Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

CIrca secundum arguitur: quod persona non proprie sed transumptiue dicitur in deo Primo sic, quod primo & principaliter significat indignum quid & vile, ad quid significandum imponitur, non potest proprie dici de deo, quia (vt patet ex supra determinatis) nihil proprie dicitur de ipso nisi id quod est simpliciter nobilius & dignius circa vnumquodque. persona est huiusmodi: quia secundum Boethium de duab. naturis ca. iii. nomen personae videtur aliunde tractum. ex his scilicet personis quae in comediis & tragcediis eos quorum intererat homines repraesentabant. Sed talis repraesentatio vile quid a erat: quia per histriones & viles homines facta, vt dicit ibidem, & in scurrili loco. ergo &c.

⁋ ldem patet per Boethium: qui expresse dicit ibidem. Nos propter inopiam significantium vocum translatam retinuimus nuncupationem: quam illi (scilicet graeci) hypostasim dicunt, personam vocantes. sed nominatio translatiue dicta non est propria in diuinis, quia ex opposito distinguitur secundum supra determinata. ergo &c. i

⁋ In oppositum est illud quod supra dictum est, Ricardi: nullum nomen inueniri posse quod possit melius aptari pluralitati diuinae. quod non esset, nisi proprie esset ipsum ponere in deo.

⁋ Dicendum ad hoc: quod cum quaedam dicuntur de deo per proprietatem siue proprie: quaedam vero per similitudinem siue transuptionem, quae sint talia vel talia aspiciendum est ad nominis significatum, non ad vocis vsum. Quaecumque enim important aliquid in suo significato quod est dignitatis simpliciter, dicuntur de deo proprie: caetera vero omnia transumptiue. secundum quod patet ex supra determinatis. Nunc autem ita est in proposito de significato personae: quod quemadmodum nomen istud quod est indiuiduum significat circa quodcumque cui attribuitur ratio indiuidui, siue fuerit substantia siue accidens, conceptum mentis quo res intelligitur esse singularis & determinata siue signata in indiuisibili per essentiam sub aliquo vuiuersali, cui ex se convenit ratio diuidui: qua quidem significatione intelligitur essentia illa esse aliquid in se indistinctum & inconicabile siue indiuisibile per essentiam, & diuisum a quolibet alio suae naturae: vt sic in se sit vnum, quod non est natum esse hoc & aliud, sed ita hoc quod non aliud: nec natum esse aliud: quemadmodum econtra natura generis nata est esse diuersae species, & est in potentia ad illas: similiter natura speciei diuersa indiuidua: sic nomen istud quod est persona, idem significat circa substantias intellectuales creatas, secundum quod praetendit definitio personae quam assignat Boethius. Cum vero assumitur ad diuina, idem significat, sed modo seu ratione eminentiori: quemadmodum significant in diuinis assumpta a creaturis: quantum cunque proprie dicuntur de deo, vt patet ex supra determinatis. In diuinis enim significat persona conceptum mentis quo quis intelligitur incommunicabilis esse per suam proprietatem, & esse aliquis in se per illam proprietatem, non natum esse secundum illam hic & alius: sed sic est distinctus ab alio vt non sit ille, secundum quod praetendit definitio personae assignata ab Ricar. Et est iste modus existendi summe nobilis: scilicet vt vnam essentiam singularem plures habeant communicatam, qui incommunicabiles sunt secundum suas proprietates: quod amplius patebit inferius. Propter quod etiam iam dictum est supra, quod persona significat aliquid quod est nobilitatis simpliciter, & in diuinis nobilitatis summae. Quare cum tale quid, secundum supra de terminata, habeat esse proprie in diuinis: idcirco simpliciter dicendum est quod persona proprie habet esse in diuinis, & non per similitudinem neque translationem.

⁋ Veruntamen propter argumenta ad primam partem intelligendum est quod duplex est translatio. Quaedam ex parte rei, quando scilicet res non convenit diuinis secundum idem significatum, neque etiam ratione eminentiori, sed secundum quandam similitudinem tantum, quem admodum in deo dicuntur esse character, speculum, & huiusmodi. & talia non habent esse proprie in deo. Alia vero est tranllatio ex parte nominis tantum: quod scilicet nomen est primo impositum creaturis: & vsitatum tantum circa ipsas secundum vnam rationem rei, & non est vsitatum in diuinis secundum rationem eminentiorem rei, neque impositum ad illam representandum: quemadmodum contigit in singulis quae a creaturis per proprietatem assumuntur: in qua quidem assumptione siue translatione quasi noua sit nominis impositio. & tali translatione transfertur nomen personae ad diuina: & tamen per proprietatem: licet non secundum communem & propriam acceptionem, secundum quam nomen personae primo fuit vsitatum in creaturis. Nam vt dicit Ricar. iiii. de Trini. capitul i. si quis velit nomen personae sub communi & propria acceptione intelligere, nullo modo putet plures personas posse subsistere in vnitate substantiae. Non enim facile capit humana intelligentia, vt possit esse plus quam vna persona, vbi non est plus quam vna substantia. Hinc innumeri errores infidelium, hinc quod alii diuinae substantiae vnitatem scindunt: hinc est quod Arriani & Sabelliani per contrarias sectas sunt diuisi. Per quod patet ratio ad ambo argumenta, maxime autem ad secundum.

⁋ Ad illud autem quod arguitur in primo argumento: quod persona in creaturis imposita est ad repraesentandum vile & inutile quid, vt indiuidua hominum quos histriones in ludis theatricis repraesentant: Dicendum ad hoc: quod de impositione huius nominis persona, & a quibus translatum sit, sunt diuersae sententiae. Nam (vt dicit magister Alexander in Summa sua) secundum quosdam, hoc nomen persona in substantiis originem sumpsit a persona grammaticali, quae nihil aliud est quam proprietas qua quis est ille qui loquitur, vel ad quem quis loquitur, vel de quo quis ad alium loquitur. In primo enim modo dicitur esse persona prima: in secundo, secunda: in tertio, tertia. Et quia ista proprietas conuenit vnicuique illorum, vt est in se & per se vnus: idcirco vt in tali habitudine consistit, dicitur qui libet illorum persona. Et secundum rationem vocabuli dicitur persona quasi per se vna. Alia vero est sententia Boethii de duab. natur. vnde argumentum sumptum est: quod videlicet nomen personae videtur tractum ex illis qui in Comoediis Tragoediisque ludorum theatricorum repraesentabant illos loco quo rum cantus theatricos proferebant, vt Herculem, Chremetem, & caeteros tales: qui pro magnis & honorabilibus habebantur. propter quod & histriones repraesentantes illos tanquam dignos & honorabiles viros personae vocabantur: quemadmodum in ecclesiasticis dignitatibus positi quia magni & honora biles viri esse debent, & ad minus eos representant, personae vocantur. Et secundum proprietatem vocabuli in ista translatione secundum Boethium, persona secundum rationem vocabuli dicta est a personando, hoc est perfecte & expressa voce sonando. & hoc idcirco: quoniam illi histriones quandam laruam faciem scilicet de ligno vel cupro factam, quae illum vice cuius cantabant repraesentabat, tanquam notum quod & admirabile ad quod omnes aspiciebant, habebant ligatam ante facies suas: quae quidem larua obtegebat vultum & oculos eorum: & de concauitate illa necesse erat quod maior resonaret sonus. Vnde & graeci sic laruatos, quos latini appellant personas, appellabant Prosopa: eo quod illa larua ante oculos eorum ponebatur. Dicitur enim graece Prosopo a argonc quod est in, & es . roo quod est facies, quasi habens aliquid in facie. Et quia tales propter illam laruam qua omnibus erant noti & cogniti, personae dicebantur: idcirco in oleuit vsus (sicut dicit Boethius ) quod homines omnes elegantes quorum certa pro sui forma & dignitate agnitio erat, personae dicerentur: & postmodum etiam generaliter omnes naturae intellectuales in diuiduales: & hoc propter naturae illius dignitatem super alias. vnde & vltimo translatum est ad diuina Etsi enim a vilibus hominibus & in vili officio positis, vt procedit obiectio: non tamen inquantum viles erant, sed inquantum nobiles & honoratos viros repraesentabant: vt sic nomen personae aliquid dignitatis & nobilitatis omnino repraesentet, vt digne possit per proprietatem non solum per similitudinem transferri ad diuina

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2