Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum literis erat conscribenda
CIrca quartum arguitur: quod haec scientia literis non erat conscribenda. Primo sic. in Cognitio quae solo diuino munere habetur, literis non est conscribenda: quia lliteris non conscribitur scientia: nisi vt a nobis addiscatur. Vnde apostolus. Quaecumque scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt. Scientia ista est huiusmodi: quia est notitia fidei: quae solo diuino lumine habetur: cum excedit limites naturae. &. i. Io. ii. Vnctio docet de omnibus. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Illa scientia non est literis: conscribenda: quae habetur ex dictamine legis naturae: scientia ista est huiusmodi: quia non continet nisi praecepta legis naturae: vt in principio Decre. & Deutur. xxx. Mandatum quod ego praecipio tibi non est supra te: neque procul positum: sed iuxta te est in ore tuo & in corde tuo. Quod exponens apostolus. Ronimn. x. dicit. Hoc est verbum fidei quod praedicamus. ergo &c.
⁋ Tertio sic. Si esset literis conscribenda: hoc non esset nisi in vsum hominum. Cum ergo apud deum non est acceptio personarum, omnibus quicunque fuerunt erat conscribenda. hoc autem factum non fuit: quia non fuit conscripta ante Moysen. ergo &c.
⁋ Ad oppositum arguitur Primo sic. In omni cognitione quam non habemus a natura indigemus scriptura: quia de facili labitur a memoria: quae per literam reuocatur, quare cum haec scientia non inest nobis a na tura, indigemus ea in scripto. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod in sacra scriptura & sunt leges viuendi, & decreta credendi. Est enim sacra scriptura ad hoc: vt per eam perficiamur in fide & moribus: licet moralis perfectio ad fidei perfectionem ordinetur: vt dictum est supra. Nunc autem principium cognoscendi ea quae morum sunt, in lege naturae nobis naturaliter inditum est: quae est seminarium impressum ad omnem notitiam operandorum intellectui practico: sicut supra dictum est seminarium impressum esse ad omnem notitiam speculandorum via rationis intellectui speculatiuo. Principium vero cognoscendi decreta credendorum ex nobis non est: sed per gratiam fidei fidelibus infusum. Quare cum secundum quod manifestum est, de se scriptura quaecumque non est nobis necessaria: nisi quia principium cognoscendi ab intra, non est principium sufficiens ad indicandum & conseruandum in promptu notitiam eorum quae nobis sunt necessaria pro tempore illo: in quo sufficere potuit principium intra tam innatum quam infusum ad indicandum notitiam credendorum & agendorum, & ad notitiam eorundem conseruandum: haec scientia literis conscribenda non fuit: sed solum conscribenda ab illo tempore quo principium illud intra non potuit sufficere: &tab illo tempore conscripta fuit: secundum quod dicit Cas. in coll. patrum. colli. viii. Deus (inquit) creans hominem natura liter ei scientiam legis inseruit: quae si fuisset ab homine obseruata ac custodita, non vtique necessarium fuisset aliam dare quam literis promulgaret. Erat enim supersluum exterius offerri in re medium quod adhuc interius vigebat insertum. Quam primus ille homo potuit euidenter attingere, suisque posteris cum certa ratione transmittere. Vnde super illud Exod. xxxiii. Proiecit de manu tabulas & confregit. dicit Orige. in Homi. Significatur quod domins primum hominem ratione & ingenio decorauit: cor sapiens & intelligens dedit: vt sine difficultate & errore scire & implere posset. Hoc ergo faciendo quasi tabulas quasdam scripsit & dolauit: sed eas confregit homo cum dia bolo acquieuit. lubetur ergo iterum tabulas dolare ad recipiendum praecepta dei. i. latitudinem cordis praeparare: quod homo nondum litera legis naturae animo deleta, sine litera exterioris scripti facere potuit: & exempla operis posteris tanquam tabulas legis pro statu illo semper posteris reliquit: vt tabulas literae non scribere oportuerit. Vnde super illud Exod. xxiiii. Dabo tibi tabulas: dicit Glos. in fortibus fixa intentione custodienda: qucrum exempla cum nobis imitanda proponuntur: quasi scripta in lapide lex ostenditur. Hic vt dicit Cassianus, Mandata legis absque literae cognitione ante legem, immo ante diluuium omnes sanctos obseruasse cognoscimus. secundum quod exempla indu cit de Abel. Enoch, Sem, & laphet, Abraham, Loth, & lob quae propter dispendium praetereo. Sed generaliter addit pro omnibus dicens. Quem sanctorum legimus ante legem vllum legis non obseruasse mandatum: Quis illorum non custodiuit: Audi lfrael deus tuus vnus est: Quis non impleuit illud, Non facies tibi sculptile: neque vllam similitudinem: Quis illorum non obseruauit, honora patrem & matrem, vel illa quae in Decalogo sequuntur, Non occides, Non adulteraberis, Non facies furtum, Non falsum testimonium dices, Non concupisces vxorem proximi tui, aliaque his multo maiora, quibus non solum legis: sed etiam euangelii impleuere mandata. Ex quibus vlterius procedendo: intentum concludit dicens. Illi igitur habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam, nequaquam lege hac extrinsecus addita, literisque descripta: quae in adiutorium illi naturali data est, indigebant. Ex quibus apertissima ratione colligitur: vt dicit: nec istam legem conscriptam literis dari ab initio debuisse. Erat enim hoc superfsuum fieri, stante adhuc naturali lege: nec ad integrum violata. Hanc enim legem Sethpaterna traditione suscipiens, & per successiones posteris tradens, donec diuisus a sacrilega propagatione Cham perdurauit, quoniam eam sancte suscepit: ita etiam vel ad dei cultum vel ad vtilitatem vitae communis exercuit. Cum vero impiae generationi fuisset permixtus, & filiis Seth libidinis instigatione transgressis mandatum: quod ab exordio mundi naturali institutione fuerat custoditum: necesse fuit per literam legis postea reparari, lege naturali iam corrupta vsu libertateque peccandi. Et tunc primum adiutrix lex scripta apposita est, erudiens eos ne ab illa disciplina in qua naturaliter fuerant instituti, discedant: ne penitus litera legis naturalis extingueretur. Et ideo dicit apostolus: quia iustis non est lex posita: quia naturaliter ea quae legis sunt, faciunt: sed iniustis & sceleratis & peccatoribus. secundum quod dicit Chrysostomus super illud Mat. vii. Ecce centurio. Scripturae ad prae iudicium peccatorum factae sunt, non ad necessitatem sanctorum: quia rectis & fidelibus scripturae necessariae non sunt: sed iniustis. Magistra enim omnis iustitiae ipsa natura est hominum. Vnde dicit Augustinus in sermone quodam. Praesumebant homines de suis viribus: & faciendo quicquid sibi licere arbitrabantur: peccabant in lege dei occulta. Vnde & lex ista manifesta promulgata est eis: qui omnino sibi rei non esse videbantur. Sic ergo nec in statu innocentiae: nec statim post peccatum debuit ista scientia scriptis commendari: sed solum tunc cum lege naturali quasi deleta per eam non sufficiebant se homines iuuare. & si transgressores illi primi naturalis legis non meruissent sine vlla excusatione, aquarum diluuii inundatione puniri: & tempus poenitentiae eis fuisset indultum, statim fuisset tempus conscribendi legem in literis: sed quia tunc non nisi Noe iustus superstes mansit cum suis: quasi in quo viguit iudicium naturalis legis sufficienter pro se & pro suis, non fuit opus adhuc scripturam condere: sed tunc noua populi institutione facta per Noe, & filios eius expectatum est: quousque secundum genus humanum in profundo peccatorum pelago se demergeret: & tunc educto de populo barbaro, populo ad legis susceptionem idoneo: tunc primo tempus fuit per Moysen in scripto tradi mandatorum legis edicta. Intelligimus ergo quod deus ab initio hominem & in naturalibus & in gratuitis perfectum creauit: & in corpore & in anima. In corpore, quia factus erat perfectus homo: vt statim posset generare. Et in anima, tam quo ad cognitionem naturalem, quam quo ad cognitionem supernaturalem. Quo ad cognitionem naturalem, quia sciuit ex naturali industria omnia quaecunque ex primis principiis naturaliter notis tam in actiuis quam in speculatiuis sciri possunt. Quo ad cognitionem supernaturalem: & eorum quae naturalem cognitionem excedunt: quia in iis quae de deo & de rebus diuinis cognoscenda erant per fidem, pro statu illo perfectius nouit quam nos pro sta tu post peccatum nosse poterimus. Intelligimus etiam de posteris eius si in statu innocentiae permam sisset, quod secundum incrementum virium ad perfectum in omni scientia naturali & gratuita profecissent, quam sine obliuione conseruare facillime potuissent. Propter quod in statu illo non erat omnino literis conscribendum: quod legis erat. Post peccatum etiam, quousque per peccatorum exuberantiam legis littera quasi de corde hominis erat deleta: sufficiebat omnino littera legis naturalis per naturam scripta in corde hominis, & littera legis supernaturalis scripta per gratiam. Nec oportuit vnam vel alteram scribere lrters exterioribus: sed post peccati exuberantiam illud necesse solum erat fieri: vt dictum est: & hoc ad memoriam & ad faciliorem notitiam. Sicut ergo ab ipso Adam notitia legis naturalis diffundi potuit per posteros quousque per peccatum fuit obumbrata: vt reparatione egeret per legis literam: sic ab ipso notitia huius scientiae quo ad decreta credendorum diffundi potuerit: quousque similiter per peccatum fuit obumbrata: vt egeret per legis literam reparatione. Hinc dicit apostolus seoma. vii. in persona illorum quibus lex data erat. Concupiscentiam nesciebam: nisi lex diceret. Non concupisces. Glos. Dicit esse peccatum vel tam magnum peccatum.
⁋ Ad primum in oppositum, quod cognitio quae habetur diuino munere non est conscribenda: dicendum quod verum est, donec munus illud maneat in suo robore & vigore: hoc est donec mens tenebris peccatorum inuoluatur. secundum quod dicit Chrysostomus in principio super Matthaeum. Quantum erat ex lege naturae, oportuerat non indigere auxilio literarum: sed tam in omnibus habere vitam mundam, vt illarum vice gratia spiritus sancti vteretur: & sicut atramento paginae: ita corda nostra inscriberentur a spiritu. Quia vero hanc a nobis exclusimus gratiam, vel secundas diuitias expetamus. Nam Noe, Abrahae, eiusque posteris loseph & Moysi non per literas: sed per semetipsum locutus: quia scilicet corda eorum munda reperit. Postquam vero omnis populus non solum gentium: sed & ludaeorum in ima delapsus est, tunc iam literae dantur ac tabulae per quae legis naturalis admonitio ministretur.
⁋ Ad secundum quod ista scientia est de dictamine legis naturae: dicendum quod verum est sumendo largo modo naturam: vt appelletur id nobis inesse a natura, quod a nobis non est per nos acquisitum: sed nobis inditum siue naturae impressum: vt sunt principia agendorum legis naturae: siue naturae infusum: vt sunt principia credendorum. Sic enim Adam habuit istam scientiam ex dictamine legis naturae vt dictum est. Vel vt appelletur natura naturale principium ad acquirendum aliud vel suscipiendum. sic omnes posteri eius omnes alias scientias & istam habuerunt & habent. Habent enim naturalia principia acquirendi scientias humanas, & suscipiendi influentias ad percipiendum scientiam diuinam. secundum quod de hoc sufficienter habitum est supra. & sic Cassianus large sumit naturam in dicto suo: & Chrysostomus similiter. Et licet hoc modo scientia ista est legis naturae: quia tamen principia eius & praecepta erant rubigine peccatorum quasi deleta: vt in eis legere non sufficeret homo: indiguit vt singula respiceret distincte literis conscripta: quae alias in illis regulis sine literis essent conspicienda. Vnde nec fides sufficit in nobis singula credenda monstrare: sed oportet ea ex litera respicere: vel a doctore audire. Secundum quod scimus centurionem Cornelium: quamuis exauditas orationes eius & eleemosynas respectas ei angelus nunciauit, Petro tamen traditum imbuendum: per quem non solum sacramenta sus ci peret, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset audiret: vt dicit Augustinus i. i. de doctrina christiana: & tamen per fidem interius a deo prius illustratus fuisse creditur.
⁋ Ad tertium quod erat conscribenda in vsum hominum, dicendum quod verum est: sed pro tempore cum opus erat: vt dictum est.
⁋ Ad primum in oppositum quod labilis est memoria, & ideo indigemus scriptura: dicendum quod verum est: sed hoc non habet nisi ex inundantia peccatorum. Vnde nec in statu innocentiae, nec statim post peccatum hoc contingebat. & ideo nec illis temporibus erat haec scientia conscribenda: sed aliae vt dictum est.
On this page