Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum solus deus sit doctor theologiae

CIrca primum arguitur quod solus deus sit doctor sacrae scripturae. Primo sic. Augustinus dicit. iiii. de doct. Christana In ipsis hominibus & angelis nemo recte discit quae pertinent ad viuendum cum deo, nisi fiat a deo docilis. docilis a deo nemo fit nisi deo docente quae pertinent ad viuendum cum deo. quae pertinent ad viuendum cum deo sunt ea quae sunt sacrae scripturae. ergo quae sunt sacrae scripturae nemo discit nisi deo docente.

⁋ Secundo sic. qui non potest in minus non potest in id quod est magis. Minus est docere quam discere: quia docens debet esse in actu eius ad quod est discens in potentia. sed homo ex se non potest hanc scientiam discere: sed quod eam discat hoc habet ex deo, vt videbitur infra. ergo quod eam doceat non potest homo ex se: sed hoc solum est dei docere. ergo &c.

⁋ Con- tra est illud Eph. iiii. Et ipse dedit alios pastores & doctores in aedificationem corporis id est ecclesiae instructionem. & hoc non nisi in hac scientia de qua ibi loquitur. ergo &c. i. Et. Timo. ii. dicit Apostolus vocans se doctorem huius scientiae. Veritatem dico non mentior, doctor gentium in fide & veritate.

⁋ In hac quaestione an deus doceat hanc scientiam non est dubium: sed in hoc est dubitatio maior an homo doceat ipsam: & quomodo eam deus doceat in omni actu discendi: & quo modo homo. Ad quorum intellectum sciendum iuxta superius determinata, quod deus dicitur docere in quolibet actu discendi etiam in illis quae naturaliter cognosci possunt: qui a instrumenta naturalia discendi menti humanae ministrat, quibus omnia etiam quae naturaliter sunt cognoscenda discit & rerum veritates cognoscit. inter quae sunt intellectus possibilis & lumen agentis: & maxime effigies primae veritatis praesidens menti, vt supra expositum est. Ad discendum autem ea quae sunt super naturaliter cognoscenda, vt sunt ea quae sunt fidei & huius scientiae ista non sufficiunt per se: secundum quod sufficiut ad discendum illa quae naturaliter sunt discenda. Immo cum his requiritur lumen superius infusum amplius illustrans: vt sub illo verum supnaturale discere possit: quod nequaquam discere posset sub solo lumine naturali intellectus & communi praesidentia primae veritatis. Tale autem est lumen fidei in cognoscendo ea quae sunt fidei: & si aliquid sit superius cognoscibile ad quod lumen fidei non sufficit ad veritatem illius perspiciendam, adhuc secundum quod infra videbitur, illustratio aliqua clarior & superior requiritur.

⁋ Et tunc dicendum ad quaestionem. cum sacrae scripturae veritas excedit no titiam naturalis rationis: quia est de eis quae sunt fidei, vt dictum est supra: & etiam dicetur infra ad quorum notitiam deus lumen fidei supernaturale infundit menti humanae, sub quo naturale iudicatorium illustratur intantum vt sufficiat in illis veritatem perspicere: sicut ergo in scientiis naturalibus dicitur solus deus docere maxime praesidendo menti, vt dictum est supra: similiter dicetur solus deus docere hamno scientiam menti imprimendo lumen fidei, vel aliquam aliam illustrationem in ea faciendo, quae vt infra dicetur sufficiat ad veritates credibilium menti humanae manifestandas. Sed ex parte hominis in discendo hanc scientiam & alias aliter contingit & aliter. In scibilibus enim scientiarum rerum naturalium homo ex rebus naturalibus mediantibus sensibus colligere potest notitiam terminorum, & per se ex illis forma re conceptus complexos: in quibus per ea quae naturaliter sibi indita sunt, assistente generali illustratione diuina, de quae dictum est supra: cognoscere potest veritatem primorum principiorum. ex quibus vlterius potest elicere notitiam posteriorum. Et ideo determinatum fuit supra, quod homo per se sola inuestigatione ex puris naturalibus sine omni doctore existente potest sibi acquirere scientiam rerum naturalium: & omnium eorum quae subsunt iudicio naturalis rationis. In doctrina autem huius scientiae secus est, quamquam enim terminos incomplexos credendorum cognoscit homo per se antequam potest aliquod complexum ex illis credere: qui enim prius nihil intelligit credere non potest: vt qui non intelligit generali notitia quid homo, quid pati, quid Christus, non potest credere Christum hominem passum. secundum quod dicit Augustinus A de trinita. Credimus dominum lesum Christum natum de virgine quae Maria vocatur: quid autem sit virgo, & quid nasci: & quid sit nomen proprium non credimus: sed prorsus nouimus. Complexiones tamen determinatas credibilium particularium non potest homo per se sibi formare, vt in eis discernat ratio an consentiendum eis sit an non, etiam suscepto habitu fidei. nisi cum hoc articuli ei ab aliquo tanquam credendi proponerentur & suaderentur: & hoc vel adeo interius per inspirationem: sicut Paulo inspirauit notitiam Euang. aut ab homine vel ab angelo exterius per praedicationem & sacrae scripturae instructionem. Et ideo dicit Augustinus ser id est super Ioan. Per homines ministratae sunt scripturae nisi enim ista dicerent, vnde omnino cogitaretis non inueniretis. Et licet deus possit interiori inspiratione sufficienter instruere in eis quae fidei sunt & sacrae scripturae: vult tamen illud fieri per hominem quantum per ipsum fieri potest. vnde nec vult hoc per angelum facere vt homini reuerentiam aliquam exhibendam ostendat: & homines fortius vinculo charitatis coniungat. lgitur quia sacram scripturam ordinate & distincte proponere, & omnino ea quae sunt fidei docere est quodammodo: modo quo homini docere competit, vt dictum est supra: concedere oportet quod hominem contingit aliquo modo hanc scientiam docere sicut & alias. Quia tamen eius non est intellectum ad intelligendum aliquo modo illuminare: sed solius dei, multo quodminus in hac scientia quam in aliis: quo ad hoc simpliciter solius dei est docere hanc scientiam: sicut & quamlibet aliam: & multo specialius, vt dictum est. Vnde Augustinus postquam dixit quod per homines ministratae sunt scripturae, dicens. Nisi enim ista dicerent vnde omnino cogitaretis non inueniretis. immediate adiunxit vocando scriptores sacrae scripturae montes. Ergo ex modotibus (inquit) venit nobis auxilium vt ista audiretis: sed nondum potestis intelligere quod audistis: inuocate auxilium a domino qui fecit caelum & terram: quia montes sic potuerunt loqui vt non possent ipsi illuminare: quia & ipsi illuminati sunt audiendo. loannes qui supra pectus domini discubuit, de pectore domini bibit quod nobis propinaret: Sed propinauit verba, intellectum autem inde debes capere vnde & ipse bibebat qui tibi propinauit, vt inde impleas pectus, vnde impleuit ille. Hic etiam dicit Orige. super Exo. Quis est ille quem replet deus illo spirimum quo repleuit Moysen & Aaron vt eodem spiritu illuminatus possit quae per illos sunt gesta disserere: Aliter enim non arbitror explanari, nisi eodem spiritu quo gesta sunt disserantur.

⁋ Dicendum igitur quod simpliciter solus deus docet hanc scientiam, quia ipse solus dat eam intelligi, quod est proprie eam docere. vnde Augustinus super loannem. ser. vii. Nemo dicat quia alius dedit legem & alius docet eam. Ipse enim illam docet qui eam dedit. Quo ad aliquid autem vt dictum est: non solum deus docet eam hominem: immo etiam & homocrio, quod & potest angelus facere, licet alio modo quam deus, vt dictum est supra de modo docendi simpliciter. Et hoc est quod dicit Aug. primo de doctri,. christiana. Cornelium Centurionem quamuis exauditas orationes eius & eleemosynas respectas ei angelus nunciauit, Petro tamen traditum scimus imbuendum per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset: audiret. Et poterant vtique omnia haec per angelum fieri, sed abiecta esset humana conditio, si per homines hominibus deus verbum suum ministrare nolle videretur. Quomodo enim verum esset quod dictum est: Templum dei sanctum est quod estis vos: si deus de humano templo responsa non redderet, & totum quod hominibus discendum tradi vellet, de coelo atque per angelos personaret: Deinde ipsa charitas quae sibi homines inuicem nodo vnitatis astringit, non haberet aditum refundendorum & quasi miscendorum sibi animorum, si homines ab hominibus nihil discerent. Et certe spadonem illum qui Esaiam prophetam legens non intelligebat, neque ad angelum sed ad apostolum misit: neque per angelum ei id quod non intelligebat expositum aut diuinitus in mente sine hominis ministerio reuelatum est: sed potius suggestione diuina missus est ad eum: seditque cum eo Philippus qui nouerat Esaiam, prophetam, eique humanis verbis & lingua quod in scriptura illa tectum erat aperuit.

⁋ Ad primum in oppositum quod nemo discit hanc scripturam nisi fiat a deo docilis dicendu quod verum est interius ad intellectum huius scientiae illustrando & lumen fidei infundendo. per hoc tamen non excluditur ministerium hominis per quid docet exterius vt dictum est.

⁋ Ad secundum quod homo non potest ex se discere hanc scientiam, quare neque docere: dicendum quod verum est sine adiutorio interiori diuini luminis. nihilominus tamen per hoc non excluditur quin homo ministerialiter doceat exte- rius: Semper tamen deo principaliter docente interius in omni actu docendi vt dictum est supra.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1