Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

CIrca primum arguitur quod attributa in deo: nullo modo differant inter se, neque a sub stantia siue a diuina essentia. Primo sic. Omnis differentia siue diuersitas ponitiplu ralitatem siue multitudinem, quae opponitur vnitati, sicut diuisio indiuisioni secundum Philosophum. iiii. &. x. Metaphysicae. Omnis ergo differentia siue diuersitas ponit diuisionem vnius. in deo autem non est vnum, nisi diuina essentia quae non capit diuisionem. ergo in deo nulla est omnino differentia siue diuersitas.

⁋ Secuncundo sic. quicquid est in deo, vnum est: vbi non occurrit relationis oppositio sicut dicit Boet. lib. de trinitate. sed in attributis comparatis inter se aut ad ipsam essentiam, nulla occurrit relationis oppositio, quia ipsa non occurrit nisi inter illa quorum vnum dicitur relatiue ad alterum. relatiue autem non dicitur vnum attributum ad alterum, neque ad ipsam essentiam. bonitas enim non dicitur relatiue ad potentiam, neque ad aliquid aliorum, neque ad ipsam essentiam. ergo &c.

⁋ Quia autem inter se differant secundum rem arguitur sic. secundum Philosophum potentiae distinguuntur per actus, actus vero per obiecta. In deo vero quasi potentiae sunt ordinatae ad actus, intellectus & voluntas: quarum actus non solum intelligere & velle essentialia: sed etiam dicere notionale & spirare, vt habitum est supra, & amplius videbitur infra. Illorum autem termini sunt silius & spiritus sanctus. Filius autem & spiritus sanctus realem differentiam habent inter se, quia secundum Augustinumid i. de doctrina Christiana, pater & filius & spiritus sanctus sunt res quibus fruendum est. ergo realiter differunt intellectus & voluntas. ipsa autem sunt attributa communia tribus, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Quia autem differunt non ex comparatione & respectu aliquo arguitur sic. quaecunque differunt in aliquo ex comparatione & respectu, aut hoc contingit ex respectu & comparatione quam habent inter se, aut quam habent ad aliqua alia diuersimode: aut quam habent alia diuersimode ad ipsa. Non primo modo: quia vt dictum est, non dicuntur relatiue inter se, neque ad essentiam neque ad aliquid existens in ea. Non secundo modo: quia cum respectu illius non possunt esse adintra, oportet quod sint adextra: quae non sunt nisi creaturae, ad quae non habet respectum & comparationem deus ab aeterno, qualis debet esse ista comparatio: cum attributa habent esse in deo ab aeterno per aliquid uod est intra se, nisi per ideas. ldeae autem non sunt attributa. Neque tertio modo: cum illa alia respectum habentia ad illa quae sunt in deo, non sunt nisi creaturae. Differunt ergo attributa in deo, quia creaturae aut ea quae sunt in creaturis, habent respectum & comparationem ad illa. Aut ergo hoc sit comparatione quam habent creaturae ad illa quae sunt in deo ab aeterno: aut ex tpere. Non ab aeterno, quia ab aeterno non habent esse tiae creaturarum aliquam comparationem ad deum, nisi quia ipse habet comparationem per ideas ad ipsas. Non enim. sunt creaturae aliquid, neque per essentiam, neque per existentiam, nisi ex respectu ad deum vt ad causam. Effectus autem non habet primo aliquem respectum ad causam, nisi quia prius causa habuit respectum aliquem in causando ipsum. Neque ex tempore: quia tunc temporale esset causa & ratio aeterni: cum attributa sint in deo ab aeterno sicut & personae, quia super essentiam & rationes attributorum fundantur personales emanationes, vt habitum est supra, & patebit infra. Praeterea tunc deus non diceretur bonus, nisi quia creatura esset bona, neque sapiens, nisi quia creatura esset sapiens quod falsum est: quia contrarium potius est verum. ergo &c.

⁋ Quia autem non differant ex consideratione intellectus & respectus ad ipsum, arguitur sic. Non enim differunt ex consideratione intellectus creati: quia tunc non essent in deo nisi esset talis intellectus consideratio. consequens est falsum, secundum iam dicta. Neque etiam ex consideratione intellectus increati, quia intellectus increatus non habet rationem intellectus in deo, nisi quia in ipso differunt ante actum considerandi intellectus & intellectum, & actus intelligendi aliquo modo, quia non est consideratio, nisi ipso actu intelligendi, vt ratione differt ab aliis, quare consimiliter si attributa aliqua differant in deo, hoc non est nisi sicut aliqua absoluta.

⁋ Contra primum tamen arguitur, quoniam si non differrent essent omnino synonyma in deo, quod falsum est. Aliter enim deus non verius diceretur esse intelligens secundum intellectum, quam secundum voluntatem: nec potius diceretur filius procedere a patre modo intellectualis operationis quam voluntariae, quod falsum est, vt infra patebit.

⁋ Quia non differant re, manifeste arguitur. quia non re absoluta, quia tunc in deo esset realis diuersitas, quod falsum est: secundum supra determinata, neque re relata, quia sic non differunt nisi personae aut proprietates personales, qualia non sunt attributa, eo quod sunt communia tribus personis, secundum supra determinata.

⁋ Similiter quod non differant ab solute, sed solum ex respectu & comparatione, arguitur sic. quoniam illa absoluta aut differrent in alio positiue aut negatiue. Non positiue: quia plura absoluta ponibilia non sunt in eodem nisi per aliquam compositionem: qualis non est in deo propter pluralitatem attributorum, vt in sequenti quaestio ne patebit. Nec negatiue: quia negatio nihil dignitatis ponit: quod necessario ponunt attributa in deo quia melius est deo esse ipsa quam non ipsa, secundum regulam Anselmi. ergo &c.

⁋ Quaestionem istam determinauimus anno praeterito in quadam quaestione de quolibet: ex qua aliqua succincte capientes, & reliqua ex ibi declaratis supponentes, dicimus quod aliquam differentiam debemus ponere inter attributa propter tacta in antepenultima ratione. Quia tamen non differant re simpliciter dicta, nec re relationis: vt probat penultima ratio Quia etiam non differant aliquo positiuo absoluto. Et tunc non restat nisi quod differant aliquo absoluto negatiuo aut positiuo respectiuo. Non negatiuo, vt probat vltima ratio. & secundum quod supra ostensum est in determinando de attributis, nihil in deo habet rationem attributi, etiam quod negatione exprimitur, vt immortale, infinitum, quin omnia ponantur in deo ad exprimendum & mouendum intellectum ad concipiendum aliquid positiue. Restat ergo id in quo omnes concordant, quod attributa non differant aliquo quod ponatur in deo, nisi respectiuo: vt aliam rationem respectus importet vnum quam aliud. Et dicunt aliqui quod differunt ex respectu ad ea quae sunt in creatu ris: qui moti erant ratione posita in praedicta quaestione de quolibet, quod quaecunque plura differentia ratione tantum habent alia sibi correspondentia re differentia, pluralitas illorum differentium ratione, & eorum differentia, accipienda est ex respectu & comparatione ad illa quae sunt plura & differentia re, sicut patet de dextro & sinistro quae ratione differunt in columna. & hoc non nisi ex re spectu ad dextrum & sinistrum, quae differunt secundum rem & in principio & fine in eodem puncto non nisi respectu diuersarum linearum. Diuina autem attributa habent sibi respondentia in crea turis re differentia: vt sunt bonitas, sapientia, & huiusmodi.

⁋ Hoc non potest stare, quoniam quando cunque dicuntur hoc modo plura & diuersa ratione esse in aliquo ex respectu & comparatione ad diuersa re in alio, oportet quod illa diuersitas rationis sequatur ex illa diuersitate reali propter diuersum modum habendi id in quo sunt diuersa ratione: ad id in quo sunt diuersa re. Nunquam enim columna diceretur respectu hominis esse dextra, nisi situm suum haberet ad illam partem: nec postmodum sinistra, nisi situm mutaret. Si ergo diuersitas illa secundum rationem est in deo ex respectu ad diuersa quibus respondent in creatura: oportet quod respectus huiusmodi sequantur in deo ex aliquo modo se habendi ad creaturam, qui non est nisi secundum aliquod genus causae, maxime es ficientis. nisi enim illa diuersa re in illis efficeret, respectum ad illa non haberet: vt eis denominaretur: sicut columna a dextra hominis non diceretur dextra nisi iuxta eam esset situata. Et sic sequeretur quod omnia huiusmodi attributa, deo attribuerentur secundum genus causae efficientis tantum. secundum quod opinati sunt Auicen. & Rabi Moyses: vt patet ex supra determinatis circa significata attributorum: & sic non dice retur iustus nisi quia facit nos iustos: neque sapiens nisi quia facit nos sapientes. Quod falsum est: quia contrarium magis est verum. Non enim nos faceret sapientes nisi prius sapiens esset: & sic de aliis. Et praeterea ista attributio non sit per proprietatem: sed per similitudinem & metaphoram tantum. Omnis enim attributio qua aliquid attribuitur deo propter similitudinem quam habet ad id quod est in creatura: vt quod deus est agnus quia mansuetudinem habet quasi agnus: vel quia effectus dei est in creatura: vt dicatur aliquid scire, quia scire illud nos facit: quemadmodum frigus dicitur pigrum: quia pigros nos facit: aut quia similem effectum agit cum eo quod est in creatura: vt quod dicitur iratus: quia punit ad modum irati: aut quod habet oculum: quia videt res quodam modo sicut nos videmus oculo: omnis inquam talis attributio per similitudinem & metaphoram sit. Sed attributa vera, deo non secundum metaphoram sed secundum proprietatem debent attribui: vt patet ex supra determinatis. Ideo dicunt isti vlterius: quod verum est quod respectus illi sequuntur in deo ex modo quodam se habendi ad creaturas, non ex se: quia hoc non esset nisi secundum genus causae efficientis: sed ex consideratione intellectus comparantis & quasi applicantis diuinam essentiam eis quae diuersa sunt re in creaturis: ita quod illa non dicerentur esse diuersa in deo: nisi ex consideratione intellectus. Et licet secundum rem in ipsa essentia vt in radice essent ab aeterno: in illa tamen absque consideratione intellectus pplicantis diuinam essentiam creaturis, non haberent aliquam rationem diuersitatis: sed ista diuersitas habetur diuersimode ex consideratione intellectus increati & creati. Ex consideratione intellectus in creati ab aeterno habent esse diuersa siue differentia in deo, applicando scilicet diuinam essentiam ad rerum essentiam: & vt diuersitas illa habet esse in illis habitualr. Ex consideratione vero intellectus creati, ex tempore: applicando scilicet diuinam essentiam ad rerum existentiam: & vt diuersitas illa habet esse in rebus actualiter. Et per hoc respondetur ad duo membra in quarta ratione praeposita: dicendo de intellectu increato quod non habet esse differens in deo ab intellecto & actu intelligendi: nisi ex consideratione intellectus: sicut neque alia attributa differunt inter se. Quamuis enim actus considerandi non est nisi ex intellectu secundum rationem aliam quam sit ratio intellecti: differentia tamen actualis non est nisi ex consideratione intellectus. aliter enim est in diuina essentia quasi in radice: & quasi in potentia tantum: vt expositum est in dicta quaestione. Similiter de intellectu creato, quod ex eius consideratione non habet distinctio illa esse in deo nisi ex tempore: ita quod nisi esset distinctio ab intellectu, non essent attributa in deo distincta nisi ex tpore: nec essent in ipso nisi sicut in radice: & quasi in potentia ab aeterno. Est ergo dictum illorum quod at tributa non differunt in deo secundum rationem, nisi ex respectu ad differentia secundum rem eis correspondentia in creaturis: & hoc secundum quod ambo cadunt in consideratione intellectus: licet in hoc differat: quod vno simplici intuitu intellectus diuinus omnium illorum differentias concipit: intellectus vero creatus non nisi successiue: quia pelagus infinitatis diuinae essentiae simul comprehendere potest. Et continet dictum istud duo in summa: quorum primum est, quod differentia attributorum non fumitur nisi ex comparatione ad correspondentia eis diuersa re in creaturis. Secundum est, quod non sumitur etiam secundum hoc quod habent res esse in se absolute: sed solummodo secundum quod cadunt in consideratione intellectus. Nec est litigium de isto: quia bene verum est quod absque consideratione intellectus di uina essentia non habet habitudinem ad ea quae sunt in creaturis: nisi secundum rationem causae: secundum quam non sumitur ratio attributorum: vt dictum est. Absque etiam consideratione intellectus & ope re eius, quicquid est in deo non habet rationem aliam quam simplicis essentiae: in qua secundum quod huiusmodi sicut in radice & quasi in potentia, habent esse omnia alia & essentialia & personalia: vt supra satis expositum est saepius. Sed totum litigium est de primo scilicet an ad distinctionem attributorum oportet considerationem intellectus deflecti ad illa quae eis respondent in creaturis re differentia. Et est circa hoc aduertendum: quod distinctionem attributorum contingit ponere ex intellectus conside ratione dupliciter: aut quo ad innotescentiam illius distinctionis & diuersitatis apud intellectum considerantem: aut quo ad ipsorum existentiam absolutam in illa. Vtroque modo bene verum est quod non habet esse in deo ex consideratione intellectus creati: nisi in considerationelintellectus attributa diuinae essentiae comparentur ad sibi correspondentia in creaturis: quia intellectus creatus nihil omnino circa diuinam essentiam concipit: nisi ex aliquo modo sibi correspondenti in creaturis: non solum rationem attributi: sed etiam nec rationem diuinae essentiae: aut esse eius: quia deum esse non conii cit: nisi quia conspicit esse in creaturis: similiter neque personarum distinctionem conlicit supposita fide, nisi ex eis quae considerat circa creaturas. secundum quod de hoc tractatum est amplius in pranomi nata quaestione. Vnde si nullo modo diuersitas attributorum esset in deo nisi ex consideratione intellectus creati: bene verum esset quod dicit opinio illorum: sed sic (vt dictum est) non diceretur vllo modo sapiens aut bonus aut aliquid huiusmodi ab aeterno nisi secundum genus causae efficientis: & hoc in habitu tantummodo: vt expositum est in dicta quaestione. Illud autem falsum est: quia formaliter debent poni in deo: & hoc ab aeterno: vt existentia ipsorum in creatura etiam in habitu, non sit ratio existendi ea in deo: sed econuerso magis: tum quia in creatura habent rationem imperfecti: & in deo rationem perfecti (ratio autem perfecti semper absolute praecedit rationem imperfecti, & est ratio illius, non autem econuerso) tum quia differentia attributorum fundamentalis est respectu distinctionis per sonarum: quae nullo modo dicenda est esse in deo ex aliquo respectu ad creaturas. secundum quod omnia haec exposita sunt ibidem. Quamuis ergo distinctio attributorum non est sumenda nisi ex consideratione intellectus: & hoc non creati: quapropter necessario sumenda est ex consideratione intellectus increati absque omni respectu & comparatione ad illas, vel secundum rem vel secundum considerationem. Accipitur autem illa pluralitas ex consideratione intellectus circa diuinam essentiam, vt cadit in eius consideratione non quasi simplicis intelligentiae: sed quasi considerantis eam subra tionibus quorundam respectuum ad seipsam, sub quibusdam rationibus aliorum respectuum: considerando scilicet ipsam sub ratione veri in respectu ad seipsam sub ratione intellectus: & seipsam sub ratione voluntatis, in respectu ad seipsam sub ratione boni. Verum enim & bonum sunt duae primae rationes quasi additae in deo super rationem esse quae dicunt respectus ad intellectum & voluntatem & econuerso: & per hoc ad illa quae se habent in deo per modum habitus aut actus essentialis: per quae omnia obiecta vlterius respectum & ordinem quendam habent ad emanationes personales, ad quas sicut ad diuersa re & distincta quodammodo habet respectum diuersitas attributorum. Secundum tamen rationem magis est diuersitas attributorum ratio diuersitatis notionalium, large loquendo de diuersitate, quam econuerso: inquantum attributa diuersa pertinentia ad intellectum & voluntatem sunt fundamenta emanationum: quarum vna procedit modo intellectualis operationis: & alia modo voluntariae: vt habitum est supra: & habebitur amplius infra. Vt secundum hoc licet attributa habeant quendam respectum ad emanationes personales: non tamen diuersitas seu differentia eorum sumitur ex respectu ad diuersitatem emanationum: vt diuersitas emanationum possit dici ratio diuersitatis attributorum: quemadmodum dextrum & sinistrum in homine est ratio quare dicantur esse dextrum & sinistrum in columna: vt secundum hoc debeat dici quod differentia attributorum accipiatur in deo ex consideratione intellectus, maxime diuini. secundum iam dictum modum expositum sufficienter in quaestione praenominata: & hoc absque omni respectu & comparatio ne ad aliqua re differentia vel diuersa. Quomodo autem non est simile de dextro & sinistro in columna, ibidem bene declaratum est.

⁋ Ad primum in oppositum quod omnis differentia & diuersitas ponit vnius diuisio nem: Dicendum ad hoc quod vnum & multum sunt prima contraria sub ente: & differunt sicut di uisio & indiuisio, secundum philosophum. x. Metaphysi. Et secundum quod considerantur circa substantias & essentias rerum, primo sequitur ipsa idem & diuersum siue conueniens & differens & fundatur idem super vnitatem: hoc est super rei indiuisionem quam res habet in se: diuersum vero & differens super multitudinem: hoc est super rei diuisionem vel quam habet vna res in se, a qua dicitur diuersum: vel quam habet vna res ab alia, a qua dicitur differens. In hoc enim secundum philosophum. x. Metaphysicae differunt diuersum & differens: quia diuersum dicitur res absolute quia in se continet diuersa re: siue sint materia & forma: siue partes quantitatiuae: vel quaecumque alia. Quae quia in deo esse non possunt: ideo in ipso non recipitur nomen hoc quod est diuersum vel diuersitas. Differens autem non dicitur nisi relatiue sicut & conveniens: quia non est differens nisi ab aliquo differens: sicut non est conveniens nisi alicui conveniens. Et illa quae inter se differunt: quo ad illa quibus differunt oportet re absoluta esse abinuicem diuisa, vt sunt diuersa genera, vel diuersae species, vel diuersa indiuidua sub ea dem specie. Et quia sic plura adhuc non convenit ponere in deo: ideo neque nomen quod est differens, proprie recipi debet in deo, secundum quod procedit ratio ista: immo quia omnis pluralitas in deo consistit in ratione respectus qui fundatur in rei eiusdem simplicitate: ideo comparatio talium plurium quia est absque omni eorum diuisione, debet habere alia nomina a praedictis, quibus exprimi debet eorum non identitas: quia in ipsis est inquantum in eis est pluralitas: sed nulla differentia proprie dicta aut diuersitas: quae quidem nomina sunt distinctio aut discretio: vt distinctio sit quasi diuersitas plurium secundum relationes reales: discretio vero sit quasi diuersitas plurium: quasi secundum relationes rationis. Large tamen sumendo diuersitatem & differentiam: secundum quod vtuntur eis sancti pro distinctione & discretione: possunt accipi in diuinis. Quod ergo dicitur quod in deo totum est idem vbi non occurrit relationis oppositio: verum est secundum rem absque omni distinctione personali: non tamen absque differentia rationis, quae habet esse ex alio genere respectus, quam sit ille qui di stinguit personas, vt habitum est superius.

⁋ Ad secundum, quod obiecta actuum intellectus & voluntatis differunt re in deo: ergo & ipsi actus: & similiter voluntas & intellectus: Dicendum quod duplex est obiectum: quoddam quod est ratio constitutiua ipsius actus: vt colorum visus, & sonorum auditus. Aliud vero est obiectum quod est constitutum in esse per actum: vt in proposito personae filii & spiritus sancti per actus dicendi & spirandi. De obiectis primo modo habet veritatem dictum philosophi: & talia in deo non sunt nisi verum & bonum vel quaecunque alia sub ratione veri & boni: quae sola ratione differunt sicut & actus & eorum potentiae. Non autem habet veritatem de obiectis secundo modo, de quibus processit obiectio.

⁋ Ad tertium quod ex nulla comparatione aut respectu differunt: Dicendum quod falsum est: immo differunt ex respectu & comparatione quem intellectus considerat in ipsis inter se comparatis, non quibus dicuntur relatiue adinuicem: sed quibus quodammodo sese respiciunt. multi enim sunt modi respectuum: & secundum quosdam sese respicientia dicuntur relatiue adinuicem: secundum quosdam vero non, vt habitum est supra. De aliis obiectis quid sit dicendum, patet ex iam dictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1