem oppugnent, & falsitatem asserant: isti vero nec vera defendere: nec falsa valeant refutare: illi animos audientium in errorem mouentes impellentesque terreant: contristent: exhilarent: exhortentur ardenter: isti pro veritate lenti frigidique dormitent: quis ita desipiat vt hoc dicat: De vtilitate notitiae rerum ex scientiis naturalibus dicit Augusti nus secundo de doctrina christiana. Rerum ignorantia facit obscuras lectiones, cum ignoramus vel animantium, vel lapidum, vel haerbarum aliarumve rerum naturas: quae plerunque in scripturis alicuius similitudinis gratia ponuntur. De vtilitate vero Arithmeticae dicit ibidem. Numerorum imperitia multa facit non intelligi. & de Musica ibidem. Non pauca etiam claudit atque obtegit rerum musicarum ignorantia. & sic de caeteris: secundum quod de eis ibidem plura pertractat. Est autem pro generali regula tenendum in omni scientia rerum: quod tanto plus valet ad vsum huius scientiae: quanto plura & apertiora de deo & de rebus diuinis loquitur. Et ideo Augustinus octauo de ciuitate dei, in tractandis sacris literis vtilitatem philosophiae Platonis, philosophiae caeterorum philosophorum anteponit. Quicunque (inquiens) philosophi de summo deo, & vero ista senserunt: quod rerum creatarum sit effector, & lumen cognoscendarum, & bonum operandarum: quodque ab illo nobis sit & principium naturae, & veritas doctrinae, & felicitas vitae, sicut Plato & qui eum bene intellexerunt, eos omnes caeteris anteponimus: eosque nobis propinquiores fatemur.

⁋ Ad primum in oppositum, quod omnes scientiae aequaliter ordinantur in finem huius scientiae: Dicendum quod licet aequaliter ordinentur in finem huius scientiae: quo ad hoc quod in ipsum ordinantur tanquam in finem vltimum: non tamen eodem modo: quia non aeque immediate: neque secundum idem neque ad idem: vt dictum est.

⁋ Ad secundum quod aequaliter est veritas omnium scientiarum: Dicendum quod licet ita esset: veritas tamen quorundam maiorem conformitatem habet ad ea quae proprie sunt huius scientiae quam aliorum: & secundum hoc diuersimode bene possunt assumi in vsum huius scientiae. Quomodo non sit veritas aequalis in omnibus, habitum est supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12