Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Irca septimum arguitur, quod persona non significat aliquid commune in diuinis. Primo sic. Non est communitas nisi aliqua vnitas pluribus conveniens. plures non sunt in diuinis nisi tres personae. sed persona non est aliquod vnum conueniens tribus: quoniam in personalitate differunt. In eo autem in quo aliqui differunt, vnitatem & conuenientiam non habent. ergo &c.

⁋ Secundo sic. Commune vni uocum est verum vniuersale ad illos quibus est commune. Persona autem diuinis ersonis convenit vniuoce: quia secundum idem nomen, & secundum eandem rationem assignatam a Boethio, & correctam a Ricardo: vt dictum est. ergo si persona est commune tribus personis, est alquod verum vniuersale in diuinis: cuius oppositum determinatum est supra.

⁋ In contrarium est id quod dicit Augustinus. vii. de trinitate. Propterea dicimus tres personas: quia commune est persona eis id quod est.

⁋ Dicendum ad hoc: quod triplex est communitas: quaedam rei purae, quaedam rationis purae, quaedam vero media partim rei, partim rationis. Primo modo est communitas solius essentiae, & attributorum essentialium tribus personis. Et secundum hanc communitatem dicitur quod pater est deus: filius est deus: spiritus sanctus est deus. Et haec est remotissima a ratione vniuersalis: quia in vnitate rei singularis fundatur, non sic autem communitas vniuersalis. Communitas tertio modo dicta est communitas relationis tribus personalibus relationibus: quae sunt paternitas, filiatio, spiratio. Quae relatio est vnum praedicamentum in diuinis, non solum ratio praedicamenti. Secundum hanc enim communitatem dicimus quod paternitas est relatio, filiatio est relatio, spiratio est relatio: & quasi in concreto dicimus quod pater est relatiuum, filius est relatiuum, spiritus sanctus est relatiuum. & haec conmunitas magis appropinquat vniuersali quam praecedens, quia non consistit in vnitate relationis singularis: sed quasi in abstracta a tribus relationibus singularibus realibus praedictis. Nec tamen in ea est vera ratio vniuersalis: quia non sunt in ipsis tres realitates in fundamento suppositorum: sed vnica tantum, quia in vna re singulari quae deitas est, fundantur, vt infra patebit: & vniuersale verum debet habere diuersam realitatem in suis suppositis, secundum quod de hoc habitum est satis superius. propter quod dicta est ista conmunitas, partim rei, partim rationis: licet non sit in ea vera vniuersalitas. Quomodo autem illae tres relationes dicuntur reales, & quodam modo tres res, non solum propter realitatem naturae & essentiae quae est earum fundamentum, sed propter realitatem hypostasum quas constituunt, videbitur inferius. Communitas autem secundo modo dicta, est communitas illa quae est in nomine personae. Sed hoc ponunt diuersi diuersimode. Quidam enim dicunt quod communitas personae est secundum negationem: sicut est communitas indiuidui ad Petrum & ad Paulum: quia scilicet non capit essentia singularis eorum partitionem in plures, sicut capit essentia humanitatis si mpliciter in humanitatem huius & illius, secundum quod supra tactum est. Sed hoc non est verum, quod persona in diuinis non consistit in pura negatione, etiam si non significaret nisi intena tionem, sicut significat indiuiduum, immo fundatur in creaturis in ipsius naturae communis po sitiua determinatione, & in diuinis super relationes diuinorum suppositorum: vt praedictum est.

⁋ Ideo aliter respondendum est, alio modo ponendo personam significare substantiam vel essentiam alio vero modo ponendo ipsam significare intentionem. Ponendo vero perfonam significare substantiam vel essentiam, quidam aspiciunt in ponendo eius communitatem ad naturam relationum quae sunt personarum constitutiuae: quidam vero ad ipsas personas siue hypostases singulares constitutas. Ad communem vero essentiam non potest fieri aspectus: quia tenet vnitatem & non multiplicat trinitatem, secundum Boethium: sine qua multiplicatione non est personae communitas: vt dictum est iam supra secundum Ricardum. Secundum primum modum dicunt aliqui quod ibi est communitas in re relationum quae sunt constitutiuae personarum: super quas est ibi (vt dictum est) communis ratio relationis ad paternitatem filiationem & spirationem. & illam dicunt significari nomine personae: sicut speciales relationes significantur nominibus patris & filii & spiritus sancti. Et ideo personam communem esse ad patrem, & filium, & spiritum sanctum: sicut est relatio simpliciter communis ad paternitatem, filiationem, & communem spirationem. Sed hoc non potest stare, quoniam (vt dictum est secundum Ricar. supra) nomen personae non significat nisi singulare vnicum in se & indistinguibile in se, & distinctum a quolibet alio, & quid tale nullam rem communem significat. Vnde si ita esset vt dicunt, tunc non esset communitas alia praedicata cum dicitur, pater est persona, filius est persona, spiritus sanctus est persona, quam illa quae praedicatur cum dicitur pater est relatiuum, filius est relatiuum, spiritus sanctus est relatiuum. Quod falsum est: quia esse relatiuum simpliciter nullam rationem distinctionis importat, sicut importat nomen personae. Et reuera si persona proprie & per se significatione prima & absoluta diceretur significare substantiam quae est hypostasis, aut relationem, tunc non posset esse commune ad tres hypostases relatiuas nisi significando communem relationem ad illarum relationes, aut nihil omnino reale quod est commune intelligitur nomine personae: quod proculdubio verum est. Ideo ponentes quod persona significat substantiam vel essentiam, ponunt communitatem eius absque significatione communis alicuius. Magister Gerardus La pucelle, qui ponens quod persona significat essentiam non gratia sui, sed gratia suppositorum, ita quod supponat pro personis non pro essentia, vt expositum est supra: ratione huius suppositionis dicit quod pluraliter accipitur, & tamen substantiam significat in plurali sicut & in singulari, & ita quod communitas eius non est in significatione: sed in suppositione. Et arguit contra eum Praepositinus sic. Hoc nomen deus etsi aliquando supponit pro persona, aliquando pro essentia: tamen vbi supponit pro persona, inquantum supponit pro persona, non supponit pro essentia. Vbi ergo supponit pro qualibet persona eandem conitatem habet cum persona: & potest in plurali praedicari de tribus sicut & persona. Quod non est verum, non est ergo illa ratio sufficiens. Ricar. vero consequenter dicens opinioni suae praepositae, diceret quod persona non dicit aliquid commune ad tres per significationem: sed solum per indeterminationem, quia non significat nisi aliquem vnum qui est distinctus ab omnibus, cuius ratio inquantum huiusmodi communis esse non potest, nisi quia non determinat aliquem talium significatum personae, neque in singulari, neque in plurali quantum est ex parte significati: sed in singulari significat aliquem talem: in plurali vero aliquos tales. In quo concordat Simodo Tornacen. quid dicit (vt recitat Praepositinus) quod gratia consignificationis hoc nomen persona transit ad pluralitatem: vt dicatur, pater & filius & spiritus sanctus sunt tres personae id est sunt vnum: & per se. id it distincti: vt hoc pronomen se sit pluralis numeri & masculini generis, sicut in singulari pater est persona id est vnum, per se . i. distinctus: vt ly se sit masculini generis. sed nomine personae in singulari ntelligitur singulariter, in plurali pluraliter. Et redit quo ad istam communitatem haec positio in idem cum positione dicente quod persona non significat nisi essentiam: & supponit pro hypostasi. ita quod si non ponatur aliquid aliud de significato personae quam essentia, aut relatio distinctiua, aut hypostasis singularis, in illo communi nihil est quod commune est tribus nisi sola vox personae. Dico secundum quod sumatur ista conmunitas: quia ex parte essentiae communis (vt dictum est) su mi non potest. Et sic esset sola communitas aequiuocationis, quod non apparet esse concedendum. Vnde vi detur esse recurrendum ad positionem dicentem quod persona de significato suo absoluto nomen est intentionis secundae secundum praedictum modum: quamuis non supponat nisi rem quae est suppositum singulare, sub illa indifferentia quam ponit Ricar. vt dictum est. Et est illa intentio ratio qua intellectus concipit suppositum reale quod est hypostasis, significatum nomine rei: vt est pater & filius in diuinis, Petrus & Paulus in creaturis: concipit inquam vt distinctum per se a quolibet. Et consistit ista intentio in respectu quodam & modo se habendi huiusmodi rei in comparatione & respectu ad essentiam conmunem & ad quodlibet aliud quod consimilem habet distinctionem, siue in vna essentia singulari: vt contingit in diuinis: siue in vna essentia specifica: vt contingit in hominibus: siue in pluribus essentiis spe cificis: vt contingit in hominibus & angelis. In omnibus enim istis nomen personae quasi eiusdem intentionis est: nisi quod ab absoluto sumitur in creaturis, & a respectiuo in diuinis. Vnde quia ratio talis intentionis consistit in quadam comparatione, sicut & aliarum intentionum generis & speciei, ideo conmunitas intentionis quodammodo est communitas proportionis. Est enim Petrus indiuiduum & persona sicut Paulus: quia eodem modo se habet ad speciem suam, & ad suum condiuisum, sicut Paulus: & consimili modo dicitur homo esse species sicut asinus, & quantitas genus sicut qualitas: & hoc propter similem comparationem ad sua inferiora. Et sic in nomine personae ex parte significati nihil potest sumi cone secundum quod distinguitur in contenta, nisi ratio intentionis: quae in sua communitate nihil rei habet extra: sed solum consistit in conceptu intellectus: nec habet rationem vniuersalis realis: sed intentionalis tantum, licet consideratur circa rem, & habet rationem accidentis, non existentis in re: sed solum in conceptu intellectus. Propter hoc non est inconveniens si ponamus quod habeat rationem vniuersalis veri intentionalis, licet ratio vniuersalis realis nullo modo ponatur in diuinis. Illud etiam quia est quodammodo in re, aliquam compositionem poneret in deo: quod non facit istud: quia solum ponitur in conceptione intellectus. Sed est aduertendum quod huiusmodi intentionem vniuersalem contingit quandoque ad aliquid comparari velut ad subiectum circa quod consideratur, vt persona ad patrem & filium: ad Petrum & Paulum: & species ad hominem & asinum: & genus ad quantitatem & qualitatem. Et habet talis intentio quasi rationem speciei specialissimae continentis quasi indiuidua: cuiusmodi sunt haec, persona Petri vel persona Pauli: haec species hominis, illa species afini: hoc genus quantitatis, illud genus qualitatis. Quandoque vero contingit comparari ad aliam intentionem sibi suppositam, de quam praedicatur tanquam genus de speciebus: vt facit haec intentio vniuersale, de hac intentione quae est spe cies, & illa quae est genus. Vnde in proposito ratio personae est quasi speciei specialissimae intentio circa subiectum continens quasi particulares intentiones circa subiecta particularia, vt sunt haec persona vel illa: sed in nomine persona non est intellectum aliquid circa quod consideratur: nisi indeterminate, iuxta superius determinata secundum Ricar. Et super istam communitatem intentionis, alia est communitas qua homo praedicatur de Petro & Paulo, alia qua persona praedicatur de eifdem: nec habet persona aliam communitatem in diuinis, & ad ipsam exprimendam primo fuit hoc nomen persona translatum ad diuina: quia alia communitas haberi non potuit quae plurificari posset de tribus, & esse substantiuum huius adiectiui tres, secundum quod dicit Praepositinus. Cum enim scriptura dicebat, Pater & filius & spiritus sanctus sunt tres: quaerebatur quid vel qui tres. Et forte poterat dici tres res: sed quia hoc vocabulum ni mis commune est, oportuit inuenire aliud vocabulum minus commune, quod posset iugi huic vocabu lo tres: & translatum est hoc nonmen persona: & raminsum est tres personae: vt ait Autinus non vt diceretur, sed ne tacereturid est vt non plene rninderemus: sed ne omnino taceremus. Vt enim dicit. vii. de trinitate. Loquendi causa de ineffabili: vt fari aliquo modo possemus, & effari nullo modo possumus: dictum est a graecis vna essentia, tres stae: a Latinis autem vna essentia vel sba, tres personae. Cum enim quaeritur quid tria vel tres, conferimus nos ad inueniendum aliquid speciale vel generale nomen, quo contemplamur haec tria, neque occurrit animo: quia excedit supereminentia deitatis vsitati eloquii facultatem. Pater ergo & filius & spiritus sanctus quoniam tres sunt, quaeramus quid tres sunt, quid commune habent. Si enim tres personae, commune est eis id quod est persona: alioquin nullo modo possunt ita dici. Sed dicimus tres personas, quia volumus vel vnum aliquod vocabulum seruire huic significationi: qua intelligitur trinitas id est quod significat aliquid commune tribus: sub qua coniter intelliguntur illi tres. Et non est dicta conitas nisi rationis: quam inuestigat Augustinus ibidem remouendo a natura personae omnem conitatem realem: vt pt maxime in capite sexto. Et est raisio quae ramendetur tres personae, non satiffaciens interrogationi: sed interroganti tantum. Cum enim quaerebant quid tres, itentio eorum erat sibi rminderi rem aliquam conem illis vno nomine significatam, quod coniter de illis in plurali vt subiectum illi adiectiuo tres praedicaretur: quemadmodum cum dicitur tres sunt currentes, & quaeritur qui tres, & ramiedetur homines: & vlterius quid homines, & rmindetur Petrus, Seruatius, loannes. Tale autem nomen in diuinis inueniri non potuit: vnde quia nihil potuit eis esse cone nisi intentio personae, nec satiffacit interrogationi, nec intentioni interrogantis: sed solum pertinaciae haereticorum: quia non habebant vltra quid quaererent: quemadmodum si quaereretur Petrus, loannes, Paulus, qui tres: & respondeatur tres personae. Vnde si cum ista conmunitate in tentionis intelligatur communitas indifferentiae secundum positionem Rcar. responderi: tunc plenissime satissit interrogationi & interroganti quantum possibile est. Nec tamen ista responsio dicendo tres res, nec illa dicendo tres personae, siue persona intelligatur supponere pro intentione, siue pro suppositis singularibus sub indifferentia, satiffecit omnino interrogationi similiter & interroganti, quia interrogatio petebat & intentio interrogantis de substantiuo substantiae illius adiectiui tres, intendendo substantiam illam plurificatam responderi, & plurificationem illam determinari circa ipsam per illud adiectiuum tres: ita quod quo ad hoc nihil aliud quaerebatur per quidquam per qui: sed solummodo quo ad hoc quod quod quaerebat de substantia plurificata absolute & sub ratione essentiae, qui vero de substantia plurificata in suppositis. Vnde quia talis substantia siue essentia in diuinis non habet reperiri, falsum supponebat quaestio in diuinis: & ideo interrogationi non erat, respondendum nec satiffaciendum: quia impossibile erat: nec simili ter intentioni interrogantis: quia ipsa similiter falsum supponebat in diuinis: sed solum erat satistaciendum pertinaciae eius quantum possibile fuit. Vnde dicit Ricar. iiii. de trinitate. c. v. Qui nomen personae primo ad di uina transtulerunt hoc ipsum ex necessitate fecest, vt haberent quod rminderent quaerentibus quae tria tres illi in trinitate essent, cum tres deos, esse ranmndere non possent.

⁋ Est tamen hic aduertendum: quod ipsam interrogationem non oportet ponere supposuisse falsum quantum erat ex se: sed solum quantum erat ex intentione interrogantis: quoniam quantum erat ex se, neutram interrogationem oportet supponere falsum, quoniam interrogatio vtraque quantum est ex parte eius quod est tres, non his necesse supponere nisi ternarium suppositorum: & per quid non est necesse quod intelligatur quaeri de alio quam de essentia & quiditate illorum simpliciter, nec magis supponit eam triplicatam quam simplicem & vnicam. Vnde siue in respondendo explicetur essentia triplicata, siue simplex, & vnica, responsio sa tiffacit interrogationi. Vnde interrogatio per quid non intendit nisi illi tres quid sunt in substantia & sufficientissime respondetur dicendo deus. Per qui autem non est necesse quod intelligatur quaeri de alio quam de proprietatibus suppositorum: in quibus non magis substantiam triplicatam quam vnicam oportet intelligi. Vnde non oportet in respondendo exprimere essentiam: sed satissit interrogationi, si trinitas personarum rnmndeatur. Vnde interrogatio per qui non intendit nisi illi tres quid sunt in suppositis: & sufficientissime ramen detur exprimendo sub propriis nominibus, & dicendo pater & filius & spiritus sanctus, vel sub vno nomine coni tribus quod continet intellectum trium, siue significat illa principali significatione licet sub indetermiatio ne (vt ponit Ricar. siue non: sed solum intentionem coem, & suprponendo pro illis, dicendo personae vel tres res. Nec differt sic ramindere vel sic: nisi quod nomine personae habetur intellectus trium sub quaedam indeterminatione & indifferentia absque significatione alicuius realis communis ad illos: sicut habetur hoc nomine res, quod pluraliter prae dicatur de tribus. sed persona addit rationem communis intentionis: & ideo melius rmendetur dicendo tres personae quam dicendo tres res, quia quaestio est de suppositis singularibus, & secundum interrogantis intentionem vt sunt sub aliquo communi, neque quod est essentia, neque quod est relatio, neque quod est intentio, & maxime quod de se suppositionem suam non habet determinatam ad supposita singularia. Vnde vt satisfieret omnino interrogationi & pertinaciae interrogantis quantum possibile erat, maxime cum interrogatur per quid, raminsum est nomine personae: quod habet determinatam suppositionem pro suppositis singularibus, & cum hoc conem intentionem significat, licet nec de illa fuit intentio interrogantis, nec virtus interrogationis, & tale est hoc nomen persona. Propter quod dixit Auinus vi. de trinitate. Voluimus vel vnum vocabulum seruare huic significationi quae intelligitur trinitas, ne omnino taceremus interroganti quid tres cum tres esse fateamur. Est autem illa significa- tio intentionis communis in nomine persona: non qua significatur trinitas: sed intelligitur: vt dictum est.

⁋ Ad primum prim. Dicendum quod verum est: non tamen per hoc excluditur: quin persona sit cone quid ad tres scilicet suppositione: vt dicit opinio Pucelle: vel quaedam indifferentia: vt diceret Ricar. & Simon: vel rationis intentione, vt patet ex praedictis.

⁋ Ad secundum, dicendum quod verum est de vniuoco vnitate rei, non autem de vniuoco vnitate propositionis, qualis est in nomine intentionis: vt dictum est, quemadmodum non dicuntur vniuoce rector qui in ciuitate, & quid in naui. & de tali conitate loquitur Augustinus cum dicit, quod personam est commune.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7