Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum perfecte conscripta sit in duobus testamentis novo et veteri

CIrca sextum arguitur quod sacra scriptura non est perfecte conscripta in duobus testamentis: sed quod restat tertia pars conscribenda. Primo sic. In quolibet genere imperfectum expectat perfectionem per aliquid sui generis. Perfectum enim & imperfectum sunt vnius naturae secundum philosophum. vii. metaphysicae. Et Chryso. super illud Mat. v. Nisi abundauerit iustitia vestra &c. dicit. Commendat legem antiquam, eam con uanfert nouae. cuius sane illam esse quasi cognatam docet, & omnino germanam. Plus enim ac minus eiusdem esse generis manifestum est. Haec scriptura in vtroque te stamento imperfecta est, secundum apostolum. i. Corin. xiii. Ex parte cognoscimus. ergo expectat perfectio nem per aliquid sui generis. hoc non est nisi aliquid scientiae huius vitae, quod ad eam pertinet, quia scientia vitae futurae omnino est alterius generis. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Io. xvi. dixit Christus. Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem verita tem. Sed ex nouo testamento non cognoscimus veritatem aliam quam Christus discipulis dixerat & fecerat: & adhuc non omnem illam, secundum quod dicitur Io. vlti. concludem do finem euangeliorum. Sunt autem & alia multa quae fecit lesus, quae si scribantur per singula,- nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros. ergo restat ad integritatem huius scripturae, quod per spiritum sanctum annunciandum est.

⁋ Contra. si esset aliquid adhuc conscribendum, illud euangelium mereretur dici, quia esset melior & certior futurorum annunciatio quam facta sit, quae semper euangelium meretur dici secundum Chrysost. in principio super Mat. Sed tale quid restare non potest conscribendum. secundum quod dicit Apostolus Gali. i. Euangelium non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, & peruertere volunt euangelium Christiana ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod opinio aliquorum erat: & dicitur abbas loachim illius fuisse opinionis: quod promissio illa de missione spiritus sancti. Io. xvi. nondum conpleta erat tempore apostolorum. Et quod ipse spiritus adueniens nouum euangelium conderet: in quo omnino legem diuinam perficeret. Vnde & tribus diuinis personis & tribus temporibus sibi succedentibus dicebant congruere tria testamenta: vt vetus testamentum praecedens dicatur patris: nouum filii: & tertium futurum spiritus sancti. Vnde & Manichaeus dixit illam spiritus san. promissionem in se completam fuisse: & praedicationem noui euangelii ab eo recipiendam esse: vt dicit Augustinus contra epistolam Fundamenti. Consi militer & plures alii qui sectas errorum sibi congregauerunt: vt Mahumetus fecit: quorum non erat in tentio, nisi peruertere euangelium Christi: vt dicit apsus. Quorum errores praeuidens apsus, omnes tales volentes noua scripta euangelio addere, quasi lex euangelica esset imperfecta, ponit sub ana themate, cum dicit. Gali. i. Sed licet nos aut angelus de caelo euangelizauerit vobis praeterquam quod euam geliz auimus vobis anathema sit. & vt amplius confirmet, repetit idem dicens: Sicut praedixi, & nunc iterum dico de istis. Si quis vobis euangelizauerit praeter id quod accepistis anathema sit. In dicto illorum error erat & vanitas quo ad duo. Primum quo ad hoc quod dicebant spiritus san. promissionem in aphilesis non fuisse impletam. lterum vero quo ad hoc quod dicebant per spiritum sanctum nouum euangelium ad perfectionem euangelii Christi esse condendum.

⁋ Contra primum est illud quod dicit Christus. Io., xv. Cum venerit spiritus paracletus quem ego mittam vobis a patre: ille testimonium perhibebit de me, & vos testimonium perhibebitis. i. ille testimonium perhibebit per vos & in vobis. secundum quod dicit loanem. xiiii. Ego rogabo patrem: & alium paracletum dabit vobis: vt maneat vobiscum in aeternum spiritus veritatis. & se quitur: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, & in vobis erit, & Luc. vlti. Ego mitto promissum patris mei in vos: vos autem sedete in ciuitate quousque induamini virtute ex alto. Vnde dicitur Io. vii. Nondum erat spiritus datus, quia Christus non erat glorificatus. q. d. si Christus esset glorificatus, statim spiritus esset datus. Et ideo promissionem quam dudum fecerat, iterauit in ascensione promittens eum eis de propiquo. secundum quod dicitur Actuum. i. Vos autem baptizabimini in spiriutu sancto non post multos hos dies. Quod impletum est Actuum. ii. vbi dicitur quod cum complerentur dies pentec. &c. vbi quia manifestissime convincuntur negabant aliqui eorum actus apostolorum esse de canone, in quo manifeste eis contradicit Augustinus cum in. li. contra epistolam Fundamenti dicit loquens de actibus apsorum. Cui libro neces se est me credere: si credo euangelio: quoniam vtramque scripturam mihi similiter catholica commendat auctoritas.

⁋ Contra secundum est illud quod dicit Christus Mat. v. Non veni soluere legem, sed implere. Nunc aunt non implesset, si adhuc aliquid quo implenda esset restaret. Vnde super hoc dicit Chryso. In priorum augmentum & complementum erant quae dicebantur a Christaonu fuissent autem in crementum, sed non in comple mentum: si aliquid restaret. Et quod omnino nihil restabat addendum, super dicta Christian, vt iustitia legis imple retur, manifeste appet ex eis quae xprs docuit. Cum enim vt docet Augustinus de ser. di. in modote. magnus gradus iniuriae est maleficium reddere pro beneficio: summus vero gradus perfectae iustitiae est beneficium reddere pro maleficio: Inter quos sunt multi gradus medii iniustitiae, & multi iustitiae, qui sunt minoris iniustitiae & iustitiae, secundum quod minor iustitia erat pcena Talionis veteris testamenti, oculum pro oculo, dentem pro dente, vbi modus vindictae modum non excedit iniuriae: illum autem gradum iustitiae summae Christus in summo docuit: vt vlterior modus iustitiae nec sit, nec excogitari possit, qud scilicet docuit quod nulla omnino vindicta esset expetenda: sed bencficium pro maleficio reddendum, & non qualecumque beneficium pro qualicumque maleficio: sed pro summo maleficio quod erat persecutio inuidorum inimicorum vsque ad mortem, reddere summum benesicum. scilicet animam pro eis ponere: & pro ipsis occisoribus exorare, & veniam eis impetrare, Orate (inquit) pro persequentibus & calumniantibus vos. Et quod ille sit gradus vltimus ex lege charitatis procedens manifestum est. Si enim iuxta dictum Christi maiorem charitatem nemo habet, quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis: Multo fortius nemo maiorem charitatem habet, quam vt animam suam ponat pro inimicis suis. Istud ergo est vltimum & vltra quod nihil perfectius addi potest, & per hoc euangelica perfectio a Christo tradita immediate fini vltimo coniungit, vt nulla lex vel iustitia poterit esse immediatior. Et ideo dicitur Heb. iii. Participes Christi effecti sumus. Si tamen initium substantiae eius vsque in finem firmum teneamus. & vii. Nihil ad perfectum perducit lex. Inductiovero melioris spei per quam proximamus ad deum. Intantum melioris testamenti sponsor factus est Christus. &. x. Habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christan, quam initiauit nobis viam nouam & viuentem per carnem suam accedamus cum vero corde in plenitudine fidei. Et ita cum deductio mundi processit secundum tres leges per tres status hominium, legen naturae, legem Moysi, & legem euangelii Christi: nullus status vitae huius perfectior esse potest, statu nouae legis, & euangelii Christin. Vnde durabit vsque infinem. secundum quod de statu generationis fidelium Christi exposuit Chrysosto. illud Matth. xxiiii. Dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. & loquitur de: illis quae fient in fine mundi. Est ergo sacra scriptura non solum in se perfecta, sed & perfectissime conscripta: vt nihil restet conscribendum, sicut dictum est supra.

⁋ Ad primum in oppositum quod imperfectum perficiendum est per aliquid sui: Dicendum quod impro fectio priuatio quaedam est perfectionis. Nunc autem vt vult philosophus. v. metaphysicae, Priuatio alicuius dicitur esse in aliquo: cum non habuerit quod natum est esse in alio perfectiori se. secundum quod dicitur quod plantae carent sensu, qui inuenitur in animali, & quod talpa caret visu, quamuis non est nata visum habere: sicut aliae species animalis. Et secundum hunc modum vult philosophus. iii. de anima, quod quaedam animalia sunt perfecta: vt quae habent omnes sensus. Quaedam vero imperfecta, vt quae carent aliquo vel aliquibus sensibus. Alio modo dicitur priuatio esse in aliquo quid caret eo quod natum est habere secundum suam speciem. Sicut est caecitas in homine. Et secundum hunc modum dicitur aliquid proprie imperfectum primo modo, quo imperfectum non est innatum in se recipere perfectionem eius, respectu cuius dicitur imperfectum. Sicut planta non est nata habere sensum, neque talpa visum. Hoc modo scripturae sacrae scientia est imperfecta respectu visionis apertae. Sicut dicit apsus. Ex parte cognoscimus. & ideo tale imperfectum non est natum perfici per aliud: sed adueniente perfectiori omnino euacuari. Secundum quod dicit ibidem apsus. Cum venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Hinc Orig. super illud Leui. iiii. Quicquid autem tertius dies inuenerit ignis assumit. Duos (inquit) dies, puto duo testamenta posse intelligi, in quaebus liceat omne verbum quod ad deum pertinet requiri & discuti, & ex ipsis omnem scientiam rerum capi. Si quid superfluxerit quod diuina scriptura non decreuit, tertiam scripturam non debere suscipi, quae hic dies tertia nominatur: sed quid superest igni tradamus, & deo reseruemus: quia in praesenti vita deus scire nos omnia no luit, quia nunc scimus ex parte. &c. Imperfectum autem secundo modo est illud quod natum est perfici per illud quod innatum est habere secundum suam speciem: sicut homo caecus per visum. Hoc modo scientia veteri testamenti est imperfecta, perfectibilis per scientiam noui testamenti superuenientem: cum qua est cognatae naturae, vt dictum est secundum Chryso, quae non euacuatur omnino per nouum superueniens: sed manet sub ipso in esse perfectiori, quia vt dicit Glos. Matthi. v. dum fuerit addita ad perfectionem: & haec plenius aguntur quae sunt praemissa ad inchoationem. Tota vero ista scientia conslata ex veteri testamento & nouo, isto modo imperfectionis nullam omnino habet imperfectionem, sed est tota & perfecta, quia secundum quod di cit Primus modus totius. v. metaphysicae, ab ea non diminuitur aliqua pars eorum quibus dicitur totum id est eorum quae sunt perfectionis humanae scientiae in vita ista: vt determinatum est supra.

⁋ Ad secundum quod ex euangelio Christi non habetur omnis veritas quam promisit Christus docturum spiritum san. dicendum quod verum est materialiter non formaliter. Non enim promisit spiritum docturum aliquam aliam veritatem aut perfectiorem quam ipse docuerat: sed potius explanaturum illam quam in veteri testamento & in sua doctrina euangelica inexpositam reliquit: & appositurum super illa dicta vet. test, quae in euangelio non apposuit Christus: quorum intellectum apsoi tunc no potuerunt portare nondum spiritus repleti. Et hoc est quod ipse dicit lo. xiiii. Haec loquutus sum vobis apud vos manens: paraclitus autem spiritus sctuns quem mittet pater in nomine meo, ille. v. d. o. & suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Et ideo dicit eis Matthicoru. vlti. Euntes do cete omnes gentes. Et sequitur. Docentes seruare eos omnia quaecunque mandaui vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. Doceri ergo debet doctrina Christi: & ad doctrinae eius exemplum exponi tam vetus quam nouum testamentum: & apponi quantum spiritus sanctus dictauerit vsque ad consummationem mundi. Vnde sciendum quod doctrina euangelica se habet ad doctrinam veteris testamenti vt eius impletiua. Secundum quod dixit Christus Matth. v. Non veni soluere legen: sed adimplere. Impleuit autem eam quantum ad doctrinam pertinet, dupliciter. Vno modo quo ad cerimonialia: alio modo quo ad moralia. Quo ad cerimonialia eorum obseruantias spiritualiter interprs tando: & literaliter euacuando. Quo ad moralia imperfectum in ipsis perficiendo: quod scilicet omissum erat supplendo. Et sic doctrina euangelica non tam erat impletiua quam expositiua legis veteris testamenti, perfectum modum obseruantiae vniuersorum praeceptorum legalium explicando. Euangelium enim expositio est legis. vt dicit Glos. Leui. x. Vnde dicit Chrysostomus super Mathicorum editione secunda. Secundum modum viuendi Christus legem impleuit duobus modis. Primum exteriores quidem legis figuras soluens: interiores autem eius virtutes adimplens. vt puta in lege praecepit omne opus seruile in sabbato quemquam facere non debere. Spiritualiter autem secundum euangelii veritatem opus seruile peccatum est. omne autem opus bonum non est seruile, sed liberale: & animae fit: licet ipsum videatur in prima facie corporale. Vides ergo quia Christus sabbatis operans adimpleuit legen: non soluit: manifestauit: non occultauit. Deinde adimpleuit legem in minimis istis. secundum quod planius exponit hoc in prima editione. d. Non in interitum priorum: sed in augmentum potius & complementum erant quae dicebantur a Christous Erant autem in complementum quo ad praecepta negatiua de iniuriam non inferendo: amplius prohibendo quam in lege erat prohibitum. Quo vero ad praecepta affirmatiua: plus praecipiendo quam in lege erat praeceptum. & hoc tam in iniuriis sustinendis, quam in beneficiis conferendis. secundum quod de impletione praeceptorum negatiuorum dicit Chrysostomus. illius quippe sententiae quae dicitur: Non occides: haud interemptio, sed adimpletio magis atque munitio est dicere. Non irascaris. Omnium similiter caeterorum adimpletio atque munitio facta est per Christum non interemptio. De praeceptorum vero impletione tam in beneficiis conferendis quam in iniuriis sustinendis dicit Chrysostomus. Non iam vsitatum misericordem requirit: sed etiam tunica te exui iubet ad tegendum alterius nuditatem: neque simpliciter remittentem, sed illum quoque qui alteram maxillam praebeat ferire cupienti. Doctrina vero apostolica ad doctrinam euangelicam nullo modo se habet vt eius impletiua: imperfectum aliquid existens in ipsa supplendo & addendo vel expositione spirituali aliquid literale euacuando: sicut doctrina euangelica dicta est se habere ad doctrinam veteris testamenti. Sed doctrina apsica se habet ad doctrinam euangelicam & mediante illa ad doctrinam veteris testamenti consequenter: vt explanatiua quorundam eorum quae obscure in illis dicta sunt in sensu literali: & vt interpretatiua eorundem secundum sensum mysticum, allegoricum, tropologicum, vel anagogicum. Specialiter autem se habet ad vetus testamentum eodem modo sicut se habet doctrina euangelica cerimoniales obseruantias spiritualiter interprstando: & defectum moralium supplendo. Haec omnia facit vice doctrinae euangelicae ipsam in omnibus imitando. Christus enim non omnia obscura litteraliter nec in testa mento veteri: nec in sua euangelica doctrina exposuit. sed aliqua tantum: & ad exemplar eorum reliquit aphilesolis caetera exponenda. Similiter nec omnem moralium praeceptorum imperfectionem dictis suis impleuit: sed quaedam: & ad exemplar illorum caetera dimisit apilersois supplenda. Et sic vltima expositio & perfecta in corpore canonis est doctrina apostolica. Vnde super illud Leui. ii. Panes absque fer mento. dicit Glos. Verba apostolorum sunt panes: lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis ad nutrimentum sunt aptiores: tantum praecellunt verba apostolorum, verbis prophetarum. Concorditer ab illis de Christi miseratione scriptum est. Sed apostoli plenius scripserunt: qui completum ostendunt quod illi nunciauerunt futurum. Et ideo pauca figuratiua: & plurima clare dicta continet. secundum quod dicit Augustinus de opere monachorum. Magis proprie quam figuratiue pene omnia se habent in epistolis apostolicis. & sic perfecta ars & scientia eorum quae continentur in doctrina apostolica, tradita est in doctrina euangelica. Nec est doctrina aposrolica alia secundum formam a doctrina euangelica: sed quasi secundum materiam solum, inquantum artem exponendi obscura & supplendi omissa traditam in doctrina euangelica doctrina apostolica applicat ad plures materias. Et sic ex euangelio Christi formaliter habetur omnis veritas quam pollicitus erat per spiritum sanctum apostolos docturum. Vnde scire quomodo illa euangelica doctrina iuxta artem quam in ea tradidit Christus esset applicanda ad plures materias dictis modis, erat illud quod Christus apostolis promisit cum dixit. Adhuc multa habeo vobis dicere &c. Propter quid sub eodem testamento formaliter cadit apostolica doctrina cum euangelica: quia quicquid artis & perfectionis est in scientia apostolica:s totum est in scientia euangelica: licet non ad tot materias applicatum. Non sic autem quicquod est artis & perfectionis in doctrina euangelica: inuenitur in vete. testa. Et ideo omnino est aliud nouum testa. a veteri: & est aliter doctrina apfica in doctrina euangelica, quam doctrina euangelica in doctrina vet. test. Immo vniuersaliter doctrina tota noui te. est in doctrina vet. testa. Est enim doctrina no. test. in veteri, non tantum sicut explicitum in implicito: & planum in obscuro: sed etiam sicut perfectum in imperfecto. Doctrina vero aphica est in euangelica non sicut perfectum in impefecto: sed sicut explicitum in inexplicito: & sicut exemplatum in exemplo. Est etiam aduertendum quod per illum etiam eundem modum quo doctrina apostolica se habet ad euangelicam & ad doctrinam vet. test. se habet doctrina doctorum Augus stini, Ambrosii, & caeterorum ad totam doctrinam canonicam: licet non aequale pondus auctoritatis obtineat: quia non constat ecclesiae doctores aliquos catholicos in spiritu sancto fuisse loquu tos: sicut constat ipsi apsos in eo fuisse locutos. Sicut enim Christus plurima reliquit apilersolis exponem da & supplenda ad exemplar eorum quae ipse exposuit & suppleuit in doctrina euangelica: Sic apostoli in sua doctrina dimiserunt plurima exponenda & supplenda doctoribus ad exemplar eorum quae ipsi exposuerunt & suppleuerunt in sua doctrina. Secundum quod dicit Beatus Gregorius in Homilis. de semine, quam Christus per se exposuit. ldem domins per semetipsum dignatus est exponere quod dicebat: vt sciatis rerum significationes quaerere in his quae per semetipsum noluit explanare. Et de expositis per apostolum dicit Orig. in Homilis. de nuptiis Abrahae cum Cethura. Semper (inquit) nobis sanctus apostolus occasiones praebet intelligentiae spiritualis: & licet pauca, tamen necessaria studiosis ostendit indicia: quibus quod lex spiritualis sit in omnibus, cognoscitur. Vnde illud. Adhuc multa habeo &c. dictum erat apostolis non tam pro ipsis quam pro suis successoribus. Licet enim apostoli primitias spiritus sancti receperint: virtutem tamen eius omnes posteri fideles recepturi sunt vsque in finem mundi: & per ipsam sacram scripturam tractaturi: & opere impleturi. secundum quod dicit Chrysostomus Hoc est quippe mirabile, quod Christus non solum legem impleuit ipse, sed idem illud nobis quoque facere donauit. Quod apstse signando dicebat peccatum illum damnasse in carne: vt iustificatio legis impleretur in nobis: qui non secundum carnem ambulamus. Et iterum. Legem ergo destruimus: absitSed statuimus. Sicut ergo apostoli exposuerunt scripturas non expositas a Christo, ad exemplar eorum quae ipse exposuit: Sic catholici doctores ea quae nec Christus, nec apostoli exposuerunt, ad exemplar illorum quae ipsi exposuerunt, debent vsque in finem mundi exponere: nec antiquis expositionibus contenti esse. Propter quod dicit Orig. Ge. xxvi. super illud, Senuit autem lsaac. Tentemus facere illud quod sapientia commonet dicens: Bibe aquam de tuis fontibus & de tuis puteis: & sit tibi sons tuus proprius. Tenta ergo & tu auditor habere puteum proprium, & sontem proprium vt & tu cum apprehenderis librum scripturarum: incipias & ex proprio sensu proferre aliquem intellectum: & secundum ea quae in ecclesia didicisti, tenta & tu bibere de fonte ingenii tui. Est in te natura aquae viuae: venae perennes & irrigua fiuenta, rationales sensus: si modo non sunt ter ra opeta. Sed satage terram tuam fodere: purgare sordes id est ingenii tui amoue desidiam: & torporem cordis tui excute. Audi quid dicit scriptura: Punge oculum, & producet lachrymam: punge cor & proseret sensum. Purga ergo & tu ingenium tuum, vt aliquando est de tuis fontibus bibas. Si enim accepisti a Christo verbum vitae & fideliter accepisti: fiet in te fons aquae salientis in vitam aeternam. Cui concordat illud Senecae. Nihil aestimo latentes sub aliena vmbra semper nunquam ausos conscribere quod diu didicerunt habere generosum. Turpe enim est seni ac prospiciem ti senectuti semper ex commentario sapere. Propter quod dixit Xeno. Quousque sub alieno moueris :s aliquod & de tuo profer. Vnde Boethius de disciplina scho. Miserrimi est ingenii semper inuentis vti: & nunquam inueniendis. Sed intelligendum quod non est vtendum inueniendis, neque aliquid esse in eis nisi iuxta regulam inuentorum. Vnde Orig. super illud Exo. xxxv. Separate apud vos primitias domino, Non poteris aliquid de sensu tuo offerre deo: nisi prius quae scripta sunt corde concepis: nisi intentus fueris: & diligens audieris. Non concipit corde nisi qui vacat ore mente liber & totus intentus. quod cum fecerit, dignum est vt quandoque ad complendum sacrae scripturae aedificium, quilibet aliquid de suo offerat. luxta illud quid subdit ibidem. lustum est vt in templo domini inueniatur quisque habere portionem suam. Non enim latet dominum quisque quid offerat. Quam gloriosum si dicatur in templo domini aurum illud quo arca testamenti tegitur, illius est: argentum ex quo bases & columnae sunt illius est & caetera quaecunque per singula, quam indecorum: quam miserum: si dominus visitans tabernaculum nihil muneris tui inuenerit: nihil a te oblatum cognoscat. Sic ergo vult domins vt quli- bet de suo offerat: vt sic totum aedificium continue crescens tandem perfectum fiat. & hoc tam cognitione doctrinae, quam opere vitae. luxta illud quod dixit Christus. Matth. v. Donec transeat caelum & terra, lota vnum aut vnus apex non peribit de lege donec omnia fiant. Cumque omnia haec fuerint facta: tunc erit finis. Secundum quod dicitur Matth. xxiiii. Praedicabitur hoc euangelium regni in vniuerso orbe: & tunc veniet consummatio. Et ideo Christus in principio suae praedicationis dixit. Poenitentiam agite appropinquabit enim regnum caelorum. Vnde cum non solum praedicatum fuerit euangelium per orbem vniuersum Christi nomen diuulgando: quod impletum fuit tempore apostolorum: sed etiam cum effectu poenitentiam recipiendo: vt in omni gente ecclesiae aedificentur, & ab aliquibus in illis colatur Christus: quod non dum erat factum tempore Augustinus vt dicit in epistola ad Esichium, quod forte impletum fuit postmodum conuersis temporibus beati Greg. papae insulis oceani. Cumque non solum hoc factum fuerit, sed etiam expositum: & opere impletum quod restat exponendum & implendum: tunc erit consummatio & finis mundi. Citra autem continue augmentatur sacrae scripturae intellectus, & expositio. luxta illud quod dicit Beda super illud Exo. xxv. Duo quoque Cherubim. Scriptura spirituali scientia plena est: quae ex quo fieri coepit: augetur semper & multiplicatur. Vnde pertransibunt plurimi, & multiplex erit scientia. Moyses namque ampliorem patriarchis habuit scientiam. Vnde. Ego quid apparui Abrahae, lsaac, & lacob, & nomen meum Adonai, non indicaui eis. subaudi, sicut tibi. Dauid quoque ait. Super omnes docentes me intellexi. Apostolos quoque maiora prophetis nosse declarat domins. d. in Luca. Multi prophetae & reges cupierunt videre quae vos videtis &c. Recte ergo Cherubim scientia multiplicata dicitur: quod in vtroque testamento magis ac magis ex tempore cognitio veritatis fidelibus innotescit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6