Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Circa primum vero quaeruntur decem. Quorum Primum est: vtrum sit ponere personam esse in Deo. Secundum: vtrum persona habeat esse in deo proprie an transumptiue. Tertium: vtrum vniuoce & eadem ratione habeat esse in deo & in creaturis, an aequiuoce & secundum rationes diuersas. Quartum: vtrum persona sit seu habeat esse in deo secundum substantiam, an secundum relationem. Quintum: vtrum persona in deo significet rem, substantiae scilicet aut relationis: an intentionem tantum. Sextum: vtrum aliqua persona penitus absoluta seu suppositum absolutum habeat esse in diuinis. Septimum: vtrum persona in deo significet aliquid commune. Octauum: vtrum plures sint personae in deo. Nonum: vtrum in deo sint tres personae: & non plures nec pauciores. Decimum: vtrum vna earum habeat esse in alia mutuo & eodem modo. Irca primum arguitur, quod non sit ponendum personam esse in deo, Primo sic. Boethius dicit libro de du. na. & vna persona Christianua quod persona est rationalis naturae indiuidua substantia. in deo autem non est natura rationalis, sed potius intellectualis, neque substantia indiuidua: quia non est indiuiduum nisi vbi est vniuersale in diuiduabile: quod non est in deo, vt habitum est supra. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Augustinus. v. de trinitate. "Dictum est tres personae, non vt illud diceretur: sed ne omnino taceretur". Sed si persona esset in deo, dictum esset tres personae, non solum ne omnino taceretur, sed vt existens in deo diceretur & exprimeretur sicut est. ergo &c.

⁋ Contra. Ricardus dicit. v. de trinitate. capitulo. ix. Essentia diuina si vel vnum aliquid inuenitur habere incommunicabile, ex eo solo deprehenditur atque conuincitur esse persona. sed aliquid inuenitur in diuina existentia incommunicabile: quia aut nihil est communicabile in deo: aut si aliquid communicatur, proprietas communicantis inquantum communicat non potest communicari ei cui communicatur: quemadmodum proprietas generationis a proprietate patris qua filio communicat suam essentiam nulli potest communicari ab ipso: vt infra declarabitur. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc: quod sicut secundum supra determinata in attributis essentialibus deo attribuendum est quicquid simpliciter dignius est & melius esse ipsum quam non ipsum: similiter & in personalibus siue personarum proprietatibus. Vt secundum quod dicit Ambrosius. i. libro de trinitate, quicquid religiosius sentiri potest, quicquid praestantius ad decorem, quicquid sublimius ad potestatem: hoc deo intelligas conuenire: & hoc tam in essentialibus quam in personalibus indifferenter. Nunc autem ita est quod persona nominat aliquid quod est dignitatis simpliciter in creaturis & in creatore. Nominat enim ex suo significato rationem incommunicabilis, vt patet ex praedicta auctoritate Ricardi: quae prouenit ex perfectione eius qui habet in se id quod alteri non potest communicari secundum quod dicitur persona: secundum quod infra videbitur. Nominat etiam illam circa naturam rationalem seu intellectualem: quorum vtrunque est dignitatis & nobi itatis. Idcirco simpliciter absolute ponendum est personam esse in deo: & tanto verius & perfectius: quanto verius & perfectius ratio incommunicabilis & intellectualitatis habent esse in deo. secundum quod patebit ex determinandis.

⁋ Ad aliqualem tamen horum declarationem sciendum, quod in istis octo quae sunt indiuiduum, hoc aliquid, singulare, res naturae, subsistentia, substantia, suppositum, persona, quasi idem repraesentatur & significatur circa naturam & essentiam naturalis rei, largissime accepta natura. De qua dicit Boethius de duabus natur. Si de omnibus rebus natura dici placet, talis definitio dabitur quae res omnes quae sunt possit includere. Est igitur natura earum rerum quae cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In hac igitur definitione accidentia & substantia definiuntur: sed prima duo, scilicet indiuiduum, hoc aliquid, inueniuntur solummodo in essentia creaturae & tam in substantiis quam in accidentibus, & non in essentia increata siue in deo. Indiuiduum enim ex opposito distinguitur contra diuiduum. Non est autem diuiduum nisi re vniuersale: neque ratio siue intentio diuidui nisi circa vniuersale secundum rem: quare neque indiuiduum est nisi re particulare siue singulare sub vniuersali indiuiduatum: neque ratio siue intentio indiuidui, nisi circa particulare siue singulare secundum rem indiuiduatum sub eo quod est re vniuersale. Quare cum in deo secundum supra determinata, non est inuenire rationem vniuersalis aut particularis realis: similiter neque rationem indiuidui: nisi extendendo nomen indiuidui ad rationem singularis. iuxta illud quod dicitur in principio Decretalium. "Haec sancta trinitas secundum communem essentiam indiuidua". quemadmodum cum continuo sequitur. Et secundum personales proprietates discreta. ibi extenditur nomen discretionis ad nomen distinctionis. Discretio enim non est proprie in diuinis personis, sed distinctio. Est autem inuenire rationem indiuidui in omni creatura tam ex parte naturae siue essentiae quam ex parte suppositi quod est res naturae, sed in natura: quia ipsa existit in supposito, siue ipsa naturafuerit substantialis, siue accidentalis. Non enim dicitur indiuidua natura siue essentia vt humanitas vel albedo: nisi quia est indiuidui suppositi: quia secundum superius determinata, humanitas non est haec nisi quia est huius neque similiter albedo: vt secundum hoc res naturae proprie dicatur indiuiduum esse: natura vero essentia rei siue secundum se siue vt indiuiduata in supposito. Hoc aliquod autem cum indiuiduo idem no minat secundum rem, differens autem sola ratione. Ambo enim significant rationem partis acceptae sub aliquo diuiso expressae per negationem. Sed indiuiduum exprimit negationem illam in comparatione ad ipsum diuisum, negando circa partem indiuisibilitatem a qua imponitur hoc nomen indiuiduum. Hoc aliquid vero exprimit negationem eandem in comparatione ad ipsum diuisum: & addit cum hoc rationem negationis in comparatione ad partem condiuisam. Cum enim dicitur Hoc intelligitur res siue natura esse quod indiuisum siue indiuiduum in se propter demonstrationem rei uae oculis conspici potest. Cum vero additur ly aliquid, exprimitur quod sit a condiuiso aliud quid & in natura & essentia indiuidua, & in supposito. Quod nullo modo convenit in diuinis vni supposito in conparatione ad aliud: inquantum ly aliud dicit differentiam in natura & essentia. Etsi enim vnum suppositum in diuinis sit aliud ab alio in supposito, non tamen in essentia & natura, vt infra patebit. Quare cum aliud in neutroper se essentialem differentiam nominat: ideo cum absolute ponitur, sicut cum dicitur hoc aliquid, nullo modo recipitur in diuinis: vt dicatur absolute vnum diuinorum suppositorum esse aliud quid ab altero: sed solummodo cum determinatione suppositi, vt dicatur vnum eorum esse aliud suppositum ab altero. Vnde si proprie velimus loqui in diuinis sicut in creaturis, debemus in hoc nomine alius distinguere rationem generis masculini & neutri: vt sicut in creaturis proprie dicimus indiuiduum suppo situm esse hoc aliquid, hoc id est in se indiuiduum siue indiuiduatum, sed ab alio supposito aliud quid, hoc est in essentia communi quid, sed in essentia indiuiduali aliud quod ab essentia condiuisi, sic in deo suppositum proprie dicatur hic aliquis: hi cid es. in supposito singulare existens, sed ab alio supposito alius quis, & distinctus ab eo. Caetera vero sex inueniuntur tam in re increata quam in re creata. Sed illud quod est singulare, inuenitur coniter in accidentibus & in substantiis: alia vero quinque in substantiis tantum. Singularis autem ratio est quod sit vnum aliquid solitarium. Sed intelligendum quod singulare includendo solitarium potest intelligi absolute, vel cum determinatione. Primo modo non recipitur in diuinis, secundum quod probat magister. xxiii. distinctione primi sententiarum in capite lam sufficienter, quia (vt dicit in eodem) singularitas vel solitudo personarum pluralitatem ostendit exclusam. Vnde & secundum hunc modum falsitatem ponit in humanis, dicendo Sortes est singularis: quia excluderet consortium aliorum in humana natura: sed aliter in diuinis & aliter in humanis, quia in diuinis non potest esse solitudo neque actu, neque potentia: in humanis potest esse solitudo secundum actum. Posset enim humanitas existere in vnico supposito tantum. Sed secundo modo bene recipitur vtrobique tam circa essentiam quam circa suppositum. Deitas enim singularitas quaedam est, & singularis essentia. Vnde Gregorius super Exechi. parte secunda Homilia. v. Vna eadem vi naturae singularis sic semper dissimilis dissimilia disponit. Et pater est persona quaedam singularis. Nec excludit haec singularitas consortium plurium personarum Sicut nec cum dicitur quod Petrus est persona singularis, excluditur consortium aliorum hominum: sed solum excludit pluralitatem seu plurificationem eius in quo dicitur esse huiusmodi singularitas, siue fuerit essentia siue suppositum. Sed aliter conuenit essentiae & supposito in deo & in creaturis, quia in deo conuenit essentiae ex se, non ex hoc quod habet esse in persona. Deitas enim est singularitas quaedam siue quaedam singularis essem tia ex se, vt habitum est supra: non sic autem humanitas, quia ex se non est hoc, sed solummodo quia est huius, vt similiter supra habitum est. Aliter similiter habet esse in supposito singularitas in deo & in creaturis, vt declarabitur infra. Res vero naturae differt a ratione singularis: quia vt dictum est, singulare conuenit tam essentiae quam supposito. Res vero naturae tantum supposito convenit. Quare cum ratio suppositi non inuenitur in accidentibus: sed tantum in substantiis: Est enim ipsa essentia natura siue fuerit substantiae siue accidentis: solum vero suppositum substantiae est res naturae, quia essentia siue substantialis siue accidentalis ratitudinem suae existentiae non habet nisi in supposito substantiae: Ideo subsistentia secundum conmunem vsum Graecorum & antiquum vsum Latinorum convenit in creaturis coniter vniuersali, gener. scilicet & speciei & diuiduis: ubstantia vero indiuiduis tantum. Dicitur enim subsistere siue subsistentia quasi seipsum tenendo sistere: & convenit omni ei quod est in praedicamento substantiae inquantum substantia est: dicitur vero substantia siue substare quasi sub alio, hoc est sub accidentibus & vniuersalibus stare: quid solum conuenit indiuiduae substantiae: propter quod in praedicamentis maxime & principaliter & prima substantia dicitur, quae nec est in alio, nec dicitur de alio, sed alia sunt in ipsa & dicuntur deipsa. Vnde & dicit Boethius de duab. na turis. In solis indiuiduis particularibus substantiae subsistunt. Intellectus enim vniuersalium ex particularibus sumptus est. Quocirca cum ipsae essentiae in vniuersalibus sint, in particularibus recipiunt substantiam. Substat autem eo quod accidentibus subiectum praestat vt esse valeat. sub illis enim est dum substat. ltaque genera & species subsistunt tantum. Neque enim accidentia generibus speciebus ve contingunt. Indiuidua vero non solummodo subsistunt, verunetiam substant. Ideo autem (vt dicit ibidem) graeci hypostases & indiuiduas substantias vocant, quoniam caeteris substant & quibusdam quasi accidentibus subiectae sunt. idcirco nos quoque eas substantias nuncupamus quasi suppositas, quas illi hypostases. Suppositum vero apud nos penitus idem est quod subsistentia: & convenit tam vniuersali quam singulari in praedicamento substantiae. Supponunt enim aut signi ficatum aut appellatum. Sed solum refert in hoc, quod in singulari idem est significatum & appellatum: non autem in vniuersalibus. Et est sciendum quod nomine substantiae vsus est alius apud nos modo & apud graecos, quia nos modo substantia non vtimur sicut graeci. secundum quod dicit Augustinus. vii. de Tri. Aliter Graeci accipiunt substantiam, quam latini, quia non aliter in sermone nostro. i. latino essentia quam substantia solet intelligi. Persona autem re idem significat quod hypostasis aut substantia apud graecos, sed solum differunt apud nos & illos, quo ad vsus generalitatem & nominis proprietatem. Quo ad vsus generalitatem: quia cum nos nomine hypostasis siue substantiae indifferenter vtamur in intellectualibus, & non intellectualibus, & in inanimatis: illi vtuntur substantia in rationalibus solum, dicente Boethio. Quare de irrationalibus animalibus Graecus hypostasim non dicat, haec est ratio. Quoniam hoc melioribus applicatum est: vt aliquid quod est excellentius. Et similiter est eadem obseruatio apud Graecos de hoc nomine Prosopon: quoniam vt dicit Boethius, cum Prosopa nominant, easdem substantias possumus nos quoque nominare personas. Vnde & nos persona solum vtimur in intellectualibus siue rationalibus. Licet enim eandem intentionem significat in creaturis quam hoc nomen indiuiduum: vt infra patebit: tamen illam significat circa determinatam materiam, scilicet rationalem: vt dicit Boethius de duab. naturis. cap. iii. in principio. Quemadmodum enim idem significant curuum & simum: sed curuum significat illud sub indifferentia ad quamlibet materiam: Simum vero significat idem vt determinatum ad nasum, & proprium ei: Sic indiuiduum significat indeterminatum quid ad naturam rationalem & irrationalem: persona vero determinatum & proprium quid naturae rationali. Et secundum hoc persona suo nomine rationem dignitatis importat: quam non important illa, quo ad nominis proprietatem. uare cum substantia, suppositum, subsistentia, & huiusmodi, cum aliqua improprietate dicuntur in diuinis quantum est ex ratione nominis: quia in diuinis quid subsistit, non subsistit alicui: neque superiori vniuersali, neque accidentibus: sicut in creaturis, vnde accepta est nominis impositio: sed potius per se in ipsa essentia subsistit, vt infra patebit: Persona sine omni nominis im proprietate in diuinis recipitur, dicente Ricar. vbi supra. Quia personae ab aliis subsistentiae, ab aliis & substantiae dicuntur, ad idem re spicere videtur. Certum enim est quod respectu eorum quae eis solent inesse dicuntur substantiae, vel subsistentiae: quamuis minus proprie substantiae vel subsistentiae dici possunt. & subdit post pauca. Apud latinos puto nullum nomen inueniri posse, quod possit melius aptari pluralitati diuinae, quam nomen personae. Quod probat ex communi vsu Christianorum omnium, & scripturae sacrae auctoritate, subdens. Et quidem si deli animo nihil magis authenticum esse debet quam quod ore omnium sonat: & catholica auctoritas confirmat.

⁋ Ad primum in oppositum: quod rationale & indiuiduum secundum Boethium ponuntur in definitione personae: quae non conveniunt deo: Dicendum quod Boethius large sumit rationale vt comprehendat pure intellectuale: & similiter indiuiduum vt comprehendat etiam incommunicabile. & illo modo extensionis ambo deo conveniunt. Vnde quia in tali extensione improprie ambo deo conveniunt: & similiter nomen substantiae, vt dictum est (quod & ponit Boethius in illa definitione) ideo Ricar. iiii. de triniitate. ca. xxi. corrigit definitionem Boethii, & quasi appropriat diuinis. Vbi enim dicit Boethius, quod persona est substantia indiuidua rationalis naturae Ricardus dicit quod est incommunicabilis existentia intellectualis naturae. Quomodo autem huiusmodi definitio intelligenda & exponenda sit, inferius videbitur.

⁋ Ad secundum, quod dicuntur tres personae non vt illud diceretur: sed ne omnino taceretur: Dicendum quod hoc non dicit Augustinus propter aliquam falsitatem: sed propter vsus nominis nouitatem circa diuina. Id enim quod exprimitur nomine personae in veritate, ab aeterno erat in deo secundum veritatem, aut circa ipsum concipi poterat: sed vsus non habuit vt illud exprimeretur hoc nomine: nec expressisset nisi insidiae haereticorum ad hoc coegissent, vt dicit Augustinus in vii. de trinitate. Vnde quod dicit Augustinus, Non illud diceretur, sic habet intelligi. cum quaesitum erat ab haereticis qui vel quid tres: responsum est tres personae: non vt dicereturi. i. responderetur illud quod haeretici interrogabant, cum quaerebant qui tres: sed ne omnino taceretur. Non enim hac responsione satissit illorum interrogationi iuxta eorum intentionem, vt infra videbitur: sed interrogantibus solum: qui vlterius non habebant quid quaererent: per quod liberabantur fideles ab eorum impugnatione absque confusiones, quam incurrissent tacem do. Vnde dicit Ricar. iiii. de trinita. cap. v. Qui hoc nomen persona ad diuina primo transtulerunt, hoc ipsum ex necessitate fecerunt: sed quod ab eis ex necessitate factum fuit, nouit spiritus sanctus quid eorum cordibus praesidebat, qua ratione & veritate illud fieri voluit: & nos iam cum omni diligentia quaerimus, non sub qua acceptione primo ab hominibus sit impositum, nec ex qua necessitate sit postea ad diuina transumptum, sed in qua veritate per spiritum veritatis sit translatoribus inspiratum, & a latina ecclesia vniuersaliter frequentatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1