Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum simul tota erat conscribenda

CIrca quintum arguitur, quod haec scientia tota simul & perfecta erat conscribenda, non vna prius: vt vetus testamentum: altera posterius: vt nouum testamen tum. Primo sic. Natura facit semper quod melius est. secundum quod est possibilius: vt dicit philosophus. multo fortius ergo & auctor naturae, qui melior est & perfectior. sed melius fuit recipere scientiam simul totam perfectam quam partem, & hoc erat possibile dare auctori huius scientiae: deo scilicet. ergo &c.

⁋ Secundo sic: Quanto scientia perfectior est: tanto melius & facilius instruit. sed propter hominis instructionem ista scientia conscripta est. vt dictum est. ergo tota perfecta debuit conscribi.

⁋ Contra est apostolus cum dicit primae Corinthicorm decimoquinto. "Non prius quod est spiritualequam quod animale". sed quod animale quam quid spirituale. vetus testamentum est animale, nouum spirituale. iuxta apostoli intentionem ibidem. ergo &c.

⁋ Item Gali. iii. Lex paedagogus fuit in Christo: vt ex fide iustificemur id est in nouam legem fidei Christianus Sed paedagogus debet praecedere illum cuius est paedagogus. Vetus ergo testamentum prius debuit conscribi quam nouum, quare cum ambo sint partes huius scientiae: non simul debuerunt conscribi: sed partes successiue.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum vt dictum est: scientia ista non nisi in vsum & auxilium hominum literis describenda erat: eo modo & tempore describenda erat quo vsui hominis magis competit. Nunc autem ita est: vt patet ex dictis: quod homo per hanc scientiam ab imperfecto ducendus est ad perfectum: quod oportuit fieri gradatim a minus perfecto ascendendo ad magis perfectum. Et hoc non tantum in cognoscendis: vt declaratum est supra eodem articulo, quaestione tertia: sed etiam in agendis: vt iam restat declarare. Cum enim vt dictum est quaest. proxima hominibus submersis in profundo peccatorum scientia ista conscribenda erat: qui omnino inhabiles erant ad perfectiora ope ra virtutum exercenda: sed sufficiebat eis si ab initio possent vsum peccatorum dimittere: & tunc demum ad opera perfectionis & virtutum anhelare: Idcirco eis ab initio ista scientia perfecte describi non debuit: sed aliquis gradus in ea: vt in minori assuefacti ad magis perfectum suscipiendum fierent idonei. vt sic primo pars illa quae faciliora & minus perfecta describeret, in veteri testamento: deinde consequenter illa quae difficiliora & perfectiora edicta continet in nouo testamento traderetur: vt per primam partem fugere peccata disceret timore poenae: per secundam virtutes amare zelo iustitiae. Propter quod dixit apostolus. Ad nihil perfectum ducit lex: sed paedagogus noster fuit in Christo. Hinc est quod dicitur in collatione praedicta. Quia lex naturalis corrupta fuerat vsu libidineque peccandi apposita est adiutrix naturae legis Mosaicae seuera districtio: vt vel metu poenae praesentis non penitus litera scientiae naturalis extingueretur, quae tantum durare debuit quo pristinae legis naturae possent sustinere mandata, quae in lege euangelii erant diuulganda. Quoniam vt dicit Ambrosius super Lucam, lob, Melchisedech, Abraham, lsaac, Iacob per fidem sine lege viuebant. Praeuenientes enim legem patriarchae sancti praeceptorum vinculis absoluti libera & consimili nobis euangelii gratia refulserunt. & sequitur. Multo melius egisset circuncisus populus: si vitam maiorum voluisset imitari. Sic enim fuisset vna aedificatio priorum ac sequentium. Sed quia primum illum vitae actum posterioris infirmitas non potuit implere tanquam medius paries interiectus est: ne continua bonorum morum aedificatio rumperetur. Et ideo vt dicitur in dicta collatione: non erat possibile euangelicam perfectionem tradi ante legis custodiam. Non enim poterant audire, Qui te percusserit in dextera maxilla praebe illi & alteram, qui contenti non erant tali aequalitate iniurias, proprias vindicare, sed telorum vulnera pro alapa leuissima rependebant: & pro vno dente animas percutientium expetebant. Sed nec dici illis poterat, Diligite inimicos vestros: in quibus magni fructus dicebantur vt amicos suos diligerent, declinarent vero ab inimicis: & solo ab illis odio dissiderent: nec opprimere illos & occidere festinarent. Mosaicae igitur iustitiae modus a talibus prius custodiendus erat: non excedere in vindicta modum, ne plus rependat quisque quam acceperit, & tunc demum nouae legis gratiam valet suscipere, vt non solum vindictam non expetat: sed etiam totam remittat: insuper & iniurianti beneficia cumulet. secundum illud. Si sitit inimicus tuus, potum da illi. Quia vt dicit Augustinus. i. de ser. do. in monte. Magnus hic iustitiae gradus oculum pro oculo, dentem pro dente: quibus nominibus signatur modus: vt iniuria vindictam non transeat: & haec est quaedam pacis inchoatio. Perfecta vero pax est talem penitus nolle vindictam. Inter ergo illud primum quod praeter legem est: vt maius malum pro minore reddatur: & hoc quod dominus discipulis dicit: ne pro malo vllum reddatur malum, medium quemdam locum tenet: vt tantum reddatur quantum acceptum est. Per quod a summa discordia ad summam concordiam: pro temporum distributrione transitus factus est: vt homo per legem Moysi adiutus: ipsa tanquam paedagoga vtatur: & ad legis naturae praecepta non in tabulis lapideis: sed in tabulis cordis scripta reuertatur. dicente domino per Hieremiam prophetam: quod & assumit apostolus. Heb. x. Ecce dies veniunt, & consummabo super domum luda & super domum lsrael testamentum nouum: non secundum pactum quod pepigi cum pluribus eorum in die qua apprehendi eos: vt educerem eos de terra aegypti: sed hoc erit pactum meum: dabo legem meam in visceribus eorum: & in corde eorum scribam eam. Esa. xi. Lex mea in corde ipsorum. Glos. interli. Euangelium. Vnde statim deficiente lege naturae non erat describenda lex euangelii, sicut nec Christus eam scripsit: quia non erat literis conscribenda: vt discatur: sed solum praedicationibus proponenda: vt in cordibus hominum scripta legatur. Sed quia post praedicationem euangelii (vt dicit Chrysostomus) sicut priores a lege naturae: sic & posteriores multi a recto calle euangelicae praedicationis detorserant, eius rursus quae constat ex literis eguerunt: & opus erat vt scriberentur euangelia: quae non nisi ad naturalis legis recordationem erant diuulganda.

⁋ Ad primum quod auctor naturae facit quod melius est: dicendum quod verum est quando est possibilius & congruentius. Nunc autem non ita conueniens & congruum fuit homini totam simul conscribere: vt per partes: sicut dictum est.

⁋ Ad secundum quod scientia perfectior perfectius & facilius instruit, dicendum quod verum est, quando recipiens ad perfectionem scientiae est dispositus. sed quando est indispositus, imperfectior scientia facilius & perfectius secundum suum statum instrueret eum, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5