Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum mulier possit esse doctrix eius
CIrca secundum arguitur quod mulier possit esse doctor huius scientiae. Primo sic. Prouer. iiii. Vnigenitus fui coram matre mea & docebat me. id autem quod docebat erat huius scientiae, vt patet ibidem. ergo &c.
⁋ Secundo sic, non est minoris gratiae prophetare quam docere: immo & prophetarum est docere publice ea quae eis reueian tur. i. ad Cor. xiiii. Qui prophetat hominibus loquitur ad aedificationem. mulieribus concessum est prophetare, vt Mariae sorori Moysi. Exo. xiiii. Debborae ludic. iiii. Didae iiii. Reg. xxii. Annae. Lui nest ergo &c.
⁋ Tertio sic. i. Pet. iiii. Vnusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum administrantes. sed mulieres quandoque gratiam scientiae huius accipiunt: ergo aliis debent administrare, quod non possunt facere nisi docendo. ergo &c. vnde Maria & Martha cum apostolis genera linguarum acceperunt: & publice sicut apostoli docuisse & praedicasse leguntur.
⁋ Dicendum ad hoc: quod ista quaestio & sequentes differunt a praecedenti. Illa enim quae siuit de potentia absoluta facti, cuius est posse docere: an solius dei, an quodam modo hominis & angelilstae vero quaestiones quaerunt de potentia iuris & auctoritatis: an scilicet. status quarundam personarum permittat quod officium doctoris habeant. Rndendum igitur ad istas quaestiones quantum ad potentiam docendi non de facto, sed de iuris permissione. Planum est eim quod de facto quilibet homo sciens siue vir siue mulier, siue senex siue iuuenis, siue religiosus siue secularis, siue clericus siue laicus potest docere quae nouit. Dicendum igitur ad istam propositam quaestionem & consimiliter ad alias, quod docere potest aliquis ex officio vel ex beneficio. Vt autem aliquis possit docere ex officio quatuor in eo requiruntur, duo respectu doctrinae, & duo respectu illorum quibus dispensanda est doctrina. Primum est docendi constantia, ne de facili a veritate cognita doctor se diuertat. Secundum est exequendi efficacia, ne per infirmitatem ab opere desistat. Tertium est docentis auctoritas, vt auditores sibi credendo obediant. Quartum est sermonis viuacitas, vt vitia corrodendo ad virtutes impellat. Propter primum Christius. Mat. v. primos doctores comparat iuci quae non tenebrescit: propter secundum ciuitati quae non deficit: propter tertium lucernae quae super candelabrum ponitur: propter quartum sali quo caro a putredine praeseruatur.
⁋ Quantum ergo ad istam quaestionem dicendum, quod contraria his quatuor inueniuntur in mulieribus, propter quod mulier ex officio docere non potest: & ideo nec doctor esse huius scientiae. De primis duobus dicit glos. Luc. vlti. Quia constam tiam praedicandi non habet infirmior sexus: & ad exequendum infirmior est: mandatur viris officium euam pelizandi. Mulier vero praedicandi seu docendi constantiam non habet: quia de facili a veritate seducitur. Et ideo postquam dixit Apostolus id ist Timo. ii. Docere mulierem non permitto: post modicum subiunxit quasi pro causa. Adam non est seductus: mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. Mulier secundo exequendi officium doctoris non habet efficaciam: quia sexus fragilitatem patitur, qui non sufficit in publico discurrere & laborare. Et ideo ibidem etiam cum dixisset: Docere mulierem non permitto: statim addidit: Sed esse in silentio. Mulier tertio doctoris auctoritatem habere non potest propter sexus conditionem qui non habet exequendi libertatem: quia sub alterius debet esse potestate. Gen. iii. sub potestate viri eris: & ipse dominabitur tui. Et ideo cum mulieri officium docendi inhibuisset, dicendo Docere mulierem non permitto, immediate adiuxit: Neque dominari in virum. vbi dicit Glos. Vnde etiam auctoritatem docendi ei negauit. Et postquam dixit primae Corinth. xiiii. Non permittitur eis loqui: immediate adiunxit: Sed subditas esse sicut lex dicit. vnde quod sumeret auctoritatem praesidentis, indecens esset ei & verecundum valde. & ideo addit Apostolus. Turpe est autem mulieri in ecclesia loqui. vbi dicit Glos. Quia contra disciplinam ecclesiasticam est. Mulier quarto viuacitatem sermonis non habet ad mortificandum: sed magis prouocandum peccata, & ideo super illud. Docere mulierem non per mitto, dicit Glos. Si enim loquitur magis incitat ad luxuriam & irritatur. & ideo dicitur Ecclesiastici. ix. Colloquium illius quasi ignis exardescit. Glos. In corda auditorum.
⁋ Loquendo autem de docere ex beneficio & charitatis feruore, bene licet mulierem docere sicut & quemlibet alium si sanam doctrinam habeat: & hoc priuatim: & in silentio: & non in publico & in facie ecclesiae. Hoc enim solum licet docentibus ex officio: & tali modo docere solummodo ei prohibetur. Vnde cum dixisset Apostolus primae Corinth. xiiii. Potestis omnes prophetare vt omnes discant: ne crederet aliquis quod hoc liceret mulieri in publico sicut viro, intulit. Mulieres in ecclesia taceant. Non enim permittitur eis loq. Verum est in ecclesia secundum quod dicit Glos. super illud. ad Timo. Docere mulierem non permitto. Nihilominus tamen alibi in priuato eis permittitur docere ea quae licet eas discere: & hoc maxime mulieres alias & puellulas: viros autem non. tum quia sermo earum viros ad libidinem inflammaret, vt dictum est. tum quia hoc est turpe & inhonestum viris. secundum quod dicit Hiero. ad Paulinam. Discunt pro pudor a foeminis quod viros doceant. & hoc nisi sit mulier speciali gratia praedita: vt fuit virgo beata quae Apostolos in silentio docuit. secundum quod Augustinus in sermone quodam de virginis natiuitate: loquens de apostolorum & eius disciplina, dicit. Ipsi per reuelationem spiritus sancti edocti fuerunt omnem veritatem. Incomparabiliter tamen manifestius ac eminentius ipsa per eundem spiritum ipsius veritatis intelligebat profunditatem, ac per hoc multa eis per eam reuelabantur: quae in se non solum scientia sed ipso effectu, ipso experimento didicerat de mysteriis eiusdem do mini Christian
⁋ Ad primum in oppositum: quod dixit Salomon de matre sua, Docebat me: dicendum quod hoc erat doctrina priuata qua mater erudiuit filium tamquam minorem: quod licuit: quia talibus etiam licet conuersari cum foeminis: nec turpe est eis neque ad libidinem earum sermonibus prouocantur. Melius dicendum quod illi verbo docebat non supponitur ly mater, sed pater. vnde litera sic iacet. Hilius fui patris mei tenellus & vnigenitus coram matre mea: & docebat me. Glos. interli. Pater.
⁋ Ad secundum: quod licet mulierem prophetare, quare & docere: Dicendum quod prophetia data est mulieribus non ad publicam instructionem: sed priuatam. & si vt per eam viros doceat: hoc est ex gratia speciali, quae non respicit sexuum distinctionem. secundum quod dicitur Col. iii. Induite nouum hominem qui renouatur secundum imaginem eius qui creauit illum vbi non est masculus neque foemina. Viris autem data est ad publicam instructionem. Et ideo, vt dictum est, postquam prophetiam apostolis omnibus concessit, specialiter mulieribus publicam doctrinam abstulit non viris, vt dictum est.
⁋ Ad tertium quod vnusquisque secundum quod accepit gratiam administret: Dicendum quod hoc licet sed vnicuique secundum quod decet scilicet mulieribus priuate & viris publice. & ideo sequitur ibidem. Sicut boni dispiesatores multiformis gratiae dei: tanquam ex virtute quam administrat deus vt in omnibus honorificetur deus. Vnde &si ex speciali gratia detur mulieri vt publice praedicet: hoc tunc licet ei quia gratia, vt dictum est, distinctionem sexuum non respicit. tali enim gratia concessum est mulieribus publice prophetare in ve. test. in virorum contumeliam: quia effceminati facti erunt: sicut & foeminis concessum est publica regimina super viros gerere: & similiter in primitiua ecclesia propter messis multitudinem & metentium paucitatem concessum est mulieribus Marthae & Mariae publice praedicare &. iiii. Philippi filiabus publice prophetare. secundum quod habetur Act. xxi.
On this page