Quaestio 8
Quaestio 8
Irca. 8 arguitur, quod in deo non sint ponendae plures personae. Primo sic. De quibus nomen speciale pliciter enunciari potest, & generale: siue illud speciale fuerit nomen rei siue nomen i tentionis, veluti cum Abraham, lsaac, & lacob sunt tres homines, & tria animalia: seu cum sunt tria indiuidua hominis vel animalis, & tres homines vniversalitria animalia. secundum Augustinus v. de trinitate. c. vi. Deus & persona se habent in dinis sicut generale & speciale. Est eim deus quod cone ad personam, siue persona sit nomen rei siue nomen intentionis. Si es in deo ptr, & filius, & spiritus san. sunt plures personae: & plures dii. consequens falsum est, ergo &c.
⁋ Secundo sic. Boethius dicit li. i. de trinitate. ca. iiii. In deo nulla est ex diuersitate philosophitas sci si non est philosophtas personarum nisi ex aliqua earum diuersitate: quia vbi est omnino identitas, perfecta est vnitas, & ita nulla omnino pluralitas, ergo &c.
⁋ ldem ibidem. Vbi nulla est differentia nulla omnino est pluralitas, quare nec numerus: sed vnitas tantum. Haec maxime contingunt in deo. ergo in deo nullus est omnino numerus. sed non est personarum pluralitas sine omni numero. ergo &c.
⁋ Item quaecumque in aliquo sunt vnius & eiusdem rationis, vno non multiplicato nec alterum poterit multiplicari, persona & esse in pre & fi. & spii. san. sunt vnius & eiusdem rationis. dicente Augu. vii. de trinitate. c. vi. quod hoc est illi esse quod personam esse, quare cum esse non plurificatur in pre & fi. & spii. san, nec persona, ergo &c.
⁋ Item simplicitas sequitur vnitatem: vt habitum est supra. vbi ergo maior vnitas, & maior simplicitas. sed maior est vnitas vbi cum vnitate essentiae est vnitas personae, quam vbi est pluralitas personae, ergo & maior simplicitas. sed in deo summa posita est simplicitas, ergo &c.
⁋ In contrarium arguitur, quia in quo est ponere personarum alietatem, & philosophtatem, quia non est alietas nisi ex pluralitate. in deo est ponere personarum alietatem. secundum quod dicitur in symbolo Athanasii. Alia est persona pris, alia filii, alia spiritus sancti. ergo &c.
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum secundum praedetermiata in deo non sit ponere personam penes aliquam rationem absolutam accipiendam, sed solummodo penes relationem siue proprietatem relatiuam, & hoc non quam cumque, sed solummodo per illam quae ordinatur persona ad actum emanationis, vt a quae emanat id quod procedit, vel vt quae per emanationem procedit: quae non est nisi relatio pertinens ad originem: quae etiam in deo non est accipienda ad aliquid extra vt ad creaturam: quia relatio dei ad creaturam, est secundum dici tantum, & quasi accidentalis: ratio autem per sonalitati essential est ei cuius est: Proprietas autem relatiua numquam est singularitur siue vnica & solitaria: Plures ergo debent esse in deo proprietates relatiuae penes quaes accipitur ratio personae in ipsis: & ideo nccanrio in deo sunt plures personae ponendae. vt sic in deo cum vnitate in siptua, de quae tractatum est supra, nccen sit ponere philosophtatem in personis. Quod bene ostendunt Augustinus & Hila. auctoritate sacrae scripturae, vt partractat Magtur lib. i. Sentem. dist. ii. c. Personarum quoque pluralitatem. Sed vnitati stnae contrariatur Arrius diuidens sbuas, ponendo tot seunas in diuinis quot personas. Distinctioni autem personarum contrariatur Sabellius, ponens vnum suppositum ab solutum, & illudiesem patrem cum generat, & filium cum generatur, & spcntum sanctum cum procedit. secundum quod tactum est supra. Et procedit dicta ratio ponendi plures personas in deo, a ratione formali propria personae constitutiua.
⁋ Sed Ric. iii. li. de trinitate. sumit ad idem alias rationes a rationibus communibus, quasi consequentibus esse personae iam constitutae: quaerum primam accipit in ca ex ratione perfectae bonitatl siue amorl aut charitati: quam nccen est po nere in deo: quae talis est. In deo est totius bonitati plenitudo atque perfectio: cui vera & suma charitas deesse non praet. Nullus autem pro priuato suiipsius amore dicitur proprie hre charitatem. Oportet namque vt amor in alterum tendat vt charitas esse quaeat. Oportet ergo vt in deo sit vnus & alter, & ita plures personae, vt charitas perfecta in ipso esse possit, non enm potest dici quod illam habeat ad creaturam, eo quod non est summe diligibilis. secundum quod partractat ibidem. Secundam vero rationem accipit in iii. c. ex ratione summae felicitatl & iucunditatis, quam siliter nccem est ponere in deo, sic. In plenitudie summae felicitati non potest deesse id quo nihil est iucundius, non potest amor esse iucundus nisi sit mutus. quia (vt ca. xvi. dicit) intimae charitati delitiae hauriuntur ex corde alieno. In amore autem mutuo oportet vt sit & quid amorem impendat, & quid amorem rependat. vbi autem vnus & alter esse convicitur, vera pluralitas deprehenditur. & &c. Tertiam accipit ex ratione summae beniuolentiae. c. iiii. sic Si tantum vnica esset persona in deitate, non hiret cui conicaret suam abundantiam. & hoc aut quia conicantem hire non possit cum velit, aut quia nolit cum possit. Sed proculdubio omnipotens per impossibilitatem excusari non praet: nec etiam per defectum beniuolentiae: quia hoc esset defectus in ipso, vt manifeste partractat. &S &c. Nec est in hac verita te scrupulus aliquis dubitationis, nisi quia (vt dicit ibid. c. ix. miratur homo quom possit esse plus quam vna persona, vbi non est plus quam vna substantia. Sed hunc scrupulum redarguit a contrario: cum videmus quod in homine vbi est plus quam vna substantia, non tamen est plus quam vna persona: cum tamen illae substantiae sint tam diuersae sicut corpus & anima, vt partractat ca. x. Vnde & dicit li. iiii. c. x. Sicut esse substantialiter aliud & aliud non tollit vbique vnitatem personae: sic esse personaliter alium & alium, non scindit vbique vnitatem substantiae. nam in humana &c.
⁋ Alia autem ratione ostenditur pluralitas personarum in deo, scilicet ratione originis & modi emanandi vnam personam ab alia. Cum enim ratio originis vel emanationis necessario ponenda est in deo: vt infra videbitur, ratio autem origis seu emanationis non est nisi vnius personae ab alia, & ita non nisi plurium. dicit enim Hila. i. de triniitate. c. ix. Deo ex deo nato neque eundem natiuitas permittit esse, neque aliud. hoc est, nec eundem in persona, nec alium in substantia. Idcirco necesse est ponere in deo plures esse personas. Et secundum hoc dicit Ricar. li. iiii. c. xiii. Existentia tribus modis potest variari, aut secundum solam rei qualitatem, aut secundumsolam rei originem, aut secundum vtriusque concursionem. Secundum solam rei quaelitatem variatur existentia quando pluribus per sonis est vna eademque origo per omnia, singula propriaque substantia. Plures namque substantiae non possunt esse sine differenti qualitate. Secundum solam originem differunt, si vnus originem habet, alter origine caret, vel si originem habentium origo vnius differt ab origine alterius. Tam secundum qualitatem quam secundum originem variatur existentia, vbi singulis personis est singularis substantia, & propria origo diuersa. Et tunc sequitur ca. xiiii. in humana natura personarum existentia tam secundum qualitatem quam secundum originem variatur. In angelica vero natura nulla est propagatio sed sola simplex creatio: idcirco oportet qualitate differre. Et sequitur capite, xv. In diuinis autem nullo modo possunt aliqua qualitatis differentia abinuicem differre. Re inquitur ergo vt dicantur iuxta modum originis aliquam differentiam habere. nam vbi nulla est differentia, nulla pluralitas esse potest.
⁋ Ad argu. primum in oppositum, quod deus & prosona in diuinis habent se sicut generale & speciale, ergo &c. Dicendum quod differunt esse cone, & esse generale aut speciale: quia omne generale & speciale est commune: sed non econverso. Non est enim generale aut speciale nisi quod est commune secund diuersitatem naturae subiectae in subiectis, vt est animal in homine & asino, & homo in lsaac & lacob. Estau tem commune aliquid in identitate naturae, etsi sit in diuersis suppositis: vt est deitas in personis diuinis: & similiter ratio personae simpliciter in singulis personis. Sed aliter deitas est cone, aliter persona: quia deitas secundum vnam & eandem rationem deitatis communis est pluribus, persona autem non nisi secundum aliam & aliam rationem personalitatis. Et commune primo istorum duorum modorum nullo modo habet rationem vniuersa lis neque generalis aut specialis. Cone vero secundo modo & similiter primo principali habet rationem vniuersalis & generalis aut specialis, secundum quod determinatum est supra in quaestione de communitate personae. Et verum est in talibus, quod de quibus speciale potest pluraliter enunciari, & generale: sed sic non est deus in diuinis commune, generale, aut speciale ad personam: quia eiusdem communitatis est quo ad subiecta deus & persona simpliciter: licet alio & alio modo: vt iam dictum est. Et propter illum modum communitatis alium & alium, pluraliter persona praedicatur de patre & filio & spiritu sancto: sed non deus aut deitas, siue diuina essentia. Per quod patet prolixa partractatio huius materiae. vii. de triniitate. Augustinus ni, maxime. iiii. &. vi. c.
⁋ Ad secundum dicendum, quod diuersitas sumitur proprie vel large. Proprie enim notat alietatem in substantia siue essentia. Large autem notat solam alietatem & distinctionem secundum respectus relationum. Primo modo nulla est in deo ex diuersitate pluralitas. Est tamen Secundo modo propter hoc quod dicit Augustinus vii. de triniitate. quod dicendo tres personas, istis nominibus intelligi ecclesia non diuersitatem voluit: sed singularitatem noluit.
⁋ Per idem patet ad tertium: quia vbi nulla est diuersitas omnino, nec primo modo, nec secundo, ibi nulla est pluralitas quocumque modo nec numerus. Sed vbi est diuersitas aliquo modorum. secundum illum est pluralitas & numerus. Et sic in deo est pluralitas & aliquis modus numeri secundum modum quo in ipso est diuersitas: vt amplius patet ex supra determinatis circa modum ponendi numerum in deo.
⁋ Ad quartum quod in deo persona & esse sunt eiusdem rationis, dicendum quod verum est secundum modum praedicandi & dicendi in seipsis: quia in se psis ambo dicuntur ad se, & secundum substantiam. Secundum tamen modum praedicandi & dicendi in suis propriis subiectis, sunt alterius rationis: quia esse in deo omnino dicitur ad se, persona vero in subietis dicitur ad aliud: vt amplius patet ex iam determinatis.
⁋ Ad vltimum dicendum est secundum quod expo itum est supra in prima quaestione de simplicitate dei, quod duplex est vnitas, quaedam quae secundum graecos di citur monas, quae est vnitas repugnans multitudini discretorum in diuersis, quaedam vero quae dicitur henas repugnans multitudini vnitorum in eodem. Vnitatem isto secundo modo sequitur simplicitas: & vbi est maior vnitas, & maior simplicitas. & conuenit cuilibet personae in se sicut & essentiae. Est enim persona aeque simplex cum essentia: vt habitum est supra, & amplius habebitur infra. Vnitatem vero primo modo non sequitur simplicitas. Sic enim vnum non oportet quod sit simplex: vt patet in mundo. Et non sequitur quod sit maior simplicitas vbi est maior vnitas. Isto enim modo maior est vnitas mundi quam angeli, & tamen non se queretur quod non possent esse plures angeli, licet non possint esse plures mundi. Et conuenit ista secunda vnitas diuinae essentiae, inquantum non possunt esse plures essentiae diuinae: & similiter personae secundum quamlibet rationem personae, inquantum non pabet esse plures patres in diuinis, nec plures filii, sicut nec plures dii: vt infra videbitur: sed non conuenit personae secundum rationem personae simpliciter, quia plures personae sunt in deo, licet non plures essentiae: vt iam expositum est, & infra amplius exponetur. De vnitate ergo secundo modo, maior est vera, vt dictum est, & minor falsa. Non enim est maior vnitas quae dicitur henas, vbi est vnitas essentiae cum vnitate personae, quam vbi est eum pluralitate in diuinis vt dictum est. De prima vero vnitate econuerso maior est falsa, vt dictum est, & minor vera: sed talis vnitas ex parte personae simpliciter non potest esse summa in deo: quia excluderet personarum omnimodam pluralitatem, quae sequitur summam vnitatem secundo modo. & sic non est in deo summa vnitas, sicut est summa simplicitas: quia secundum omnem rationem est ibi summa simplicitas, & vnitas simplicitatis, non tamen secundum omnem modum est ibi summa vnitas discretion is & singularitatis, quia illa repugnat summae simplicitati. summa enim simplicitas deitatis requirit quod in ea sit personarum pluralitas & non vnitas.
On this page